Armorum iudicium. Aiax. Ov. met. 13, 1–398

Consedere duces et vulgi stante corona

surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,

utque erat impatiens irae, Sigeia torvo

litora respexit classemque in litore vultu

5intendensque manus »agimus, pro Iuppiterinquit

»ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!

At non Hectoreis dubitavit cedere flammis,

quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.

Tutius est igitur fictis contendere verbis,

10quam pugnare manu. Sed nec mihi dicere promptum,

nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci

inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.

Nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,

esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,

15quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est.

Praemia magna peti fateor; sed demit honorem

aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,

sit licet hoc ingens, quidquid speravit Ulixes.

Iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,

20quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,

nobilitate potens essem, Telamone creatus,

moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit

litoraque intravit Pagasaea Colcha carina.

25Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic

reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget.

Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur

Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.

Nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,

30si mihi cum magno non est communis Achille:

frater erat, fraterna peto! Quid sanguine cretus

Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi

inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

An, quod in arma prior nulloque sub indice veni,

35arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,

ultima qui cepit detractavitque furore

militiam ficto, donec sollertior isto

et sibi inutilior timidi commenta retexit

Naupliades animi vitataque traxit ad arma?

40Optima num sumat, quia sumere noluit ulla:

nos inhonorati et donis patruelibus orbi,

obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,

nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces

45hortator scelerum; non te, Poeantia proles,

expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!

Qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris

saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,

quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.

50Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,

heu! pars una ducum, quo successore sagittae

Herculis utuntur, fractus morboque fameque

velaturque aliturque avibus, volucresque petendo

debita Troianis exercet spicula fatis.

55Ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixen;

mallet et infelix Palamedes esse relictus:

viveret aut certe letum sine crimine haberet.

Quem male convicti nimium memor iste furoris

prodere rem Danaam finxit fictumque probavit

60crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.

Ergo aut exilio vires subduxit Achivis,

aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes.

Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,

haud tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen

65esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem

vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,

proditus a socio est. Non haec mihi crimina fingi

scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum

corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.

70Adspiciunt oculis superi mortalia iustis!

En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,

sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.

Conclamat socios: adsum videoque trementem

pallentemque metu et metuentem morte futura;

75opposui molem clipei texique iacentem

servavique animam (minimum est hic laudis) inertem.

Si perstas certare, locum redeamus in illum:

redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem

post clipeumque late et mecum contende sub illo!

80At postquam eripui, cui standi vulnera vires

non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

Hector adest secumque deos in proelia ducit,

quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,

sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.

85Hunc ego sanguineae successu caedis ovantem

eminus ingenti resupinum pondere fudi,

hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus

sustinui, sortemque meam vovistis, Achivi,

et vestrae valuere preces. Si quaeritis huius

90fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.

Ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque

in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?

Nempe ego mille meo protexi pectore puppes,

spem vestri reditus: date pro tot navibus arma!

95Quod si vera licet mihi dicere, quaeritur istis

quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,

atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.

Conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona

Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:

100luce nihil gestum est, nihil est Diomede remoto.

Si semel ista datis meritis tam vilibus arma,

dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.

Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis

rem gerit et furtis incautum decipit hostem?

105Ipse nitor galeae claro radiantis ab auro

insidias prodet manifestabitque latentem;

sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex

pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque

Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,

110nec clipeus vasti caelatus imagine mundi

conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:

debilitaturum quid te petis, inprobe, munus?

Quod tibi si populi donaverit error Achivi,

cur spolieris, erit, non cur metuaris ab hoste,

115et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,

tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti.

Adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,

integer est clipeus: nostro, qui tela ferendo

mille patet plagis, novus est successor habendus.

120Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!

Arma viri fortis medios mittantur in hostes:

inde iubete peti et referentem ornate relatis

Finierat Telamone satus, vulgique secutum

ultima murmur erat, donec Laertius heros

125adstitit atque oculos paulum tellure moratos

sustulit ad proceres exspectatoque resolvit

ora sono, neque abest facundis gratia dictis.

»Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,

non foret ambiguus tanti certaminis heres,

130tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille.

Quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt

fata(manuque simul veluti lacrimantia tersit

lumina) »quis magno melius succedit Achilli,

quam per quem magnus Danais successit Achilles?

135Huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,

neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,

profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,

quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,

invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

140Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,

vix ea nostra voco, sed enim quia rettulit Aiax

esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor

Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo.

Nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,

145Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;

Est quoque per matrem Cyllenius addita nobis

altera nobilitas: deus est in utroque parente.

Sed neque materno quod sum generosior ortu,

nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,

150proposita arma peto: meritis expendite causam,

dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,

Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,

sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!

Aut si proximitas primusque requiritur heres,

155est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:

quis locus Aiaci? Phthiam haec Scyrumve ferantur.

Nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:

num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?

Ergo operum quoniam nudum certamen habetur,

160plura quidem feci, quam quae conprendere dictis

in promptu mihi sit; rerum tamen ordine ducar.

Praescia venturi genetrix Nereia leti

dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,

in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.

165Arma ego femineis animum motura virilem

mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros

virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti

nate dea,“ dixitibi se peritura reservant

Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?“

170iniecique manum fortemque ad fortia misi.

Ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta

pugnantem domui, victum orantemque refeci;

quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,

me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,

175et Scyrum cepisse; mea concussa putate

procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,

utque alios taceam, qui saevum perdere posset

Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!

Illis haec armis, quibus est inventus Achilles,

180arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,

Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,

exspectata diu, nulla aut contraria classi

flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes

185inmeritam saevae natam mactare Dianae.

Denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis

atque in rege tamen pater est; ego mite parentis

ingenium verbis ad publica commoda verti:

nunc equidem fateor, fassoque ignoscat Atrides:

190difficilem tenui sub iniquo iudice causam.

Hunc tamen utilitas populi fraterque datique

summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset.

Mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu

decipienda fuit: quo si Telamonius isset,

195orba suis essent etiamnum lintea ventis.

Mittor et Iliacas audax orator ad arces,

visaque et intrata est altae mihi curia Troiae:

plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi,

quam mihi mandarat communis Graecia causam

200accusoque Parim praedamque Helenamque reposco

et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;

at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,

vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,

primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

205Longa referre mora est, quae consilioque manuque

utiliter feci spatiosi tempore belli.

Post acies primas urbis se moenibus hostes

continuere diu, nec aperti copia Martis

ulla fuit: decimo demum pugnavimus anno.

210Quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?

Quis tuus usus erat? Nam si mea facta requiris,

hostibus insidior, fossas munimine cingo,

consolor socios, ut longi taedia belli

mente ferant placida, doceo, quo simus alendi

215armandique modo, mittor, quo postulat usus.

Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni

rex iubet incepti curam dimittere belli;

ille potest auctore suam defendere vocem:

non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,

220quodque potest, pugnet! Cur non remoratur ituros?

Cur non arma capit? det, quod vaga turba sequatur!

Non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.

Quid quod et ipse fugit? Vidi, puduitque videre,

cum tu terga dares inhonestaque vela parares.

225Nec mora,quid facitis? quae vos dementiadixi

concitat, o socii, captam dimittere Troiam?

Quidve domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?“

Talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum

fecerat, aversos profuga de classe reduxi;

230convocat Atrides socios terrore paventes,

nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam

audet, at ausus erat reges incessere dictis

Thersites etiam, per me haud inpune protervus.

Erigor et trepidos cives exhortor in hostem

235amissamque mea virtutem voce reposco.

Tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri

fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

Denique de Danais quis te laudatve petitve?

At sua Tydides mecum communicat acta,

240me probat et socio semper confidit Ulixe.

Est aliquid, de tot Graiorum milibus unum

a Diomede legi (nec me sors ire iubebat),

si tamen et spreto noctisque hostisque periclo

ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona

245interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi

prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.

Omnia cognoram nec, quod specularer, habebam

et iam promissa poteram cum laude reverti:

haud contentus eo petii tentoria Rhesi

250inque suis ipsum castris comitesque peremi

atque ita captivo victor votisque potitus

ingredior curru laetos imitante triumphos;

cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,

arma negate mihi, fueritque benignior Aiax!

255Quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro

devastata meo? Cum multo sanguine fudi

Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque

Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque

exitioque dedi cum Chersidamante Thoona

260et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum

quique minus celebres nostra sub moenibus urbis

procubuere manu. Sunt et mihi vulnera, cives,

ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis.

Adspicite envestemque manu diduxit et »haec sunt

265pectora semper« ait »vestris exercita rebus.

At nil inpendit per tot Telamonius annos

sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga

arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?

270Confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne

detractare meum est), sed ne communia solus

occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,

reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis

Troas ab arsuris cum defensore carinis.

275Ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis

se putat, oblitus regisque ducumque meique,

nonus in officio et praelatus munere sortis.

Sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae

quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

280Me miserum, quanto cogor meminisse dolore

temporis illius, quo, Graium murus, Achilles

procubuit! Nec me lacrimae luctusque timorque

tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:

his umeris, his, inquam, umeris ego corpus Achillis

285et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.

Sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,

est animus certe vestros sensurus honores.

Scilicet idcirco pro nato caerula mater

ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,

290artis opus tantae, rudis et sine pectore miles

indueret? neque enim clipei caelamina novit,

Oceanum et terras cumque alto sidera caelo

Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton

diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:

295postulat, ut capiat, quae non intelligit, arma.

Quid quod me duri fugientem munera belli

arguit incepto serum accessisse labori

nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?

Si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;

300si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.

Me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,

primaque sunt illis data tempora, cetera vobis.

Haud timeo, si iam nequeam defendere, crimen

cum tanto commune viro: deprensus Ulixis

305ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

Neve in me stolidae convicia fundere linguae

admiremur eum, vobis quoque digna pudore

obicit. An falso Palameden crimine turpe est

accusasse mihi, vobis damnasse decorum?

310Sed neque Naupliades facinus defendere tantum

tamque patens valuit, nec vos audistis in illo

crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.

Nec Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,

esse reus merui (factum defendite vestrum,

315consensistis enim) nec me suasisse negabo,

ut se subtraheret bellique viaeque labori

temptaretque feros requie lenire dolores.

Paruit et vivit! Non haec sententia tantum

fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.

320Quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,

ne mandate mihi: melius Telamonius ibit

eloquioque virum morbis iraque furentem

molliet aut aliqua producet callidus arte.

Ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide

325stabit et auxilium promittet Achaia Troiae,

quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,

Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.

Sis licet infestus sociis regique mihique,

dure Philoctete, licet exsecrere meumque

330devoveas sine fine caput cupiasque dolenti

me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,

utque tui mihi, sic fiat tibi copia nostri:

te tamen adgrediar mecumque reducere nitar

tamque tuis potiar, faveat Fortuna, sagittis,

335quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,

quam responsa deum Troianaque fata retexi,

quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae

hostibus e mediis. Et se mihi conparat Aiax?

Nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:

340fortis ubi est Aiax? Ubi sunt ingentia magni

verba viri? Cur hic metuis? cur audet Ulixes

ire per excubias et se committere nocti

perque feros enses non tantum moenia Troum,

verum etiam summas arces intrare suaque

345eripere aede deam raptamque adferre per hostes?

Quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus

gestasset laeva taurorum tergora septem.

Illa nocte mihi Troiae victoria parta est,

Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.

350Desine Tydiden vultuque et murmure nobis

ostentare meum: pars est sua laudis in illo.

Nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,

solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.

Qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem

355esse nec indomitae deberi praemia dextrae,

ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax

Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus,

nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem

Meriones, peteret maioris frater Atridae:

360quippe manu fortes nec sunt tibi Marte secundi,

consiliis cessere meis. Tibi dextera bello

utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;

tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;

tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum

365eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,

nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit

remigis officium, quanto dux milite maior,

tantum ego te supero. Nec non in corpore nostro

pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

370At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,

proque tot annorum cura, quibus anxius egi,

hunc titulum meritis pensandum reddite nostris!

Iam labor in fine est: obstantia fata removi

altaque posse capi faciendo Pergama cepi.

375Per spes nunc socias casuraque moenia Troum

perque deos oro, quos hosti nuper ademi,

per siquid superest, quod sit sapienter agendum,

siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,

si Troiae fatis aliquid restare putatis,

380este mei memores! Aut si mihi non datis arma,

huic dateet ostendit signum fatale Minervae.

Mota manus procerum est, et quid facundia posset,

re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.

Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque

385sustinuit totiens, unam non sustinet iram,

invictumque virum vicit dolor: arripit ensem

et »meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?

Hoc« ait »utendum est in me mihi, quique cruore

saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,

390ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax

Dixit et in pectus tum demum vulnera passum,

qua patuit ferro, letalem condidit ensem.

Nec valuere manus infixum educere telum:

expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus

395purpureum viridi genuit de caespite florem,

qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;

littera communis mediis pueroque viroque

inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.