Perseus et Phineus Ov. met. 5, 1–249

Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros

agmine commemorat, fremida regalia turba

atria conplentur, nec coniugialia festa

qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma,

5inque repentinos convivia versa tumultus

adsimilare freto possis, quod saeva quietum

ventorum rabies motis exasperat undis.

Primus in his Phineus, belli temerarius auctor,

fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam,

10»en« ait, »en adsum praereptae coniugis ultor,

nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum

Iuppiter eripietConanti mittere Cepheus

»quid facisexclamat, »quae te, germane, furentem

mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis

15redditur? hac vitam servatae dote rependis?

Quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,

sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,

sed quae visceribus veniebat belua ponti

exsaturanda meis. Illo tibi tempore rapta est,

20quo peritura fuit, nisi si crudelis id ipsum

exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.

Scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est

et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti:

insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis

25praemiaque eripies? Quae si tibi magna videntur,

ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.

Nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,

ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque

non tibi, sed certae praelatum intellege morti

30Ille nihil contra: sed et hunc et Persea vultu

alterno spectans petat hunc ignorat an illum

cunctatusque brevi contortam viribus hastam,

quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.

Ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus

35exsiluit teloque ferox inimica remisso

pectora rupisset, nisi post altaria Phineus

isset: et (indignum) scelerato profuit ara.

Fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit;

qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est,

40calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.

Tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,

telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt

cum genero debere mori; sed limine tecti

exierat Cepheus testatus iusque fidemque

45hospitiique deos, ea se prohibente moveri.

Bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem

datque animos. Erat Indus Athis, quem flumine Gange

edita Limnaee vitreis peperisse sub undis

creditur, egregius forma, quam divite cultu

50augebat, bis adhuc octonis integer annis,

indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat

aureus; ornabant aurata monilia collum

et madidos murra curvum crinale capillos;

ille quidem iaculo quamvis distantia misso

55figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.

Tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus

stipite, qui media positus fumabat in ara,

perculit et fractis confudit in ossibus ora.

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus

60Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi

et comes et veri non dissimulator amoris,

postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam

deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus

arripit et »mecum tibi sint certamina« dixit,

65»nec longum pueri fato laetabere, quo plus

invidiae quam laudis habesHaec omnia nondum

dixerat, emicuit nervo penetrabile telum

vitatumque tamen sinuosa veste pependit.

Vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae

70Acrisioniades adigitque in pectus; at ille

iam moriens oculis sub nocte natantibus atra

circumspexit Athin seque adclinavit ad illum

et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas

75et Libys Amphimedon, avidi committere pugnam,

sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,

conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,

alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis

80telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis

exstantem signis multaeque in pondere massae

ingentem manibus tollit cratera duabus

infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem

et resupinus humum moribundo vertice pulsat.

85Inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum

Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum

intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque

sternit et exstructos morientum calcat acervos.

Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti

90intorquet iaculum: quod detulit error in Idan,

expertem frustra belli et neutra arma secutum.

Ille tuens oculis inmitem Phinea torvis

»quandoquidem in partes« ait »abstrahor, accipe, Phineu,

quem fecisti hostem pensaque hoc vulnere vulnus

95Iamque remissurus tractum de vulnere telum

sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites

ense iacet Clymeni; Prothoenora percutit Hypseus,

Hypsea Lyncides. Fuit et grandaevus in illis

100Emathion, aequi cultor timidusque deorum,

qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo

pugnat et incessit scelerataque devovet arma.

Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis

decutit ense caput, quod protinus incidit arae

105atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua

edidit et medios animam exspiravit in ignes.

Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon

invicti, vinci si possent caestibus enses,

Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos

110Ampycus albenti velatus tempora vitta;

tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,

sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres:

iussus eras celebrare dapes festumque canendo.

Quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem

115Paetalus inridens »Stygiis cane cetera« dixit

»manibus« et laevo mucronem tempore fixit;

concidit et digitis morientibus ille retemptat

fila lyrae, casuque fuit miserabile carmen.

Nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas

120raptaque de dextro robusta repagula posti

ossibus inlisit mediae cervicis, at ille

procubuit terrae mactati more iuvenci.

Demere temptabat laevi quoque robora postis

Cinyphius Pelates: temptanti dextera fixa est

125cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;

haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,

sed retinente manum moriens e poste pependit.

Sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,

et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,

130dives agri Dorylas, quo non possederat alter

latius aut totidem tollebat turis acervos.

Huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:

letifer ille locus; quem postquam vulneris auctor

singultantem animam et versantem lumina vidit

135Bactrius Halcyoneus »hoc, quod premis« inquit »habeto

de tot agris terrae« corpusque exsangue reliquit.

Torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam

ultor Abantiades; media quae nare recepta

cervice exacta est in partesque eminet ambas,

140dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,

matre satos una, diverso vulnere fudit:

nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto

fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.

Occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus

145matre Palaestina, dubio genitore creatus,

Aethionque sagax quondam ventura videre,

tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes

armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum

150opprimere est animus, coniurata undique pugnant

agmina pro causa meritum inpugnante fidemque.

Hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx

cum genetrice favent ululatuque atria conplent,

sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,

155pollutosque simul multo Bellona penates

sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

Circueunt unum Phineus et mille secuti

Phinea: tela volant hiberna grandine plura

praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.

160Adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae

tutaque terga gerens adversaque in agmina versus

sustinet instantes; instabat parte sinistra

Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Echemmon.

Tigris ut auditis diversa valle duorum

165exstimulata fame mugitibus armentorum

nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,

sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,

Molpea traiecti submovit vulnere cruris

contentusque fuga est; neque enim dat tempus Echemmon,

170sed furit et cupiens alto dare vulnera collo

non circumspectis exactum viribus ensem

fregit, et extrema percussae parte columnae

lammina dissiluit dominique in gutture fixa est.

Non tamen ad letum causas satis illa valentes

175plaga dedit: trepidum Perseus et inermia frustra

bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,

»auxilium« Perseus »quoniam sic cogitis ipsi

dixit »ab hoste petam. Vultus avertite vestros,

180siquis amicus adestet Gorgonis extulit ora.

»Quaere alium, tua quem moveant miracula« dixit

Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat

mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.

Proximus huic Ampyx animi plenissima magni

185pectora Lyncidae gladio petit, inque petendo

dextera deriguit nec citra mota nec ultra est.

At Nileus, qui se genitum septemplice Nilo

ementitus erat, clipeo quoque flumina septem

argento partim, partim caelaverat auro,

190»adspiceait »Perseu, nostrae primordia gentis:

magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,

a tanto cecidisse viro« – pars ultima vocis

in medio suppressa sono est, adapertaque velle

ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.

195Increpat hos »vitio« que »animi, non viribus« inquit

»Gorgoneis torpetis« Eryx, »incurrite mecum

et prosternite humi iuvenem magica arma moventem

Incursurus erat: tenuit vestigia tellus,

inmotusque silex armataque mansit imago.

200Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus

miles erat Persei, pro quo dum pugnat, Aconteus,

Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;

quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo

ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.

205Dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,

marmoreoque manet vultus mirantis in ore.

Nomina longa mora est media de plebe virorum

dicere: bis centum restabant corpora pugnae,

Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

210Paenitet iniusti tunc denique Phinea belli.

Sed quid agat? simulacra videt diversa figuris

agnoscitque suos et nomine quemque vocatum

poscit opem credensque parum sibi proxima tangit

corpora: marmor erant; avertitur, atque ita supplex

215confessasque manus obliquaque bracchia tendens

»vincis«, ait »Perseu! Remove tua monstra tuaeque

saxificos vultus, quaecumque ea, tolle Medusae,

tolle, precor. Non nos odium regnique cupido

conpulit ad bellum: pro coniuge movimus arma;

220causa fuit meritis melior tua, tempore nostra.

Non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter

hanc animam concede mihi, tua cetera sunto

Talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,

respicere audenti »quod« ait, »timidissime Phineu,

225et possum tribuisse et magnum est munus inerti,

(pone metum) tribuam: nullo violabere ferro.

Quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,

inque domo soceri semper spectabere nostri,

ut mea se sponsi soletur imagine coniunx«

230Dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,

ad quam se trepido Phineus obverterat ore.

Tum quoque conanti sua vertere lumina cervix

deriguit, saxoque oculorum induruit umor;

sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex

235submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

Victor Abantiades patrios cum coniuge muros

intrat et inmeriti vindex ultorque parentis

adgreditur Proetum: nam fratre per arma fugato

Acrisioneas Proetus possederat arces.

240Sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce

torva colubriferi superavit lumina monstri.

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,

nec iuvenis virtus per tot spectata labores

nec mala mollierant, sed inexorabile durus

245exerces odium, nec iniqua finis in ira est.

Detrectas etiam laudem fictamque Medusae

arguis esse necem. »Dabimus tibi pignora veri.

Parcite luminibusPerseus ait oraque regis

ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.