Iphis. Ov. met. 9, 666–797

Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes

implesset monstri, si non miracula nuper

Iphide mutata Crete propiora tulisset.

Proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno

670progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,

ingenua de plebe virum; mec census in illo

nobilitate sua maior, sed vita fidesque

inculpata fuit. Gravidae qui coniugis aures

vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:

675»Quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,

utque marem parias. Onerosior altera sors est,

et vires fortuna negat: quod abominor, ergo

edita forte tuo fuerit si femina partu,

(invitus mando: pietas, ignosce) necetur

680Dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis

tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.

Sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum

sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.

Certa sua est Ligdo sententia. Iamque ferendo

685vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,

cum medio noctis spatio sub imagine somni

Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,

aut stetit aut visa est: inerant lunaria fronti

cornua cum spicis nitido flaventibus auro

690et regale decus; cum qua latrator Anubis

sanctaque Bubastis variusque coloribus Apis,

quique premit vocem digitoque silentia suadet;

sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris

plenaque somniferis serpens peregrina venenis.

695Tum velut excussam somno et manifesta videntem

sic adfata dea est: »Pars o Telethusa mearum,

pone graves curas mandataque falle mariti.

Nec dubita, cum te partu Lucina levarit,

tollere quidquid erit. Dea sum auxiliaris opemque

700exorata fero, nec te coluisse quereris

ingratum numenMonuit thalamoque recessit.

Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex

Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras

705expulit et nata est ignaro femina patre,

iussit ali mater puerum mentita; fidemque

res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.

Vota pater solvit nomenque inponit avitum:

Iphis avus fuerat, gavisa est nomine mater,

710quod commune foret nec quemquam falleret illo.

Inde incepta pia mendacia fraude latebant:

cultus erat pueri, facies, quam sive puellae,

sive dares puero, fuerat formosus uterque.

Tertius interea decimo successerat annus,

715cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,

inter Phaestiadas quae laudatissima formae

dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.

Par aetas, par forma fuit, primasque magistris

accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.

720Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum

vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:

coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,

quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;

Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget

725hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,

vixque tenens lacrimas »quis me manet exitus« inquit,

»cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque

cura tenet Veneris? Si di mihi parcere vellent,

parcere debuerant; si non, et perdere vellent,

730naturale malum saltem et de more dedissent!

Nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum;

urit oves aries, sequitur sua femina cervum;

sic et aves coeunt, interque animalia cuncta

femina femineo conrepta cupidine nulla est.

735Vellem nulla forem! Ne non tamen omnia Crete

monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,

femina nempe marem: meus est furiosior illo,

si verum profitemur, amor; tamen illa secuta est

spem Veneris, tamen illa dolis et imagine vaccae

740passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter

Huc licet e toto sollertia confluat orbe,

ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,

quid faciet? Num me puerum de virgine doctis

artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

745Quin animum firmas, teque ipsa reconligis, Iphi,

consiliique inopes et stultos excutis ignes?

Quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,

et pete quod fas est, et ama quod femina debes!

Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem;

750hanc tibi res adimit: non te custodia caro

arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,

non patris asperitas, non se negat ipsa roganti;

nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,

esse potes felix, ut dique hominesque laborent.

755Nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,

dique mihi faciles, quidquid valuere, dederunt;

quodque ego, vult genitor, vult ipsa socerque futurus.

At non vult natura, potentior omnibus istis,

quae mihi sola nocet. Venit ecce optabile tempus,

760luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe

nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.

Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis

sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae

Pressit ab his vocem, nec lenius altera virgo

765aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.

Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,

nunc ficto languore moram trahit, omina saepe

visaque causatur; sed iam consumpserat omnem

materiam ficti, dilataque tempora taedae

770institerant, unusque dies restabat: at illa

crinalem capiti vittam nataeque sibique

detrahit et passis aram complexa capillis

»Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque

quae colis et septem digestum in cornua Nilum:

775fer, precorinquit »opem nostroque medere timori!

Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi

cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera

sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.

Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce

780consilium munusque tuum est: miserere duarum

auxilioque iuvaLacrimae sunt verba secutae.

Visa dea est movisse suas (et moverat) aras,

et templi tremuere fores, imitataque lunam

cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.

785Non secura quidem, fausto tamen omine laeta

mater abit templo, sequitur comes Iphis euntem,

quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore

permanet, et vires augentur, et acrior ipse est

vultus, et incomptis brevior mensura capillis,

790plusque vigoris adest, habuit quam femina. Nam quae

femina nuper eras, puer es. Date munera templis

nec timida gaudete fide! Dant munera templis,

addunt et titulum, titulus breve carmen habebat:

Dona · puer · solvit · quae · femina · voverat · Iphis

795Postera lux radiis latum patefecerat orbem,

cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes

conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.