Romulus et Hersilia. Ov. met. 14, 772–851

Proximus Ausonias iniusti miles Amuli

rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis

munere regna capit, festisque Palilibus urbis

775moenia conduntur, Tatiusque patresque Sabini

bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa

dignam animam poena congestis exuit armis.

Inde sati Curibus tacitorum more luporum

ore premunt voces et corpora victa sopore

780invadunt portasque petunt, quas obice firmo

clauserat Iliades: unam tamen ipsa reclusit

nec strepitum verso Saturnia cardine fecit.

Sola Venus portae cecidisse repagula sensit

et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam

785dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant

naides Ausoniae gelido rorantia fonte:

has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem

sustinuere deam venasque et flumina fontis

elicuere sui; nondum tamen invia Iani

790ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:

lurida supponunt fecundo sulphura fonti

incenduntque cavas fumante bitumine venas.

Viribus his aliisque vapor penetravit ad ima

fontis, et Alpino modo quae certare rigori

795audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!

Flammifera gemini fumant adspergine postes,

portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis

fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma

indueret miles; quae postquam Romulus ultro

800obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis

corporibus strata estque suis, generique cruorem

sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis,

pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum

decertare placet Tatiumque accedere regno.

805Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,

Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors

talibus adfatur divumque hominumque parentem:

»Tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno

res Romana valet et praeside pendet ab uno,

810praemia (sunt promissa mihi dignoque nepoti)

solvere et ablatum terris inponere caelo.

Tu mihi concilio quondam praesente deorum

(nam memoro memorique animo pia verba notavi)

unus erit, quem tu tolles in caerula caeli

815dixisti: rata sit verborum summa tuorum

Adnuit omnipotens et nubibus aera caecis

occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem:

quae sibi promissae sensit rata signa rapinae,

innixusque hastae pressos temone cruento

820inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu

verberis increpuit pronusque per aera lapsus

constitit in summo nemorosi colle Palati

reddentemque suo non regia iura Quiriti

abstulit Iliaden: corpus mortale per auras

825dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda

missa solet medio glans intabescere caelo;

pulchra subit facies et pulvinaribus altis

dignior, est qualis trabeati forma Quirini.

Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno

830Irin ad Hersiliam descendere limite curvo

imperat et vacuae sua sic mandata referre:

»O et de Latia, o et de gente Sabina

praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti

ante fuisse viri, coniunx nunc esse Quirini,

835siste tuos fletus et, si tibi cura videndi

coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini

qui viret et templum Romani regis obumbrat

Paret et in terram pictos delapsa per arcus

Hersilien iussis conpellat vocibus Iris.

840Illa verecundo vix tollens lumina vultu

»o, dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,

et liquet esse deam), duc, o duc« inquit »et offer

coniugis ora mihi, quem si modo posse videre

fata semel dederint, caelum accepisse fatebor

845Nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea

ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum

decidit in terras, a cuius lumine flagrans

Hersilie crinis cum sidere cessit in auras.

Hanc manibus notis Romanae conditor urbis

850excipit et priscum pariter cum corpore nomen

mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.