Actaeon. Ov. met. 3, 138–252

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas

causa fuit luctus, alienaque cornua fronti

140addita vosque, canes satiatae sanguine erili.

At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,

non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?

Mons erat infectus variarum caede ferarum,

iamque dies medius rerum contraxerat umbras

145et sol ex aequo meta distabat utraque,

cum iuvenis placido per devia lustra vagantes

participes operum conpellat Hyantius ore:

»Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,

fortunamque dies habuit satis. Altera lucem

150cum croceis invecta rotis Aurora reducet,

propositum repetemus opus, nunc Phoebus utraque

distat idem terra finditque vaporibus arva.

Sistite opus praesens nodosaque tollite lina

Iussa viri faciunt intermittuntque laborem.

155Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,

nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae,

cuius in extremo est antrum nemorale recessu

arte laboratum nulla: simulaverat artem

ingenio natura suo; nam pumice vivo

160et levibus tofis nativum duxerat arcum.

Fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,

margine gramineo patulos succinctus hiatus.

Hic dea silvarum venatu fessa solebat

virgineos artus liquido perfundere rore.

165Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni

armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;

altera depositae subiecit bracchia pallae,

vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis

Ismenis Crocale sparsos per colla capillos

170conligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.

Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque

et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.

Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,

ecce nepos Cadmi dilata parte laborum

175per nemus ignotum non certis passibus errans

pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.

Qui simul intravit rorantia fontibus antra,

sicut erant, viso nudae sua pectora nymphae

percussere viro subitisque ululatibus omne

180inplevere nemus circumfusaeque Dianam

corporibus texere suis; tamen altior illis

ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.

Qui color infectis adversi solis ab ictu

nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,

185is fuit in vultu visae sine veste Dianae.

Quae quamquam comitum turba est stipata suarum,

in latus obliquum tamen adstitit oraque retro

flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,

quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem

190perfudit spargensque comas ultricibus undis

addidit haec cladis praenuntia verba futurae:

»Nunc tibi me posito visam velamine narres,

si poteris narrare, licetNec plura minata

dat sparso capiti vivacis cornua cervi,

195dat spatium collo summasque cacuminat aures

cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat

cruribus et velat maculoso vellere corpus;

additus et pavor est. Fugit Autonoeius heros

et se tam celerem cursu miratur in ipso.

200Ut vero vultus et cornua vidit in unda,

»me miserumdicturus erat: vox nulla secuta est;

ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora

non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.

Quid faciat? repetatne domum et regalia tecta

205an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.

Dum dubitat, videre canes: primusque Melampus

Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,

Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.

Inde ruunt alii rapida velocius aura,

210Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,

Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron

et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre

Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro

deque lupo concepta Nape pecudesque secuta

215Poemenis et natis comitata Harpyia duobus

et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon

et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce

et niveis Leucon et villis Asbolos atris

praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello

220et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce

et nigram medio frontem distinctus ab albo

Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne

et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati

Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor,

225quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae

per rupes scopulosque adituque carentia saxa,

quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.

Ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,

heu famulos fugit ipse suos! Clamare libebat:

230»Actaeon ego sum, dominum cognoscite vestrum

Verba animo desunt: resonat latratibus aether.

Prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,

proxima Therodamas, Oresitrophos haesit in armo:

tardius exierant, sed per conpendia montis

235anticipata via est; dominum retinentibus illis,

cetera turba coit confertque in corpore dentes.

Iam loca vulneribus desunt, gemit ille sonumque,

etsi non hominis, quem non tamen edere possit

cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis

240et genibus pronis supplex similisque roganti

circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.

At comites rapidum solitis hortatibus agmen

ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt

et velut absentem certatim Actaeona clamant

245(ad nomen caput ille refert), et abesse queruntur

nec capere oblatae segnem spectacula praedae.

Vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,

non etiam sentire canum fera facta suorum.

Undique circumstant mersisque in corpore rostris

250dilacerant falsi dominum sub imagine cervi,

nec nisi finita per plurima vulnera vita

ira pharetratae fertur satiata Dianae.