Pentheus. Ov. met. 3, 511–733

Cognita res meritam vati per Achaidas urbes

attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.

Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,

contemptor superum Pentheus, praesagaque ridet

515verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae

obicit. Ille movens albentia tempora canis

»quam felix esses, si tu quoque luminis huius

orbus« ait »fieres, ne Bacchica sacra videres!

Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,

520qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber;

quem nisi templorum fueris dignatus honore,

mille lacer spargere locis et sanguine silvas

foedabis matremque tuam matrisque sorores.

Eveniet! Neque enim dignabere numen honore,

525meque sub his tenebris nimium vidisse quereris

Talia dicentem proturbat Echione natus.

Dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.

Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:

turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque

530vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.

»Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras

attonuit mentesPentheus ait »aerane tantum

aere repulsa valent et adunco tibia cornu

et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,

535non tuba terruerit, non strictis agmina telis,

femineae voces et mota insania vino

obscenique greges et inania tympana vincant?

Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti

hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,

540nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,

o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,

non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?

Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,

illiusque animos, qui multos perdidit unus,

545sumite serpentis! Pro fontibus ille lacuque

interiit: at vos pro fama vincite vestra!

Ille dedit leto fortes, vos pellite molles

et patrium retinete decus! Si fata vetabant

stare diu Thebas, utinam tormenta virique

550moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!

Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,

non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent:

at nunc a puero Thebae capientur inermi,

quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,

555sed madidus murra crinis mollesque coronae

purpuraque et pictis intextum vestibus aurum.

Quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam

adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.

An satis Acrisio est animi contemnere vanum

560numen et Argolicas venienti claudere portas,

Penthea terrebit cum totis advena Thebis?

Ite citi« (famulis hoc imperat), »ite ducemque

attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto

Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum

565corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.

Acrior admonitu est inritaturque retenta

et crescit rabies, remoraminaque ipsa nocebant:

sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,

lenius et modico strepitu decurrere vidi;

570at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,

spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,

quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;

»hunc« dixere »tamen comitem famulumque sacrorum

575cepimus« et tradunt manibus post terga ligatis

sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.

Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos

fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,

»o periture tuaque aliis documenta dature

580morte« ait, »ede tuum nomen nomenque parentum

et patriam, morisque novi cur sacra frequentes

Ille metu vacuus »nomen mihi« dixit »Acoetes,

patria Maeonia est, humili de plebe parentes.

Non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,

585lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;

pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis

decipere et calamo salientes ducere pisces.

Ars illi sua census erat; cum traderet artem,

accipe, quas habeo, studii successor et heres,“

590dixitopes“, moriensque mihi nil ille reliquit

praeter aquas: unum hoc possum appellare paternum.

Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,

addidici regimen dextra moderante carinae

flectere et Oleniae sidus pluviale capellae

595Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi

ventorumque domos et portus puppibus aptos.

Forte petens Delum Chiae telluris ad oras

applicor et dextris adducor litora remis

doque leves saltus udaeque inmittor harenae.

600Nox ubi consumpta est (aurora rubescere primo

coeperat), exsurgo laticesque inferre recentes

admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas.

Ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto

prospicio comitesque voco repetoque carinam.

605Adsumus en!“ inquit sociorum primus Opheltes,

utque putat, praedam deserto nactus in agro,

virginea puerum ducit per litora forma.

Ille mero somnoque gravis titubare videtur

vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:

610nil ibi, quod credi posset mortale videbam.

Et sensi et dixi sociis:Quod numen in isto

corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est.

Quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis.

His quoque des veniam.“ „Pro nobis mitte precari

615Dictys ait, quo non alius conscendere summas

ocior antemnas prensoque rudente relabi.

Hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,

hoc probat Alcimedon et qui requiemque modumque

voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,

620hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.

Non tamen hanc sacro violari pondere pinum

perpetiardixi:pars hic mihi maxima iuris“,

inque aditu obsisto. Furit audacissimus omni

de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe

625exilium dira poenam pro caede luebat.

Is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno

rupit et excussum misisset in aequora, si non

haesissem, quamvis amens, in fune retentus.

Inpia turba probat factum; tum denique Bacchus

630(Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus

sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,

quid facitis? quis clamor?“ aitqua, dicite, nautae,

huc ope perveni? quo me deferre paratis?“

Pone metum“, Proreus,et quos contingere portus

635ede velisdixit:terra sistere petita.“

Naxonait Libercursus advertite vestros!

Illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus.“

Per mare fallaces perque omnia numina iurant

sic fore meque iubent pictae dare vela carinae.

640Dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti

quid facis, o demens? quis te furorinquitAcoete?“

Pro se quisque timet:laevam pete!“ Maxima nutu

pars mihi significat, pars quid velit aure susurrat.

Obstipuicapiatquealiquis moderamina!“ dixi

645meque ministerio scelerisque artisque removi.

Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;

e quibus Aethalionte scilicet omnis in uno

nostra salus posita estait et subit ipse meumque

explet opus Naxoque petit diversa relicta.

650Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem

senserit, e puppi pontum prospectat adunca

et flenti similisnon haec mihi litora, nautae,

promisistisait,non haec mihi terra rogata est.

Quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,

655si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?“

Iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras

ridet et inpellit properantibus aequora remis.

Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo

est deus) adiuro, tam me tibi vera referre

660quam veri maiora fide: stetit aequore puppis

haud aliter, quam si siccum navale teneret.

Illi admirantes remorum in verbere perstant

velaque deducunt geminaque ope currere temptant.

Inpediunt hederae remos nexuque recurvo

665serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.

Ipse racemiferis frontem circumdatus uvis

pampineis agitat velatam frondibus hastam;

quem circa tigres simulacraque inania lyncum

pictarumque iacent fera corpora pantherarum.

670Exsiluere viri, sive hoc insania fecit.

Sive timor, primusque Medon nigrescere coepit

corpore et expresso spinae curvamine flecti.

Incipit huic Lycabas:In quae miraculadixit

verteris?“ et lati rictus et panda loquenti

675naris erat, squamamque cutis durata trahebat.

At Libys obstantes dum vult obvertere remos,

in spatium resilire manus breve vidit et illas

iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.

Alter ad intortos cupiens dare bracchia funes

680bracchia non habuit truncoque repandus in undas

corpore desiluit: falcata novissima cauda est,

qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.

Undique dant saltus multaque adspergine rorant

emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus

685inque chori ludunt speciem lascivaque iactant

corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.

De modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)

restabam solus: pavidum gelidumque trementi

corpore vixque meum firmat deusexcutedicens

690corde metum Diamque tene.“ Delatus in illam

accessi sacris Baccheaque sacra frequento

»Praebuimus longis« Pentheus »ambagibus aures«

inquit »ut ira mora vires absumere posset.

Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris

695corpora tormentis Stygiae demittite nocti

Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes

clauditur in tectis; et dum crudelia iussae

instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,

sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis

700sponte sua fama est nullo solvente catenas.

Perstat Echionides nec iam iubet ire, sed ipse

vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron

cantibus et clara bacchantum voce sonabat.

Ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro

705signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem,

Penthea sic ictus longis ululatibus aether

movit, et audito clamore recanduit ira.

Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,

purus ab arboribus, spectabilis undique campus.

710Hic oculis illum cernentem sacra profanis

prima videt, prima est insano concita cursu,

prima suum misso violavit Penthea thyrso

mater et »o, geminae« clamavit »adeste sorores!

ille aper, in nostris errat qui maximus agris,

715ille mihi feriendus aperRuit omnis in unum

turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,

iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,

iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.

Saucius ille tamen »fer opem, matertera« dixit

720»Autonoë! moveant animos Actaeonis umbrae

Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis

abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.

Non habet infelix quae matri bracchia tendat,

trunca sed ostendens deiectis vulnera membris

725»adspice, materait. Visis ululavit Agaue

collaque iactavit movitque per aera crinem

avulsumque caput digitis conplexa cruentis

clamat »io comites, opus hoc victoria nostra est

Non citius frondes autumni frigore tactas

730iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,

quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.

Talibus exemplis monitae nova sacra frequentant

turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.