Erysichthon. Fames. Ov. met. 8, 725–884

725Desierat, cunctosque et res et moverat auctor,

Thesea praecipue; quem facta audire volentem

mira deum innixus cubito Calydonius amnis

talibus adloquitur: »Sunt, o fortissime, quorum

forma semel mota est et in hoc renovamine mansit;

730sunt, quibus in plures ius est transire figuras,

ut tibi, complexi terram maris incola, Proteu.

Nam modo te iuvenem, modo te videre leonem;

nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,

anguis eras, modo te faciebant cornua taurum;

735saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri;

interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,

flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

Nec minus Autolyci coniunx, Erysichthone nata,

iuris habet. Pater huius erat, qui numina divum

740sperneret et nullos aris adoleret odores.

Ille etiam Cereale nemus violasse securi

dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.

Stabat in his ingens annoso robore quercus,

una nemus; vittae mediam memoresque tabellae

745sertaque cingebant, voti argumenta potentis.

Saepe sub hac dryades festas duxere choreas,

saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci

circuiere modum, mensuraque roboris ulnas

quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum

750silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.

Non tamen idcirco ferrum Triopeius illa

abstinuit famulosque iubet succidere sacrum

robur et, ut iussos cunctari vidit, ab uno

edidit haec rapta sceleratus verba securi:

755Non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit

sit dea, iam tanget frondente cacumine terram.“

Dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,

contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,

et pariter frondes, pariter pallescere glandes

760coepere ac longi pallorem ducere rami.

Cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus,

haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,

quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus

concidit, abrupta cruor e cervice profundi.

765Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet

deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.

Adspicit huncmentisquepiae cape praemia!“ dixit

Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum

detruncatque caput repetitaque robora caedit,

770edditus et medio sonus est de robore talis:

Nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,

quae tibi factorum poenas instare tuorum

vaticinor moriens, nostri solacia leti.“

Persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem

775ictibus innumeris adductaque funibus arbor

corruit et multam prostravit pondere silvam.

Attonitae dryades damno nemorumque suoque,

omnes germanae, Cererem cum vestibus atris

maerentes adeunt poenamque Erysichthonis orant.

780Adnuit his capitisque sui pulcherrima motu

concussit gravidis oneratos messibus agros

moliturque genus poenae miserabile, si non

ille suis esset nulli miserabilis actis,

pestifera lacerare Fame. Quae quatenus ipsi

785non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque

fata coire sinunt), montani numinis unam

talibus agrestem conpellat oreada dictis:

Est locus extremis Scythiae glacialis in oris,

triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;

790Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque

et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat

sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum

vincat eam superetque meas certamine vires;

neve viae spatium te terreat, accipe currus,

795accipe quos frenis alte moderere dracones,“

et dedit. Illa dato subvecta per aera curru

devenit in Scythiam rigidique cacumine montis

(Caucason appellant) serpentum colla levavit

quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro

800unguibus et raras vellentem dentibus herbas.

Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,

labra incana situ, scabrae rubigine fauces,

dura cutis, per quam spectari viscera possent;

ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,

805ventris erat pro ventre locus; pendere putares

pectus et a spinae tantummodo crate teneri.

Auxerat articulos macies, genuumque tumebat

orbis, et inmodico prodibant tubere tali.

Hanc procul ut vidit (neque enim est accedere iuxta

810ausa), refert mandata deae: paulumque morata,

quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,

visa tamen sensisse famem est retroque dracones

egit in Haemoniam versis sublimis habenis.

Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper

815illius est operi, peragit perque aera vento

ad iussam delata domum est et protinus intrat

sacrilegi thalamos altoque sopore solutum

(noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis

seque viro inspirat faucesque et pectus et ora

820adflat et in vacuis spargit ieiunia venis

functaque mandato fecundum deserit orbem

inque domos inopes adsueta revertitur antra.

Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis

mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni

825oraque vana movet dentemque in dente fatigat

exercetque cibo delusum guttur inani

proque epulis tenues nequiquam devorat auras;

ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi

perque avidas fauces incensaque viscera regnat.

830Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer,

poscit et adpositis queritur ieiunia mensis

inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse

quodque satis poterat populo, non sufficit uni,

plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.

835Utque fretum recipit de tota flumina terra

nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,

utque rapax ignis non umquam alimenta recusat

innumerasque faces cremat et, quo copia maior

est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:

840sic epulas omnes Erysichthonis ora profani

accipiunt poscuntque simul: cibus omnis in illo

causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

Iamque fame patrias altique voragine ventris

attenuarat opes, sed inattenuata manebat

845tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat

flamma gulae; tandem, demisso in viscera censu,

filia restabat, non illo digna parente.

Hanc quoque vendit inops. Dominum generosa recusat

et vicina suas tendens super aequora palmas

850eripe me domino, qui raptae praemia nobis

virginitatis habesait; haec Neptunus habebat.

Qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti

esset ero, formamque novat vultumque virilem

induit et cultus piscem capientibus aptos.

855Hanc dominus spectanso qui pendentia parvo

aera cibo celas, moderator harundinis,“ inquit

sic mare compositum, sic sit tibi piscis in unda

credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:

quae modo cum vili turbatis veste capillis

860litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),

dic ubi sit: neque enim vestigia longius exstant.“

Illa dei munus bene cedere sensit et a se

se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:

Quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem

865gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi.

Quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes

adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,

me tamen excepto, nec femina constitit ulla.“

Credidit et verso dominus pede pressit harenam

870elususque abiit: illi sua reddita forma est.

Ast ubi habere suam transformia corpora sensit,

saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa

nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat

praebebatque avido non iusta alimenta parenti.

875Vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem

materiam dederatque gravi nova pabula morbo,

ipse suos artus lacero divellere morsu

coepit et infelix minuendo corpus alebat.

Quid moror externis? Etiam mihi nempe novandi est

880corporis, o iuvenis, numero finita potestas.

Nam modo qui nunc sum videor, modo flector in anguem,

armenti modo dux vires in cornua sumo,

cornua, dum potui. Nunc pars caret altera telo

frontis, ut ipse videsGemitus sunt verba secuti.