Caeneus. Ov. met. 12, 146–209

Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum

attulit, et positis pars utraque substitit armis.

Dumque vigil Phrygios servat custodia muros

et vigil Argolicas servat custodia fossas,

150festa dies aderat, qua Cygni victor Achilles

Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;

cuius ut inposuit prosecta calentibus aris

et dis acceptus penetravit in aethera nidor,

sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.

155Discubuere toris proceres et corpora tosta

carne replent vinoque levant curasque sitimque.

Non illos citharae, non illos carmina vocum

longave multifori delectat tibia buxi,

sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi

160materia est: pugnas referunt hostisque suasque,

inque vices adita atque exhausta pericula saepe

commemorare iuvat. Quid enim loqueretur Achilles,

aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?

Proxima praecipue domito victoria Cygno

165in sermone fuit: visum mirabile cunctis,

quod iuveni corpus nullo penetrabile telo

invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.

Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,

cum sic Nestor ait: »Vestro fuit unicus aevo

170contemptor ferri nulloque forabilis ictu

Cygnus; at ipse olim patientem vulnera mille

corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,

Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn

incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,

175femina natus eratMonstri novitate moventur,

quisquis adest, narretque rogant. Quos inter Achilles:

»Dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,

o facunde senex, aevi prudentia nostri,

quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,

180qua tibi militia, cuius certamine pugnae

cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est

Tum senior: »Quamvis obstet mihi tarda vetustas,

multaque me fugiant primis spectata sub annis,

plura tamen memini, nec, quae magis haereat ulla

185pectore res nostro est inter bellique domique

acta tot, ac siquem potuit spatiosa senectus

spectatorem operum multorum reddere, vixi

annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

Clara decore fuit proles Elateia Caenis,

190Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas

perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),

multorum frustra votis optata procorum.

Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos,

sed iam aut contigerant illi conubia matris,

195aut fuerant promissa, tuae. Nec Caenis in ullos

denupsit thalamos secretaque litora carpens

aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),

utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,

sint tua vota licetdixitsecura repulsae:

200elige, quid voveas!“ (eadem hoc quoque fama ferebat).

MagnumCaenis aitfacit haec iniuria votum,

tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:

omnia praestiteris.“ Graviore novissima dixit

verba sono poteratque viri vox illa videri,

205sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti

adnuerat dederatque super, ne saucius ullis

vulneribus fieri ferrove occumbere posset.

Munere laetus abit studiisque virilibus aevum

exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.