Tages. Cipus. Ov. met. 15, 552–621

Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus

haud aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator

fatalem glaebam mediis adspexit in arvis

555sponte sua primum nulloque agitante moveri,

sumere mox hominis terraeque amittere formam

oraque venturis aperire recentia fatis:

indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam

edocuit gentem casus aperire futuros;

560utve Palatinis haerentem collibus olim

cum subito vidit frondescere Romulus hastam,

quae radice nova, non ferro stabat adacto

et iam non telum, sed lenti viminis arbor

non exspectatas dabat admirantibus umbras;

565aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda

cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens

esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,

quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans

restitit, ut victor domito veniebat ab hoste,

570ad caelumque oculos et eodem cornua tollens

»quidquid« ait, »superi, monstro portenditur isto,

seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,

sive minax, mihi sitviridique e caespite factas

placat odoratis herbosas ignibus aras

575vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,

quid sibi significent, trepidantia consulit exta.

Quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,

magna quidem rerum molimina vidit in illis,

non manifesta tamen. Cum vero sustulit acre

580a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,

»rex« ait »o salve! Tibi enim, tibi, Cipe, tuisque

hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.

Tu modo rumpe moras portasque intrare patentes

adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus

585rex eris et sceptro tutus potiere perenni

Rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis

avertens faciem »procul a! procul omina« dixit

»talia di pellant! Multoque ego iustius aevum

exul agam, quam me videant Capitolia regem

590Dixit et extemplo populumque gravemque senatum

convocat, ante tamen pacali cornua lauro

velat et aggeribus factis a milite forti

insistit priscosque deos e more precatus

»est« ait »hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,

595rex erit. Is qui sit, signo, non nomine dicam:

cornua fronte gerit; quem vobis indicat augur,

si Romam intrarit, famularia iura daturum.

Ille quidem potuit portas inrumpere apertas,

sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo

600nemo mihi est. Vos urbe virum prohibete, Quirites,

vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis

aut finite metum fatalis morte tyranni

Qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,

murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus

605aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,

tale sonat populus; sed per confusa frementis

verba tamen vulgi vox eminet una »quis ille est?«,

et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.

Rursus ad hos Cipus »quem poscitis« inquit »habetis«

610et dempta capiti populo prohibente corona

exhibuit gemino praesignia tempora cornu.

Demisere oculos omnes gemitumque dedere

atque illud meritis clarum (quis credere possit?)

inviti videre caput nec honore carere

615ulterius passi, festam inposuere coronam.

At proceres, quoniam muros intrare vetaris,

ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,

quantum depresso subiectis bubus aratro

conplecti posses ad finem lucis ab ortu,

620cornuaque aeratis miram referentia formam

postibus insculpunt, longum mansura per aevum.