Dryope. Iolaus. Ov. met. 9, 324–417

Dixit, et admonitu veteris commota ministrae

325ingemuit; quam sic nurus est adfata dolentem:

»Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro

rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis

fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque

impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri

330(me pater ex alia genuit) notissima forma

Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem

vimque dei passam Delphos Delonque tenentis

excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.

Est lacus adclivis devexo margine formam

335litoris efficiens, summum myrteta coronant.

Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque

indignere magis, nymphis latura coronas;

inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,

dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.

340Haud procul a stagno Tyrios imitata colores

in spem bacarum florebat aquatica lotos.

Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato

porrigeret, flores, et idem factura videbar

(namque aderam): vidi guttas e flore cruentas

345decidere et tremulo ramos horrore moveri.

Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,

Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,

contulerat versos servato nomine, vultus.

Nescierat soror hoc; quae cum perterrita retro

350ire et adoratis vellet discedere nymphis,

haeserunt radice pedes; convellere pugnat,

nec quicquam nisi summa movet. Subcrescit ab imo

totaque paulatim lentus premit inguina cortex.

Ut vidit, conata manu laniare capillos,

355fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.

At puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi

addiderat nomen) materna rigescere sentit

ubera, nec sequitur ducentem lacteus umor.

Spectatrix aderam fati crudelis opemque

360non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,

crescentem truncum ramosque amplexa morabar

et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt

et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis

365ostendi loton. Tepido dant oscula ligno

adfusique suae radicibus arboris haerent.

Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat

cara soror: lacrimae misero de corpore factis

inrorant foliis, ac, dum licet oraque praestant

370vocis iter, tales effundit in aera questus:

Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro

non meruisse nefas; patior sine crimine poenam.

Viximus innocuae; si mentior, arida perdam

quas habeo, frondes et caesa securibus urar.

375Hunc tamen infantem maternis demite ramis

et date nutrici nostraque sub arbore saepe

lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat!

Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,

et tristis dicatlatet hoc in stipite mater.‹

380Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores,

et frutices omnes corpus putet esse deorum.

Care vale coniunx, et tu, germana, paterque!

Qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,

a pecoris morsu frondes defendite nostras.

385Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,

erigite huc artus et ad oscula nostra venite,

dum tangi possunt, parvumque attollite natum.

Plura loqui nequeo. Nam iam per candida mollis

colla liber serpit, summoque cacumine condor.

390Ex oculis removete manus! Sine munere vestro

contegat inductus morientia lumina cortex.“

Desierant simul ora loqui, simul esse. Diuque

corpore mutato rami caluere recentes

Dumque refert Iole factum mirabile, dumque

395Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat

Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem

res nova tristitiam. Nam limine constitit alto

paene puer dubiaque tegens lanugine malas

ora reformatus primos Iolaus in annos.

400Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,

victa viri precibus; quae cum iurare pararet

dona tributuram post hunc se talia nulli,

non est passa Themis: »Nam iam discordia Thebae

bella movent« dixit, »Capaneusque nisi ab Iove vinci

405haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,

subductaque suos manes tellure videbit

vivus adhuc vates; ultusque parente parentem

natus erit facto pius et sceleratus eodem

attonitusque malis exul mentisque domusque,

410vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,

donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,

cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.

Tum demum magno petet hos Acheloia supplex

ab Iove Callirhoe natis infantibus annos

415neve necem sinat esse diu victoris inultam,

Iuppiter his motus privignae dona nurusque

praecipiet facietque viros inpubibus annis