Arethusa. Ov. met. 5, 572–678
Exigit alma Ceres, nata secura recepta,
quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
Conticuere undae, quarum dea sustulit alto
575fonte caput viridesque manu siccata capillos
fluminis Elei veteres narravit amores.
„Pars ego nympharum quae sunt in Achaide,“ dixit,
„una fui, nec me studiosius altera saltus
legit nec posuit studiosius altera casses.
580Sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
quamvis fortis eram, formosae nomen habebam.
Nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
corporis erubui crimenque placere putavi.
585Lassa revertebar (memini) Stymphalide silva:
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum.
Invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
590Cana salicta dabant nutritaque populus unda
sponte sua natas ripis declivibus umbras.
Accessi primumque pedis vestigia tinxi,
poplite deinde tenus neque eo contenta, recingor
molliaque inpono salici velamina curvae
595nudaque mergor aquis; quas dum ferioque trahoque
mille modis labens excussaque bracchia iacto,
nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
territaque insisto propioris margine ripae.
›Quo properas, Arethusa?‹ suis Alpheus ab undis,
600›quo properas?‹ iterum rauco mihi dixerat ore.
Sicut eram, fugio sine vestibus: altera vestes
ripa meas habuit. Tanto magis instat et ardet,
et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
Sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
605ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
ut solet accipiter trepidas urgere columbas.
Usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
currere sustinui, nec me velocior ille;
610sed tolerare diu cursus ego viribus inpar
non poteram, longi patiens erat ille laboris.
Per tamen et campos, per opertos arbore montes,
saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.
Sol erat a tergo: vidi praecedere longam
615ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
crinales vittas adflabat anhelitus oris.
Fessa labore fugae ›fer opem, deprendimur‹ inquam,
›armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
620ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra.‹
Mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
me super iniecit: lustrat caligine tectam
amnis et ignarus circum cava nubila quaerit
bisque locum, quo me dea texerat inscius ambit
625et bis ›io Arethusa, io Arethusa!‹ vocavit.
Quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
siqua lupos audit circum stabula alta frementes,
aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
ora canum nullosque audet dare corpore motus?
630Non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
635ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
in latices mutor. Sed enim cognoscit amatas
amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore
vertitur in proprias, ut se mihi misceat, undas.
Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis
640advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
grata meae superas eduxit prima sub auras.“
Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
curribus admovit frenisque coercuit ora
et medium caeli terraeque per aera vecta est
645atque levem currum Tritonida misit in urbem
Triptolemo partimque rudi data semina iussit
spargere humo, partim post tempora longa recultae.
Iam super Europen sublimis et Asida terram
vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
650Rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.
Qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
et patriam, „patria est clarae mihi“ dixit „Athenae,
Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,
nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
655Dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
frugiferas messes alimentaque mitia reddant.“
Barbarus invidit, tantique ut muneris auctor
ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
adgreditur ferro. Conantem figere pectus
660lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales.«
Finierat doctos e nobis maxima cantus;
at nymphae vicisse deas Helicona colentes
concordi dixere sono; convicia victae
665cum iacerent, »quoniam« dixit »certamine vobis
supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
additis et non est patientia libera nobis,
ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur.«
Rident Emathides spernuntque minacia verba:
670conantesque oculis magno clamore protervas
intentare manus pennas exire per ungues
adspexere suos, operiri bracchia plumis,
alteraque alterius rigido concrescere rostro
ora videt volucresque novas accedere silvis,
675dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae
aere pendebant, nemorum convicia, picae.
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.««