Nisus et Scylla. Ov. met. 8, 1–151
Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
tempora Lucifero cadit eurus, et umida surgunt
nubila: dant placidi cursum redeuntibus austri
Aeacidis Cephaloque, quibus feliciter acti
5ante exspectatum portus tenuere petitos.
Interea Minos Lelegeia litora vastat
praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
inter honoratos medioque in vertice canos
10crinis inhaerebat, magni fiducia regni.
Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
Regia turris erat vocalibus addita muris,
15in quibus auratam proles Letoia fertur
deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
20spectare ex illa rigidi certamina Martis;
iamque mora belli procerum quoque nomina norat
armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.
Noverat ante alios faciem ducis Europaei,
plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,
25seu caput abdiderat cristata casside pennis,
in galea formosus erat; seu sumpserat aere
fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
torserat adductis hastilia lenta lacertis:
laudabat virgo iunctam cum viribus artem;
30inposito calamo patulos sinuaverat arcus:
sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
cum vero faciem dempto nudaverat aere
purpureusque albi stratis insignia pictis
terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
35vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
Impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
virgineos hostile gradus, est impetus illi
40turribus e summis in Gnosia mittere corpus
castra vel aeratas hosti recludere portas,
vel siquid Minos aliud velit. Utque sedebat
candida Dictaei spectans tentoria regis,
»laeter,« ait »doleamne geri lacrimabile bellum,
45in dubio est: doleo, quod Minos hostis amanti est;
sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset.
Me tamen accepta poterat deponere bellum
obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
Si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
50qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
O ego ter felix, si pennis lapsa per auras
Gnosiaci possem castris insistere regis
fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
vellet emi! tantum patrias ne posceret arces!
55Nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
proditione potens! – Quamvis saepe utile vinci
victoris placidi fecit clementia multis:
iusta gerit certe pro nato bella perempto
et causaque valet causamque tenentibus armis,
60et, puto, vincemur. Quis enim manet exitus urbem,
cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
et non noster amor? Melius sine caede moraque
inpensaque sui poterit superare cruoris.
Non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
65vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te
dirigere inmitem non inscius audeat hastam?
Coepta placent, et stat sententia tradere mecum
dotalem patriam finemque inponere bello.
Verum velle parum est! Aditus custodia servat
70claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum
infelix timeo, solus mea vota moratur.
Di facerent, sine patre forem! Sibi quisque profecto
est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
Altera iamdudum succensa cupidine tanto
75perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
Et cur ulla foret me fortior? Ire per ignes
et gladios ausim! Nec in hoc tamen ignibus ullis
aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
Illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
80purpura me votique mei factura potentem.«
Talia dicenti curarum maxima nutrix
nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
Prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
85intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem
crine suum spoliat praedaque potita nefanda
fert secum spolium sceleris progressaque porta
per medios hostes (meriti fiducia tanta est)
pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:
90»Suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
Scylla tibi trado patriaeque meosque penates.
Praemia nulla peto nisi te. Cape pignus amoris
purpureum crinem, nec me nunc tradere crinem,
sed patrium tibi crede caput«, scelerataque dextra
95munera porrexit. Minos porrecta refugit
turbatusque novi respondit imagine facti:
»Di te summoveant, o nostri infamia saecli,
orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
Certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,
100qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.«
Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor
hostibus inposuit, classis retinacula solvi
iussit et aeratas impelli remige puppes.
Scylla freto postquam deductas nare carinas
105nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
consumptis precibus violentam transit in iram
intendensque manus passis furibunda capillis
»quo fugis« exclamat »meritorum auctore relicta,
o patriae praelate meae, praelate parenti?
110Quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum
et scelus et meritum est? Nec te data munera, nec te
noster amor movit, nec quod spes omnis in unum
te mea congesta est? Nam quo deserta revertar?
In patriam? Superata iacet. Sed finge manere:
115proditione mea clausa est mihi. Patris ad ora?
Quem tibi donavi! Cives odere merentem,
finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae
terrarum; nobis ut Crete sola pateret.
Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
120non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
ducta tua est: generis falsa est ea fabula; verus
et ferus et captus nullius amore iuvencae,
125qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas,
Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
moenia! nam fateor, merui et sum digna perire.
Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,
130insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique,
officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,
quae torvum ligno decepit adultera taurum
discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures
perveniunt mea dicta tuas? An inania venti
135verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
Me miseram! properare iubet, divulsaque remis
unda sonat; mecumque simul mea terra recedit.
140Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
insequar invitum puppimque amplexa recurvam
per freta longa trahar.« Vix dixerat, insilit undis
consequiturque rates faciente cupidine vires
Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
145Quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura
et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco.
Illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
150Pluma fuit: plumis in avem mutata vocatur
ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.