331–440 Ov. rem.
Quin etiam, quacumque caret tua femina dote,
Hanc moveat, blandis usque precare sonis.
Exige uti cantet, siqua est sine voce puella:
Fac saltet, nescit siqua movere manum.
335Barbara sermone est? fac tecum multa loquatur;
Non didicit chordas tangere? posce lyram.
Durius incedit? fac inambulet; omne papillae
Pectus habent? vitium fascia nulla tegat.
Si male dentata est, narra, quod rideat, illi;
340Mollibus est oculis? quod fleat illa, refer.
Proderit et subito, cum se non finxerit ulli,
Ad dominam celeres mane tulisse gradus.
Auferimur cultu; gemmis auroque teguntur
Omnia; pars minima est ipsa puella sui.
345Saepe ubi sit, quod ames, inter tam multa requiras;
Decipit hac oculos aegide dives Amor.
Improvisus ades, deprendes tutus inermem:
Infelix vitiis excidet illa suis.
Non tamen huic nimium praecepto credere tutum est:
350Fallit enim multos forma sine arte decens.
Tum quoque, compositis cum collinet ora venenis,
Ad dominae vultus (nec pudor obstet) eas.
Pyxidas invenies et rerum mille colores,
Et fluere in tepidos oesypa lapsa sinus.
355Illa tuas redolent, Phineu, medicamina mensas:
Non semel hinc stomacho nausea facta meo est.
Nunc tibi, quae medio veneris praestemus in usu,
Eloquar: ex omni est parte fugandus amor.
Multa quidem ex illis pudor est mihi dicere; sed tu
360Ingenio verbis concipe plura meis.
Nuper enim nostros quidam carpsere libellos,
Quorum censura Musa proterva mea est.
Dummodo sic placeam, dum toto canter in orbe,
Quamlibet impugnent unus et alter opus.
365Ingenium magni livor detractat Homeri:
Quisquis es, ex illo, Zoile, nomen habes.
Et tua sacrilegae laniarunt carmina linguae,
Pertulit huc victos quo duce Troia deos.
Summa petit livor; perflant altissima venti:
370Summa petunt dextra fulmina missa Iovis.
At tu, quicumque es, quem nostra licentia laedit,
Si sapis, ad numeros exige quidque suos.
Fortia Maeonio gaudent pede bella referri;
Deliciis illic quis locus esse potest?
375Grande sonant tragici; tragicos decet ira cothurnos:
Usibus e mediis soccus habendus erit.
Liber in adversos hostes stringatur iambus,
Seu celer, extremum seu trahat ille pedem.
Blanda pharetratos Elegia cantet Amores,
380Et levis arbitrio ludat amica suo.
Callimachi numeris non est dicendus Achilles,
Cydippe non est oris, Homere, tui.
Quis feret Andromaches peragentem Thaida partes?
Peccet, in Andromache Thaida quisquis agat.
385Thais in arte mea est; lascivia libera nostra est;
Nil mihi cum vitta; Thais in arte mea est.
Si mea materiae respondet Musa iocosae,
Vicimus, et falsi criminis acta rea est.
Rumpere, Livor edax: magnum iam nomen habemus;
390Maius erit, tantum quo pede coepit eat.
Sed nimium properas: vivam modo, plura dolebis;
Et capiunt animi carmina multa mei.
Nam iuvat et studium famae mihi crevit honore;
Principio clivi noster anhelat equus.
395Tantum se nobis elegi debere fatentur,
Quantum Vergilio nobile debet epos.
Hactenus invidiae respondimus: attrahe lora
Fortius, et gyro curre, poeta, tuo.
Ergo ubi concubitus et opus iuvenale petetur,
400Et prope promissae tempora noctis erunt,
Gaudia ne dominae, pleno si corpore sumes,
Te capiant, ineas quamlibet ante velim;
Quamlibet invenias, in qua tua prima voluptas
Desinat: a prima proxima segnis erit.
405Sustentata venus gratissima; frigore soles,
Sole iuvant umbrae, grata fit unda siti.
Et pudet, et dicam: venerem quoque iunge figura,
Qua minime iungi quamque decere putas.
Nec labor efficere est: rarae sibi vera fatentur,
410Et nihil est, quod se dedecuisse putent.
Tunc etiam iubeo totas aperire fenestras,
Turpiaque admisso membra notare die.
At simul ad metas venit finita voluptas,
Lassaque cum tota corpora mente iacent,
415Dum piget, et malis nullam tetigisse puellam,
Tacturusque tibi non videare diu,
Tunc animo signa, quaecumque in corpore menda est,
Luminaque in vitiis illius usque tene.
Forsitan haec aliquis (nam sunt quoque) parva vocabit,
420Sed, quae non prosunt singula, multa iuvant.
Parva necat morsu spatiosum vipera taurum:
A cane non magno saepe tenetur aper.
Tu tantum numero pugna, praeceptaque in unum
Contrahe: de multis grandis acervus erit.
425Sed quoniam totidem mores totidemque figurae,
Non sunt iudiciis omnia danda meis.
Quo tua non possunt offendi pectora facto,
Forsitan hoc alio iudice crimen erit.
Ille quod obscenas in aperto corpore partes
430Viderat, in cursu qui fuit, haesit amor:
Ille quod a Veneris rebus surgente puella
Vidit in inmundo signa pudenda toro.
Luditis, o siquos potuerunt ista movere:
Adflarant tepidae pectora vestra faces.
435Adtrahat ille puer contentos fortius arcus:
Saucia maiorem turba petetis opem.
Quid, qui clam latuit reddente obscena puella,
Et vidit, quae mos ipse videre vetat?
Di melius, quam nos moneamus talia quemquam!
440Ut prosint, non sunt expedienda tamen.