Divus Iulius. Ov. met. 15, 745–879

745Hic tamen accessit delubris advena nostris:

Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque

praecipuum non bella magis finita triumphis

resque domi gestae properataque gloria rerum

in sidus vertere novum stellamque comantem,

750quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis

ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:

scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos

perque papyriferi septemflua flumina Nili

victrices egisse rates Numidasque rebelles

755Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem

nominibus Pontum populo adiecisse Quirini

et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,

quam tantum genuisse virum? Quo praeside rerum

humano generi, superi, favistis abunde!

760Ne foret hic igitur mortali semine cretus,

ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit

Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari

pontifici letum et coniurata arma moveri,

palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis

765»adspice« dicebat, »quanta mihi mole parentur

insidiae quantaque caput cum fraude petatur,

quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.

Solane semper ero iustis exercita curis,

quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,

770nunc male defensae confundant moenia Troiae,

quae videam natum longis erroribus actum

iactarique freto sedesque intrare silentum

bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,

cum Iunone magis? Quid nunc antiqua recordor

775damna mei generis? Timor hic meminisse priorum

non sinit: en acui sceleratos cernitis enses?

Quos prohibete, precor, facinusque repellite neve

caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae

Talia nequiquam toto Venus anxia caelo

780verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam

ferrea non possunt veterum decreta sororum,

signa tamen luctus dant haud incerta futuri.

Arma ferunt inter nigras crepitantia nubes

terribilesque tubas auditaque cornua caelo

785praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago

lurida sollicitis praebebat lumina terris.

Saepe faces visae mediis ardere sub astris,

saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;

caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra

790sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;

tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,

mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur

auditi sanctis et verba minantia lucis.

Victima nulla litat, magnosque instare tumultus

795fibra monet, caesumque caput reperitur in extis;

inque foro circumque domos et templa deorum

nocturnos ululasse canes umbrasque silentum

erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.

Non tamen insidias venturaque vincere fata

800praemonitus potuere deum, strictique feruntur

in templum gladii; neque enim locus ullus in urbe

ad facinus diramque placet nisi curia caedem.

Tum vero Cytherea manu percussit utraque

pectus et Aeneaden molitur condere nube,

805qua prius infesto Paris est ereptus Atridae

et Diomedeos Aeneas fugerat enses.

Talibus hanc genitor: »Sola insuperabile fatum,

nata, movere paras? Intres licet ipsa sororum

tecta trium: cernes illic molimine vasto

810ex aere et solido rerum tabularia ferro,

quae neque concussum caeli neque fulminis iram

nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas:

invenies illic incisa adamante perenni

fata tui generis: legi ipse animoque notavi

815et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.

Hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,

tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.

Ut deus accedat caelo templisque colatur,

tu facies natusque suus, qui nominis heres

820inpositum feret unus onus caesique parentis

nos in bella suos fortissimus ultor habebit.

Illius auspiciis obsessae moenia pacem

victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,

Emathiique iterum madefient caede Philippi,

825et magnum Siculis nomen superabitur undis,

Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae

non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,

servitura suo Capitolia nostra Canopo.

Quid tibi barbariem gentesque ab utroque iacentes

830oceano numerem? Quodcumque habitabile tellus

sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

Pace data terris animum ad civilia vertet

iura suum legesque feret iustissimus auctor

exemploque suo mores reget inque futuri

835temporis aetatem venturorumque nepotum

prospiciens prolem sancta de coniuge natam

ferre simul nomenque suum curasque iubebit,

nec, nisi cum senior similes aequaverit annos,

aetherias sedes cognataque sidera tanget.

840Hanc animam interea caeso de corpore raptam

fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque

divus ab excelsa prospectet Iulius aede

Vix ea fatus erat, media cum sede senatus

constitit alma Venus nulli cernenda suique

845Caesaris eripuit membris nec in aera solvi

passa recentem animam caelestibus intulit astris,

Dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit

emisitque sinu: luna volat altius illa

flammiferumque trahens spatioso limite crinem

850stella micat natique videns bene facta fatetur

esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.

Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,

libera fama tamen nullisque obnoxia iussis

invitum praefert unaque in parte repugnat:

855sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,

Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;

denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,

sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces

temperat aetherias et mundi regna triformis,

860terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.

Di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis

cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine

urbis et invicti genitor Gradive Quirini

Vestaque Caesareos inter sacrata penates,

865et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,

quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,

quosque alios vati fas appellare piumque est:

tarda sit illa dies et nostro serior aevo,

qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto

870accedat caelo faveatque precantibus absens!

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis

nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.

Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius

ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:

875parte tamen meliore mei super alta perennis

astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,

quaque patet domitis Romana potentia terris,

ore legar populi, perque omnia saecula fama,

siquid habent veri vatum praesagia, vivam.