Byblis. Ov. met. 9, 418–665

Haec ubi faticano venturi praescia dixit

ore Themis, vario superi sermone fremebant,

420et, cur non aliis eadem dare dona liceret,

murmur erat: queritur veteres Pallantias annos

coniugis esse sui, queritur canescere mitis

Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aevum

poscit Erichthonio, Venerem quoque cura futuri

425tangit et Anchisae renovare paciscitur annos.

Cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore

turbida seditio, donec sua Iuppiter ora

solvit et »o nostri siqua est reverentiadixit

»quo ruitis? Tantumne aliquis sibi posse videtur,

430fata quoque ut superet? Fatis Iolaus in annos,

quos egit, rediit, fatis iuvenescere debent

Callirhoe geniti, non ambitione nec armis.

Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,

me quoque fata regunt, quae si mutare valerem,

435nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,

perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet

cum Minoe meo, qui propter amara senectae

pondera despicitur nec quo prius ordine regnat

Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,

440cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis

et Minoa, queri; qui, dum fuit integer aevi,

terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;

tunc erat invalidus Deionidenque iuventae

robore Miletum Phoeboque parente superbum

445pertimuit credensque suis insurgere regnis,

haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.

Sponte fugis, Milete, tua, celerique carina

Aegaeas metiris aquas et in Aside terra

moenia constituis positoris habentia nomen.

450Hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,

filia Maeandri totiens redeuntis eodem

cognita Cyanee, praestantia corpora forma,

Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,

455Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:

non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.

Illa quidem primo nullos intellegit ignes

nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,

quod sua fraterno circumdet bracchia collo,

460mendacique diu pietatis fallitur umbra.

Paulatim declinat amor, visuraque fratrem

culta venit nimiumque cupit formosa videri

et siqua est illic formosior, invidet illi.

Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo

465igne facit votum; verumtamen aestuat intus.

Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:

Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

Spes tamen obscenas animo demittere non est

ausa suo vigilans; placida resoluta quiete

470saepe videt, quod amat; visa est quoque iungere fratri

corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.

Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis

ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:

»Me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?

475Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?

Ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis

et placet, et possim, si non sit frater, amare,

et me dignus erat; verum nocet esse sororem.

Dummodo tale nihil vigilans committere temptem,

480saepe licet simili redeat sub imagine somnus!

testis abest somno, nec abest imitata voluptas.

Pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,

gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido

contigit! ut iacui totis resoluta medullis!

485ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas

noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

O ego, si liceat mutato nomine iungi,

quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!

quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!

490Omnia, di facerent, essent communia nobis,

praeter avos: tu me vellem generosior esses!

Nescio quam facies igitur, pulcherrime, matrem;

at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,

nil nisi frater eris. Quod obest, id habebimus unum.

495Quid mihi significant ergo mea visa? Quod autem

somnia pondus habent? An habent et somnia pondus?

Di melius!Di nempe suas habuere sorores,

sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,

Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.

500Sunt superis sua iura! Quid ad caelestia ritus

exigere humanos diversaque foedera tempto?

Aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,

aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque

mortua conponar, positaeque det oscula frater!

505Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.

Finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.

At non Aeolidae thalamos timuere sororum.

Unde sed hos novi? Cur haec exempla paravi?

Quo feror? Obscenae procul hinc discedite flammae,

510nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur.

Si tamen ipse mei captus prior esset amore,

forsitan illius possem indulgere furori.

Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,

ipsa petam! Poterisne loqui? poterisne fateri?

515Coget amor, potero; vel, si pudor ora tenebit,

littera celatos arcana fatebitur ignes

hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem;

In latus erigitur cubitoque innixa sinistro

»viderit: insanos« inquit »fateamur amores.

520Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem

et meditata manu componit verba trementi:

dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.

Incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas;

et notat et delet, mutat culpatque probatque

525inque vicem sumptas ponit positasque resumit.

Quid velit ignorat; quidquid factura videtur,

displicet; in vultu est audacia mixta pudori.

Scripta »soror« fuerat: visum est delere sororem

verbaque correctis incidere talia ceris:

530»Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,

hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen.

Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine vellem

posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis

ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

535Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index

et color et macies et vultus et umida saepe

lumina nec causa suspiria mota patenti

et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,

oscula sentiri non esse sororia possent:

540ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,

quamvis intus erat furor igneus, omnia feci

(sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,

pugnavique diu violenta Cupidinis arma

effugere infelix et plus, quam ferre puellam

545posse putes, ego dura tuli. Superata fateri

cogor opemque tuam timidis exposcere votis.

Tu servare potes, tu perdere solus amantem:

elige, utrum facias. Non hoc inimica precatur,

sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse

550expetit et vinclo tecum propiore ligari.

Iura senes norint et, quid liceatque nefasque

fasque sit, inquirant legumque examina servent:

conveniens Venus est annis temeraria nostris!

Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere

555credimus et sequimur magnorum exempla deorum.

Nec nos aut durus pater aut reverentia famae

aut timor impediet: tantum sit causa timendi!

Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:

est mihi libertas tecum secreta loquendi,

560et damus amplexus et iungimus oscula coram.

Quantum est, quod desit? Miserere fatentis amorem

et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,

neve merere meo subscribi causa sepulcro

Talia nequiquam perarantem plena reliquit

565cera manum, summusque in margine versus adhaesit.

Protinus inpressa signat sua crimina gemma,

quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor),

deque suis unum famulis pudibunda vocavit

et pavidum blandita »fer has, fidissime, nostro«

570dixit, et adiecit longo post tempore »fratri

Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.

Omine turbata est, misit tamen. Apta minister

tempora nactus adit traditque latentia verba.

Attonitus subita iuvenis Maeandrius ira

575proicit acceptas lecta sibi parte tabellas

vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,

»dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,

effugeait, »qui, si nostrum tua fata pudorem

non traherent secum, poenas mihi morte dedisses

580Ille fugit pavidus dominaeque ferocia Cauni

dicta refert. Palles audita, Bybli, repulsa,

et pavet obsessum glaciali frigore corpus.

Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,

linguaque vix tales icto dedit aere voces:

585»Et merito! quid enim temeraria vulneris huius

indicium feci? Quid, quae celanda fuerunt,

tam cito commisi properatis verba tabellis?

Ante erat ambiguis animi sententia dictis

praetemptanda mihi. Ne non sequeretur euntem,

590parte aliqua veli, qualis foret aura, notare

debueram tutoque mari decurrere, quae nunc

non exploratis inplevi lintea ventis.

Auferor in scopulos igitur subversaque toto

obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

595Quid quod et ominibus certis prohibebar amori

indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti

excidit et fecit spes nostras cera caducas?

Nonne vel illa dies fuerat vel tota voluntas,

sed potius mutanda dies? Deus ipse monebat

600signaque certa dabat, si non male sana fuissem.

Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae

debueram praesensque meos aperire furores!

Vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;

plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.

605Invito potui circumdare bracchia collo

et, si reicerer, potui moritura videri

amplectique pedes adfusaque poscere vitam.

Omnia fecissem, quorum si singula duram

flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.

610Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:

non adiit apte nec legit idonea, credo,

tempora nec petiit horamque animumque vacantem.

Haec nocuere mihi; neque enim est de tigride natus

nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum

615aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.

Vincetur! Repetendus erit, nec taedia coepti

ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.

Nam primum, si facta mihi revocare liceret,

non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.

620Quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,

non tamen ausorum semper memor esse meorum.

Et, quia desierim, leviter voluisse videbor

aut etiam temptasse illum insidiisque petisse:

vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit

625pectora nostra, deo, sed victa libidine credar!

Denique iam nequeo nil commisisse nefandum.

Et scripsi et petii: temerata est nostra voluntas;

ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.

Quod superest, multum est in vota, in crimina parvum

630Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)

cum pigeat temptasse, libet temptare, modumque

exit et infelix committit saepe repelli.

Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque

inque peregrina ponit nova moenia terra.

635Tum vero maestam tota Miletida mente

defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem

diripuit planxitque suos furibunda lacertos,

iamque palam est demens inconcessamque fatetur

spem veneris, siquidem patriam invisosque penates

640deserit et profugi sequitur vestigia fratris.

Utque tuo motae, proles Semeleia, thyrso

Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,

Byblida non aliter latos ululasse per agros

Bubasides videre nurus; quibus illa relictis

645Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.

Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,

quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,

pectus et ora leae, caudam serpentis habebat:

deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo

650concidis et dura positis tellure capillis,

Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.

Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis

tollere conantur; saepe, ut medeatur amori,

praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti.

655Muta iacet viridesque suis tenet unguibus herbas

Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.

Naidas his venam, quae numquam arescere posset,

subposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?

Protinus, ut secto piceae de cortice guttae,

660utve tenax gravida manat tellure bitumen,

utve sub adventu spirantis lene favoni

sole remollescit, quae frigore constitit, unda,

sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis

vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis

665nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.