Perseus. Atlas. Andromeda. Ov. met. 4, 604–803

Sed tamen ambobus versae solacia formae

605magna nepos dederat, quem debellata colebat

India, quem positis celebrabat Achaia templis.

Solus Abantiades ab origine cretus eadem

Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis

Argolicae contraque deum ferat arma genusque

610non putet esse deum: neque enim Iovis esse putabat

Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.

Mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)

tam violasse deum quam non agnosse nepotem

paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter

615viperei referens spolium memorabile monstri

aera carpebat tenerum stridentibus alis,

cumque super Libycas victor penderet harenas,

Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae,

quas humus exceptas varios animavit in angues:

620unde frequens illa est infestaque terra colubris.

Inde per inmensum ventis discordibus actus

nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae

fertur et ex alto seductas aethere longe

despectat terras totumque supervolat orbem.

625Ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit:

saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus.

Iamque cadente die, veritus se credere nocti,

constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe

exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes

630evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.

Hic hominum cunctis ingenti corpore praestans

Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus

rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis

aequora subdit equis et fessos excipit axes.

635Mille greges illi totidemque armenta per herbas

errabant, et humum vicinia nulla premebant.

Arboreae frondes auro radiante nitentes

ex auro ramos, ex auro poma tegebant.

»Hospesait Perseus illi, »seu gloria tangit

640te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;

sive es mirator rerum, mirabere nostras.

Hospitium requiemque petoMemor ille vetustae

sortis erat. Themis hanc dederat Parnasia sortem:

»Tempus, Atla, veniet, tua quo spoliabitur auro

645arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit

Id metuens solidis pomaria clauserat Atlas

moenibus et vasto dederat servanda draconi

arcebatque suis externos finibus omnes.

Huic quoque »vade procul, ne longe gloria rerum,

650quam mentiris« ait, »longe tibi Iuppiter absit

vimque minis addit manibusque expellere temptat

cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.

Viribus inferior (quis enim par esset Atlantis

viribus?) »at quoniam parvi tibi gratia nostra est,

655accipe munusait laevaque a parte Medusae

ipse retro versus squalentia protulit ora.

Quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque

in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,

quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,

660ossa lapis fiunt: tum partes aultus in omnes

crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne

cum tot sideribus caelum requievit in illo.

Clauserat Hippotades aeterno carcere ventos,

admonitorque operum caelo clarissimus alto

665Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis

parte ab utraque pedes teloque accingitur unco

et liquidum motis talaribus aera findit.

Gentibus innumeris circumque infraque relictis

Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.

670Illic inmeritam maternae pendere linguae

Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon.

Quam simul ad duras religatam bracchia cautes

vidit Abantiades (nisi quod levis aura capillos

moverat et tepido manabant lumina fletu,

675marmoreum ratus esset opus), trahit inscius ignes

et stupet et visae correptus imagine formae

paene suas quatere est oblitus in aere pennas.

Ut stetit, »o« dixit »non istis digna catenis,

sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,

680pande requirenti nomen terraeque tuumque,

et cur vincla gerasPrimo silet illa nec audet

adpellare virum virgo manibusque modestos

celasset vultus, si non religata fuisset;

lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.

685Saepius instanti, sua ne delicta fateri

nolle videretur, nomen terraeque suumque,

quantaque maternae fuerit fiducia formae,

indicat, et nondum memoratis omnibus unda

insonuit, veniensque inmenso belua ponto

690inminet et latum sub pectore possidet aequor.

Conclamat virgo: genitor lugubris et una

mater adest, ambo miseri, sed iustius illa,

nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus

plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,

695cum sic hospes ait: »Lacrimarum longa manere

tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est.

Hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,

quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,

Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis

700aerias ausus iactatis ire per auras,

praeferrer cunctis certe gener; addere tantis

dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:

ut mea sit servata mea virtute, paciscor

Accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant

705promittuntque super regnum dotale parentes.

Ecce velut navis praefixo concita rostro

sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis,

sic fera dimotis inpulsu pectoris undis

tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto

710funda potest plumbo medii transmittere caeli,

cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa

arduus in nubes abiit. Ut in aequore summo

umbra viri visa est, visa fera saevit in umbra;

utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo

715praebentem Phoebo liventia terga draconem,

occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,

squamigeris avidos figit cervicibus ungues,

sic celeri missus praeceps per inane volatu

terga ferae pressit dextroque frementis in armo

720Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.

Vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras

attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis

versat apri, quem turba canum circumsona terret.

Ille avidos morsus velocibus effugit alis

725quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,

nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda

desinit in piscem, falcato vulnerat ense.

Belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus

ore vomit: maduere graves adspergine pennae.

730Nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus

credere conspexit scopulum, qui vertice summo

stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.

Nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra

ter quater exegit repetita per ilia ferrum.

735Litora cum plausu clamor superasque deorum

inplevere domos: gaudent generumque salutant

auxiliumque domus servatoremque fatentur

Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis

incedit virgo, pretiumque et causa laboris.

740Ipse manus hausta victrices abluit unda,

anguiferumque caput dura ne laedat harena,

mollit humum foliis natasque sub aequore virgas

sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.

Virga recens bibulaque etiamnum viva medulla

745vim rapuit monstri tactuque induruit huius

percepitque novum ramis et fronde rigorem.

At pelagi nymphae factum mirabile temptant

pluribus in virgis et idem contingere gaudent

seminaque ex illis iterant iactata per undas.

750Nunc quoque curaliis eadem natura remansit,

duritiam tacto capiant ut ab aere, quodque

vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,

laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,

755ara Iovis media est: mactatur vacca Minervae,

alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.

protinus Andromedan et tanti praemia facti

indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque

praecutiunt, largis satiantur odoribus ignes,

760sertaque dependent tectis et ubique lyraeque

tibiaque et cantus, animi felicia laeti

argumenta, sonant; reseratis aurea valvis

atria tota patent, pulchroque instructa paratu

Cepheni proceres ineunt convivia regis.

765Postquam epulis functi generosi munere Bacchi

diffudere animos, cultusque genusque locorum

quaerit Lyncides moresque animumque virorum.

767a Quaerit Abantiades: quaerenti protinus unus

narrat Lyncides moresque animumque virorum.

Qui simul edocuit, »nunc, o fortissimedixit

770»fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque

artibus abstuleris crinita draconibus ora

Narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem

esse locum solidae tutum munimine molis;

cuius in introitu geminas habitasse sorores

775Phorcidas unius partitas luminis usum;

id se sollerti furtim, dum traditur, astu

supposita cepisse manu perque abdita longe

deviaque et silvis horrentia saxa fragosis

Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros

780perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque

in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.

Se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,

aere repercusso formam adspexisse Medusae,

dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,

785eripuisse caput collo; pennisque fugacem

Pegason et fratrem matris de sanguine natos.

Addidit et longi non falsa pericula cursus,

quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto

et quae iactatis tetigisset sidera pennis.

790Ante exspectatum tacuit tamen; excipit unus

ex numero procerum quaerens, cur sola sororum

gesserit alternis inmixtos crinibus angues.

Hospes ait: »Quoniam scitaris digna relatu,

accipe quaesiti causam. Clarissima forma

795multorumque fuit spes invidiosa procorum

illa, neque in tota conspectior ulla capillis

pars fuit; inveni, qui se vidisse referret.

Hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae

dicitur: aversa est et castos aegide vultus

800nata Iovis texit; neve hoc inpune fuisset,

Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.

Nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,

pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues