Lycaon. Ov. met. 1, 163–252

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,

ingemit et, facto nondum vulgata recenti

165foeda Lycaoniae referens convivia mensae

ingentes animo et dignas Iove concipit iras

conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.

Est via sublimis, caelo manifesta sereno:

lactea nomen habet, candore notabilis ipso.

170Hac iter est superis ad magni tecta Tonantis

regalemque domum: dextra laevaque deorum

atria nobilium valvis celebrantur apertis,

plebs habitat diversa locis: hac parte potentes

caelicolae clarique suos posuere penates;

175hic locus est, quem, si verbis audacia detur,

haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,

celsior ipse loco sceptroque innixus eburno

terrificam capitis concussit terque quaterque

180caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.

Talibus inde modis ora indignantia solvit:

»Non ego pro mundi regno magis anxius illa

tempestate fui, qua centum quisque parabat

inicere anguipedum captivo bracchia caelo.

185Nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno

corpore et ex una pendebat origine bellum;

nunc mihi, qua totum Nereus circumsonat orbem,

perdendum est mortale genus: per flumina iuro

infera sub terras Stygio labentia luco!

190cuncta prius temptata, sed inmedicabile corpus

ense recidendum est, ne pars sincera trahatur.

Sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, Nymphae

Faunique Satyrique et monticolae Silvani,

quos quoniam caeli nondum dignamur honore,

195quas dedimus certe terras habitare sinamus.

An satis, o superi, tutos fore creditis illos,

cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,

struxerit insidias notus feritate Lycaon

Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum

200talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit

sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,

attonitum tanto subitae terrore ruinae

humanum genus est totusque perhorruit orbis,

nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum est,

205quam fuit illa Iovi. Qui postquam voce manuque

murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.

Substitit ut clamor pressus gravitate regentis,

Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:

»Ille quidem poenas, curam hanc dimittite, solvit;

210quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.

Contigerat nostras infamia temporis aures;

quam cupiens falsam summo delabor Olympo

et deus humana lustro sub imagine terras.

Longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,

215enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.

Maenala transieram latebris horrenda ferarum

et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:

Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni

ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.

220Signa dedi venisse deum, vulgusque precari

coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,

mox aitexperiar deus hic, discrimine aperto,

an sit mortalis; nec erit dubitabile verum.“

Nocte gravem somno necopina perdere morte

225me parat: haec illi placet experientia veri.

Nec contentus eo est: missi de gente Molossa

obsidis unius iugulum mucrone resolvit

atque ita semineces partim ferventibus artus

mollit aquis, partim subiecto torruit igni.

230Quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma

in domino dignos everti tecta penates;

territus ipse fugit, nactusque silentia ruris

exululat frustraque loqui conatur: ab ipso

colligit os rabiem, solitaeque cupidine caedis

235vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.

In villos abeunt vestes, in crura lacerti:

fit lupus et veteris servat vestigia formae;

canities eadem est, eadem violentia vultus,

idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.

240Occidit una domus, sed non domus una perire

digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.

In facinus iurasse putes; dent ocius omnes

quas meruere pati (sic stat sententia) poenas

Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi

245adiciunt, alii partes adsensibus inplent.

Est tamen humani generis iactura dolori

omnibus, et, quae sit terrae mortalibus orbae

forma futura, rogant, quis sit laturus in aras

tura, ferisne paret populandas tradere terras.

250Talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)

rex superum trepidare vetat subolemque priori

dissimilem populo promittit origine mira.