Semele. Ov. met. 3, 253–315

Rumor in ambiguo est: aliis violentior aequo

visa dea est, alii laudant dignamque severa

255virginitate vocant; pars invenit utraque causas.

Sola Iovis coniunx non tam culpetne probetne,

eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae

gaudet et a Tyria conlectum paelice transfert

in generis socios odium: subit ecce priori

260causa recens, gravidamque dolet de semine magni

esse Iovis Semelen: dum linguam ad iurgia solvit,

»profeci quid enim totiens per iurgiadixit.

»Ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno

rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra

265sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque

et soror et coniunx, certe soror. At, puto, furto est

contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.

Concipit! Id deerat! Manifestaque crimina pleno

fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno

270de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.

Fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non

ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas

Surgit ab his solio fulvaque recondita nube

limen adit Semeles nec nubes ante removit,

275quam simulavit anum posuitque ad tempora canos

sulcavitque cutem rugis et curva trementi

membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,

ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.

Ergo ubi captato sermone diuque loquendo

280ad nomen venere Iovis, suspirat et »opto,

Iuppiter ut sit« ait, »metuo tamen omnia: multi

nomine divorum thalamos iniere pudicos.

Nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,

si modo verus is est, quantusque et qualis ab alta

285Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,

det tibi conplexus suaque ante insignia sumat

Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis

formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.

Cui deus »elige« ait, »nullam patiere repulsam,

290quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto

numina torrentis; timor et deus ille deorum est«.

Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis

obsequio Semele »qualem Saturnia« dixit

»te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,

295da mihi te talemVoluit deus ora loquentis

opprimere: exierat iam vox properata sub auras.

Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille

non iurasse potest. Ergo maestissimus altum

aethera conscendit vultuque sequentia traxit

300nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis

addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.

Qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat

nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,

nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.

305Est aliud levius fulmen, cui dextra Cyclopum

saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae:

tela secunda vocant superi; capit illa domumque

intrat Agenoream: corpus mortale tumultus

non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.

310Inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo

eripitur patrioque tener, si credere dignum est,

insuitur femori maternaque tempora conplet.

Furtim illum primis Ino matertera cunis

educat: inde datum nymphae Nyseides antris

315occuluere suis lactisque alimenta dedere.