Hecuba. Ov. met. 13, 399–575
Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
400et veterum terras infames caede virorum
vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas.
Quae postquam ad Graios domino comitante revexit,
inposita estque fero tandem manus ultima bello,
Troia simul Priamusque cadunt: Priameia coniunx
405perdidit infelix hominis post omnia formam
externasque novo latratu terruit auras,
longus in angustum qua clauditur Hellespontus.
Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem
410conbiberat, tractisque comis antistita Phoebi
non profecturas tendebat ad aethera palmas.
Dardanidas matres patriorum signa deorum,
dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
invidiosa trahunt victores praemia Grai;
415mittitur Astyanax illis de turribus, unde
pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
saepe videre patrem monstratum a matre solebat.
Iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo
carbasa mota sonant, iubet uti navita ventis;
420»Troia, vale! rapimur« clamant, dant oscula terrae
Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
Ultima conscendit classem (miserabile visu)
in mediis Hecube natorum inventa sepulcris:
prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
425Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit.
Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
430Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic
regia dives erat, cui te commisit alendum
clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
adiecisset opes, animi inritamen avari.
435Ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem
rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
exanimem scopulo subiectas misit in undas.
Litore Threicio classem religarat Atrides,
440dum mare pacatum, dum ventus amicior esset;
hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat,
exit humo late rupta similisque minanti
temporis illius vultum referebat Achilles,
quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro,
445»inmemores« que »mei disceditis« inquit »Achivi,
obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae?
Ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,
placet Achilleos mactata Polyxena manes!«
Dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
450rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,
fortis et infelix et plus quam femina virgo
ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
Quae memor ipsa sui, postquam crudelibus aris
admota est sensitque sibi fera sacra parari,
455utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem
utque suo vidit figentem lumina vultu,
»utere iamdudum generoso sanguine« dixit
»(nulla mora est), aut tu iugulo vel pectore telum
conde meo« (iugulumque simul pectusque retexit),
460»scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.
Haud per tale sacrum numen placabitis ullum;
mors tantum vellem matrem mea fallere posset:
Mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis
non mea mors illi, verum sua vita gemenda est.
465Vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
ite procul, si iusta peto, tactuque viriles
virgineo removete manus! Acceptior illi,
quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
liber erit sanguis; siquos tamen ultima nostri
470verba movent oris (Priami vos filia regis,
non captiva rogat), genetrici corpus inemptum
reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
sed lacrimis! Tunc, cum poterat, redimebat et auro.«
Dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
475non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
praebita coniecto rupit praecordia ferro.
Illa super terram defecto poplite labens
pertulit intrepidos ad fata novissima vultus:
tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
480cum caderet, castique decus servare pudoris.
Troades excipiunt deploratosque recensent
Priamidas et quid dederit domus una cruoris,
teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
regia dicta parens, Asiae florentis imago,
485nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes
esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
edideras: dominum matri vix repperit Hector!
Quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
quas totiens patriae dederat natisque viroque,
490huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit
osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
canitiemque suam concreto in sanguine verrens
plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:
»Nata, tuae (quid enim superest?) dolor ultime matris,
495nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus
et, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
tu quoque vulnus habes. At te, quia femina, rebar
a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
500exitium Troiae nostrique orbator, Achilles.
At postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles;
Nunc quoque mi metuendus erat. Cinis ipse sepulti
in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem:
505Aeacidae fecunda fui! Iacet Ilion ingens,
eventuque gravi finita est publica clades,
sed finita tamen; soli mihi Pergama restant,
in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
tot generis natisque potens nuribusque viroque,
510nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
matribus ostendens Ithacis „haec Hectoris illa est
clara parens, haec est“ dicet „Priameia coniunx“,
postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas
515maternos luctus, hostilia busta piasti!
Inferias hosti peperi! Quo ferrea resto?
Quidve moror? Quo me servas, annosa senectus?
Quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,
vivacem differtis anum? Quis posse putaret
520felicem Priamum post diruta Pergama dici?
Felix morte sua est: nec te, mea nata, peremptam
adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.
At, puto, funeribus dotabere, regia virgo,
condeturque tuum monumentis corpus avitis.
525Non haec est fortuna domus: tibi munera matris
contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
Omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus
in breve sustineam, proles gratissima matri,
nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
530has datus Ismario regi Polydorus in oras.
Quid moror interea crudelia vulnera lymphis
abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?«
Dixit et ad litus passu processit anili,
albentes lacerata comas. »Date, Troades, urnam«
535dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
adspicit eiectum Polydori in litore corpus
factaque Threiciis ingentia vulnera telis.
Troades exclamant, obmutuit illa dolore,
et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas
540devorat ipse dolor, duroque simillima saxo
torpet et adversa figit modo lumina terra,
interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
vulnera praecipue, seque armat et instruit ira.
545Qua simul exarsit, tamquam regina maneret,
ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
utque furit catulo lactente orbata leaena
signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,
sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram,
550non oblita animorum, annorum oblita suorum,
vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
Credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
555in secreta venit. Tum blando callidus ore
»tolle moras, Hecube,« dixit, »da munera nato!
Omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,
per superos iuro.« Spectat truculenta loquentem
falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
560atque ita correpto captivarum agmina matrum
invocat et digitos in perfida lumina condit
expellitque genis oculos (facit ira nocentem)
inmergitque manus, foedataque sanguine sonti
non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
565Clade sui Thracum gens inritata tyranni
Troada telorum lapidumque incessere iactu
coepit; at haec missum rauco cum murmure saxum
morsibus insequitur rictuque in verba parato
latravit, conata loqui: locus exstat et ex re
570nomen habet, veterumque diu memor illa malorum
tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
illius fortuna deos quoque moverat omnes,
sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
575eventus Hecubam meruisse negaverit illos.