Tiresias. Ov. met. 3, 316–338

Dumque ea per terras fatali lege geruntur

tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,

forte Iovem memorant diffusum nectare curas

seposuisse graves vacuaque agitasse remissos

320cum Iunone iocos et »maior vestra profecto est,

quam quae contingit maribus« dixisse »voluptas

Illa negat; placuit quae sit sententia docti

quaerere Tiresiae: venus huic erat utraque nota.

Nam duo magnorum viridi coeuntia silva

325corpora serpentum baculi violaverat ictu

deque viro factus (mirabile) femina septem

egerat autumnos; octavo rursus eosdem

vidit, et »est vestrae si tanta potentia plagae«

dixit »ut auctoris sortem in contraria mutet,

330nunc quoque vos feriamPercussis anguibus isdem

forma prior rediit genetivaque venit imago.

Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa

dicta Iovis firmat; gravius Saturnia iusto

nec pro materia fertur doluisse suique

335iudicis aeterna damnavit lumina nocte.

At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam

facta dei fecisse deo) pro lumine adempto

scire futura dedit poenamque levavit honore.