Ceres et Proserpina. Ov. met. 5, 341–571
»Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus.
Illa canenda mihi est; utinam modo dicere possem
345carmina digna dea! Certe dea carmine digna est.
Vasta giganteis ingesta est insula membris
Trinacris et magnis subiectum molibus urget
aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
Nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
350dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
degravat Aetna caput; sub qua resupinus harenas
eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
Saepe remoliri luctatur pondera terrae
355oppidaque et magnos devolvere corpore montes:
inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
ne pateat latoque solum retegatur hiatu
inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
Hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
360exierat curruque atrorum vectus equorum
ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
Postquam exploratum satis est loca nulla labare
depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
monte suo residens natumque amplexa volucrem
365„arma manusque meae, mea, nate, potentia“ dixit,
„illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
inque dei pectus celeres molire sagittas,
cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
Tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti
370victa domas ipsumque, regit qui numina ponti.
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
imperium profers? agitur pars tertia mundi!
Et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
375Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
si patiemur, erit: nam spes adfectat easdem.
At tu, pro socio, siqua est ea gratia, regno
iunge deam patruo!“ Dixit Venus. Ille pharetram
380solvit et arbitrio matris de mille sagittis
unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
oppositoque genu curvavit flexile cornum
inque cor hamata percussit harundine Ditem.
385Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
nomine Pergus, aquae; non illo plura Caystros
carmina cycnorum labentibus audit in undis.
Silva coronat aquas cingens latus omne suisque
frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus.
390Frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:
perpetuum ver est. Quo dum Proserpina luco
ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
dumque puellari studio calathosque sinumque
inplet et aequales certat superare legendo,
395paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
usque adeo est properatus amor. Dea territa maesto
et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
clamat, et, ut summa vestem laniarat ab ora,
collecti flores tunicis cecidere remissis,
400tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
Raptor agit currus et nomine quemque vocando
exhortatur equos, quorum per colla iubasque
excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
405perque lacus altos et olentia sulphure fertur
stagna Palicorum, rupta ferventia terra
et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
inter inaequales posuerunt moenia portus.
Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
410quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
Gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
agnovitque deam. „Nec longius ibitis!“ inquit,
415„non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
non rapienda fuit. Quodsi conponere magnis
parva mihi fas est, et me dilexit Anapis,
exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.“
Dixit et in partes diversas bracchia tendens
420obstitit. Haud ultra tenuit Saturnius iram,
terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
contortum valido sceptrum regale lacerto
condidit. Icta viam tellus in Tartara fecit
et pronos currus medio cratere recepit.
425At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
iura sui maerens, inconsolabile vulnus
mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis
et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
extenuatur aquas. Molliri membra videres,
430ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
caerulei crines digitique et crura pedesque:
nam brevis in gelidas membris exilibus undas
transitus est; post haec umeri tergusque latusque
435pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
denique pro vivo vitiatas sanguine venas
lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.
Interea pavidae nequiquam filia matri
omnibus est terris, omni quaesita profundo.
440Illam non udis veniens Aurora capillis
cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
perque pruinosas tulit inrequieta tenebras.
Rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
445solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
Fessa labore sitim conceperat oraque nulli
conluerant fontes, cum tectam stramine vidit
forte casam parvasque fores pulsavit; at inde
prodit anus divamque videt lymphamque roganti
450dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
Dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
Offensa est neque adhuc epota parte loquentem
cum liquido mixta perfudit diva polenta;
455conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
crura gerit; cauda est mutatis addita membris,
inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
Mirantem flentemque et tangere monstra parantem
460fugit anum latebramque petit aptumque colori
nomen habet variis stellatus corpora guttis.
Quas dea per terras et quas erraverit undas,
dicere longa mora est: quaerenti defuit orbis.
Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
465venit et ad Cyanen; ea ni mutata fuisset,
omnia narrasset, sed et os et lingua volenti
dicere non aderant, nec quo loqueretur habebat;
signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
illo forte loco delapsam in gurgite sacro
470Persephones zonam summis ostendit in undis.
Quam simul agnovit, tamquam tunc denique raptam
scisset, inornatos laniavit diva capillos
et repetita suis percussit pectora palmis.
Nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
475ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
repperit. Ergo illic saeva vertentia glaebas
fregit aratra manu, parilique irata colonos
ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
480fallere depositum vitiataque semina fecit.
Fertilitas terrae latum vulgata per orbem
falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
et modo sol nimius, nimius modo corripit imber,
sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
485semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
triticeas messes et inexpugnabile gramen.
Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
rorantesque comas a fronte removit ad aures
atque ait: „O toto quaesitae virginis orbe
490et frugum genetrix, inmensos siste labores
neve tibi fidae violenta irascere terrae.
Terra nihil meruit patuitque invita rapinae,
nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus;
495Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
hanc habeo sedem; quam tu, mitissima, serva.
Mota loco cur sim tantique per aequoris undas
advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
500tempestiva meis, cum tu curaque levata
et vultus melioris eris. Mihi pervia tellus
praebet iter, subterque imas ablata cavernas
hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
Ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
505visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
sed tamen inferni pollens matrona tyranni.“
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
510attonitaeque diu similis fuit, utque dolore
pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
exit in aetherias. Ibi toto nubila vultu
ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
„pro“ que „meo veni supplex tibi, Iuppiter,“ inquit
515„sanguine proque tuo. Si nulla est gratia matris,
nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
vilior illius, quod nostro est edita partu.
En quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
si reperire vocas amittere certius, aut si
520scire, ubi sit, reperire vocas. Quod rapta, feremus,
dummodo reddat eam! Neque enim praedone marito
filia digna tua est, si iam mea filia non est.“
Iuppiter excepit: „Commune est pignus onusque
nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus
525addere vera placet, non hoc iniuria factum,
verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
tu modo, diva, velis. Ut desint cetera, quantum est
esse Iovis fratrem! Quid quod non cetera desunt
nec cedit nisi sorte mihi? sed tanta cupido
530si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
lege tamen certa, si nullos contigit illic
ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.“
Dixerat, at Cereri certum est educere natam.
Non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
535solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
Puniceum curva decerpserat arbore pomum
sumptaque pallenti septem de cortice grana
presserat ore suo; solusque ex omnibus illud
Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
540inter Avernales haud ignotissima nymphas,
ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;
vidit et indicio reditum crudelis ademit.
Ingemuit regina Erebi testemque profanam
fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha
545in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
Ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis
inque caput crescit longosque reflectitur ungues
vixque movet natas per inertia bracchia pennas
foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
550ignavus bubo, dirum mortalibus omen.
Hic tamen indicio poenam linguaque videri
commeruisse potest: vobis, Acheloides, unde
pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
555in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
protinus, ut vestram sentirent aequora curam,
posse super fluctus alarum insistere remis
optastis facilesque deos habuistis et artus
560vidistis vestros subitis flavescere pennis.
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
tantaque dos oris linguae deperderet usum,
virginei vultus et vox humana remansit.
At medius fratrisque sui maestaeque sororis
565Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:
nunc dea, regnorum numen commune duorum,
cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
Vertitur extemplo facies et mentis et oris;
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
570laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.