Aesculapius. Ov. met. 15, 622–744
Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,
(scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
unde Coroniden circumflua Thybridis alti
625insula Romuleae sacris adiecerit urbis.
Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
Funeribus fessi postquam mortalia cernunt
temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,
630auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
utque salutifera miseris succurrere rebus
sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetras,
635intremuere simul, cortinaque reddidit imo
hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit:
»Quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
et pete nunc propiore loco. Nec Apolline vobis,
qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
640Ite bonis avibus prolemque accersite nostram.«
Iussa dei prudens postquam accepere senatus,
quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
quique petant ventis Epidauria litora, mittunt.
Quae simul incurva missi tetigere carina,
645concilium Graiosque patres adiere, darentque,
oravere, deum, qui praesens funera gentis
finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
Dissidet et variat sententia, parsque negandum
non putat auxilium, multi retinere suamque
650non emittere opem nec numina tradere suadent:
dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem
umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
cum deus in somnis opifer consistere visus
ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
655esse solet, baculumque tenens agreste sinistra
caesariem longae dextra deducere barbae
et placido tales emittere pectore voces:
»Pone metus! Veniam simulacraque nostra relinquam.
Hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
660perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!
Vertar in hunc, sed maior ero tantusque videbor,
in quantum verti caelestia corpora debent.«
Extemplo cum voce deus, cum voce deoque
somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.
665Postera sidereos aurora fugaverat ignes:
incerti, quid agant, proceres ad templa petiti
conveniunt operosa dei, quaque ipse morari
sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
Vix bene desierant, cum cristis aureus altis
670in serpente deus praenuntia sibila misit
adventuque suo signumque arasque foresque
marmoreumque solum fastigiaque aurea movit
pectoribusque tenus media sublimis in aede
constitit atque oculos circumtulit igne micantes.
675Territa turba pavet; cognovit numina castos
evinctus vitta crines albente sacerdos:
»En, deus est, deus est! Animis linguisque favete,
quisquis ades,« dixit, »sis, o pulcherrime, visus
utiliter populosque iuves tua sacra colentes !«
680Quisquis adest, visum venerantur numen, et omnes
verba sacerdotis referunt geminata piumque
Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
Adnuit his motisque deus rata pignora cristis
et repetita dedit vibrata sibila lingua.
685Tum gradibus nitidis delabitur oraque retro
flectit et antiquas abiturus respicit aras
adsuetasque domos habitataque templa salutat.
Inde per iniectis adopertam floribus ingens
serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem
690tendit ad incurvo munitos aggere portus.
Restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis
officium placido visus dimittere vultu
corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa
sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
695Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro
torta coronatae solvunt retinacula navis.
Inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte
inpositaque premens puppim cervice recurvam
caeruleas despectat aquas modicisque per aequor
700Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu
Italiam tenuit praeterque Lacinia templo
nobilitata deae Scylaceaque litora fertur;
linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis
saxa fugit, dextra praerupta Celennia parte,
705Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque
evincitque fretum Siculique angusta Pelori
Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla
Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
Inde legit Capreas promunturiumque Minervae
710et Surrentino generosos palmite colles
Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam
Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
Hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur
Liternum multamque trahens sub gurgite harenam
715Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis
Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus
Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude
et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam
720(asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes
perque sinus crebros et magna volumina labens
templa parentis init flavum tangentia litus.
Aequore placato patrias Epidaurius aras
linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus
725litoream tractu squamae crepitantis harenam
sulcat et innixus moderamine navis in alta
puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
Huc omnis populi passim matrumque patrumque
730obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,
Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
Quaque per adversas navis cita ducitur undas,
tura super ripas aris ex ordine factis
parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,
735ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
Iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
erigitur serpens summoque acclinia malo
colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
Scinditur in geminas partes circumfluus amnis
740(Insula nomen habet) laterumque a parte duorum
porrigit aequales media tellure lacertos.
Huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
contulit et finem specie caeleste resumpta,
luctibus inposuit venitque salutifer urbi.