Achelous et Hercules. Ov. met. 9, 1–97

Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros

causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis

coepit inornatos redimitus harundine crines:

»Triste petis munus. Quis enim sua proelia victus

5commemorare velit? Referam tamen ordine, nec tam

turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,

magnaque dat nobis tantus solacia victor.

Nomine siqua suo fando pervenit ad aures

Deianira tuas, quondam pulcherrima virgo

10multorumque fuit spes invidiosa procorum.

Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,

accipe me generum,“ dixi,Parthaone nate“.

Dixit et Alcides; alii cessere duobus.

Ille Iovem socerum dare se famamque laborum

15et superata suae referebat iussa novercae.

Contra egoturpe deum mortali cederedixi

(nondum erat ille deus):dominum me cernis aquarum

cursibus obliquis inter tua regna fluentum.

Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,

20sed popularis ero et rerum pars una tuarum.

Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno

odit et omnis abest iussorum poena laborum.

Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,

Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.

25Matris adulterio patrem petis: elige, fictum

esse Iovem malis, an te per dedecus ortum.“

Talia dicentem iamdudum lumine torvo

spectat et accensae non fortiter imperat irae

verbaque tot reddit:Melior mihi dextera lingua.

30Dummodo pugnando superem, tu vince loquendo“,

congrediturque ferox. Puduit modo magna locutum

cedere: reieci viridem de corpore vestem

bracchiaque opposui tenuique a pectore varas

in statione manus et pugnae membra paravi.

35Ille cavis hausto spargit me pulvere palmis

inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.

Et modo cervicem, modo crura micantia captat,

aut captare putes, omnique a parte lacessit.

Me mea defendit gravitas frustraque petebar,

40haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus

oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta.

Digredimur paulum rursusque ad bella coimus,

inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque

cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus

45et digitos digitis et frontem fronte premebam.

Non aliter vidi fortes concurrere tauros,

cum pretium pugnae toto nitidissima saltu

expetitur coniunx: spectant armenta paventque

nescia, quem maneat tanti victoria regni.

50Ter sine profectu voluit nitentia contra

reicere Alcides a se mea pectora; quarto

excutit amplexus adductaque bracchia solvit,

inpulsumque manu (certum est mihi vera fateri)

protinus avertit tergoque onerosus inhaesit.

55Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria voce

quaeritur, inposito pressus mihi monte videbar.

Vix tamen inserui sudore fluentia multo

bracchia, vix solvi duros a corpore nexus;

instat anhelanti prohibetque resumere vires,

60et cervice mea potitur. Tum denique tellus

pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.

Inferior virtute meas devertor ad artes,

elaborque viro longum formatus in anguem.

Qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes

65cumque fero movi linguam stridore bisulcam,

risit et inludens nostras Tirynthius artes

cunarum labor est angues superare mearum,“

dixitet ut vincas alios, Acheloe, dracones,

pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?

70Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum

de centum numero caput est inpune recisum,

quin gemino cervix herede valentior esset.

Hanc ego ramosam natis e caede colubris

crescentemque malo domui domitamque reclusi.

75Quid fore te credis, falsum qui versus in anguem

arma aliena moves, quem forma precaria celat?“

Dixerat, et summo digitorum vincula collo

inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus,

pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.

80Sic quoque devicto restabat tertia tauri

forma trucis: tauro mutatus membra rebello.

Induit ille toris a laeva parte lacertos,

admissumque trahens sequitur depressaque dura

cornua figit humo meque alta sternit harena.

85Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu

dum tenet, infregit truncaque a fronte revellit.

Naides hoc, pomis et odoro flore repletum,

sacrarunt, divesque meo Bona Copia cornu est

Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,

90una ministrarum, fusis utrimque capillis,

incessit totumque tulit praedivite cornu

autumnum et mensas, felicia poma, secundas.

Lux subit, et primo feriente cacumina sole

discedunt iuvenes; neque enim dum flumina pacem

95et placidos habeant lapsus totaeque residant,

opperiuntur, aquae. Vultus Achelous agrestes

et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.