Ceyx et Alcyone. Somnus. Ov. met. 11, 410–748
410Interea fratrisque sui fratremque secutis
anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
415Consilii tamen ante sui, fidissima, certam
te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
ossa receperunt, buxoque simillimus ora
pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
Ter conata loqui ter fletibus ora rigavit
420singultuque pias interrumpente querellas
»quae mea culpa tuam,« dixit »carissime, mentem
vertit? Ubi est quae cura mei prior esse solebat?
Iam potes Alcyone securus abesse relicta?
Iam via longa placet? Iam sum tibi carior absens?
425At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
Aequora me terrent et ponti tristis imago:
et laceras nuper tabulas in litore vidi
et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
430Neve tuum fallax animum fiducia tangat,
quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
contineat ventos et, cum velit, aequora placet.
Cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
nil illis vetitum est, incommendataque tellus
435omnis et omne fretum est; caeli quoque nubila vexant
excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
Quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
parva domo vidi), magis hos reor esse timendos.
Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
440care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
me quoque tolle simul. Certe iactabimur una,
nec nisi quae patiar, metuam; pariterque feremus,
quidquid erit, pariter super aequora lata feremur.«
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
445sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est.
Sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli
multaque respondit timidum solantia pectus.
Non tamen idcirco causam probat; addidit illis
450hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
»Longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
per patrios ignes, si me modo fata remittant,
ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.«
His ubi promissis spes est admota recursus,
455protinus eductam navalibus aequore tingi
aptarique suis pinum iubet armamentis.
Qua rursus visa, veluti praesaga futuri
horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
amplexusque dedit tristique miserrima tandem
460ore »vale« dixit conlapsaque corpore toto est.
Ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt
ordinibus geminis ad fortia pectora remos
aequalique ictu scindunt freta. Sustulit illa
umentes oculos stantemque in puppe relicta
465concussaque manu dantem sibi signa maritum
prima videt redditque notas; ubi terra recessit
longius atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.
Haec quoque ut haud poterat, spatio submota videri,
470vela tamen spectat summo fluitantia malo;
ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
seque toro ponit: renovat lectusque locusque
Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.
Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
475obvertit lateri pendentes navita remos
cornuaque in summa locat arbore totaque malo
carbasa deducit venientesque accipit auras.
Aut minus, aut certe medium non amplius aequor
puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
480cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
»Ardua iamdudum demittite cornua« rector
clamat »et antemnis totum subnectite velum.«
Hic iubet: inpediunt adversae iussa procellae,
485nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam;
sponte tamen properant alii subducere remos,
pars munire latus, pars ventis vela negare.
Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
490aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
Ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
scire ratis rector, nec quid iubeatve velitve:
tanta mali moles tantoque potentior arte est.
495Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
pontus et inductas adspergine tangere nubes;
et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
500concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis
et nunc sublimis veluti de vertice montis
despicere in valles imumque Acheronta videtur,
505nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
suspicere inferno summum de gurgite caelum.
Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
cum laceras aries ballistave concutit arces,
510utque solent sumptis incursu viribus ire
pectore in arma feri protentaque tela leones,
sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
ibat in arma ratis multoque erat altior illis.
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
515rima patet praebetque viam letalibus undis.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
inque fretum credas totum descendere caelum,
inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
520aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
fulmina: fulmineis ardescunt ignibus undae.
Dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
525fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
spe potitur tandem laudisque accensus amore
inter mille viros murum tamen occupat unus,
sic, ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
530vastius insurgens decimae ruit impetus undae,
nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
quam velut in captae descendat moenia navis.
Pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
pars maris intus erat. Trepidant haud segnius omnes,
535quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
Deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
Non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
540funera quos maneant, hic votis numen adorat
bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
huic cum pignoribus domus et quod cuique relictum est.
Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
545nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
gaudet abesse tamen. Patriae quoque vellet ad oras
respicere inque domum supremos vertere vultus,
verum ubi sit, nescit; tanta vertigine pontus
fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
550omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
unda, velut victrix, sinuataque despicit undas,
nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
555sede sua totos in apertum everterit aequor,
praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum
gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
functa suo est: alii partes et membra carinae
560trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
invocat heu! frustra; sed plurima nantis in ore
Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,
565optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
570Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
non licuit, densis texit sua nubibus ora.
Aeolis interea tantorum ignara malorum
dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
575festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
580utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
hoc de tot votis poterat contingere solum.
At dea non ultra pro functo morte rogari
sustinet, utque manus funestas arceat aris,
585»Iri, meae« dixit »fidissima nuntia vocis,
vise soporiferam Somni velociter aulam
exstinctique iube Ceycis imagine mittat
somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.«
Dixerat: induitur velamina mille colorum
590Iris et arcuato caelum curvamine signans
tecta petit iussi sub nube latentia regis.
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
595Phoebus adire potest; nebulae caligine mixtae
exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris
evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
sollicitive canes canibusve sagacior anser;
600non fera, non pecudes, non moti flamine rami
humanaeve sonum reddunt convicia linguae:
muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
605Ante fores antri fecunda papavera florent
innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
nox legit et spargit per opacas umida terras.
Ianua nec verso stridores cardine reddit:
nulla domo tota est, custos in limine nullus;
610at medio torus est ebeno sublimis in antro,
plumeus, unicolor, pullo velamine tectus,
quo cubat ipse deus membris languore solutis.
Hunc circa passim varias imitantia formas
somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
615silva gerit frondes, eiectas litus harenas.
Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
620summaque percutiens nutanti pectora mento
excussit tandem sibi se cubitoque levatus,
quid veniat (cognovit enim), scitatur; at illa:
»Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
625fessa ministeriis mulces reparasque labori,
somnia, quae veras aequent imitamine formas,
Herculea Trachine iube sub imagine regis
Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
Imperat hoc Iuno.« Postquam mandata peregit,
630Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis
vim poterat), labique ut somnum sensit in artus,
effugit et remeat per quos modo venerat arcus.
At pater e populo natorum mille suorum
excitat artificem simulatoremque figurae
635Morphea: non illo quisquam sollertius alter
exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
adicit et vestes et consuetissima cuique
verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
640hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
nominat; est etiam diversae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit.
Regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
645nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
eligit et rursus molli languore solutus
deposuitque caput stratoque recondidit alto.
650Ille volat nullos strepitus facientibus alis
per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
pervenit Haemoniam positisque e corpore pennis
in faciem Ceycis abit sumptaque figura
luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
655coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.
Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso,
haec ait: »Agnoscis Ceyca, miserrima coniunx?
An mea mutata est facies nece? Respice: nosces
660inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram.
Nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt:
occidimus! Falso tibi me promittere noli!
Nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
auster et ingenti iactatam flamine solvit,
665oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
inplerunt fluctus. Non haec tibi nuntiat auctor
ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
670indeploratum sub inania Tartara mitte.«
Adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
crederet esse sui; fletus quoque fundere veros
visus erat gestumque manus Ceycis habebat.
Ingemit Alcyone, lacrimas movet atque lacertos
675per somnum corpusque petens amplectitur auras
exclamatque »mane! quo te rapis? ibimus una.«
Voce sua specieque viri turbata soporem
excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
qui modo visus erat; nam moti voce ministri
680intulerant lumen. Postquam non invenit usquam,
percutit ora manu laniatque a pectore vestes
pectoraque ipsa ferit; nec crines solvere curat:
scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
»nulla est Alcyone, nulla est« ait, »occidit una
685cum Ceyce suo. Solantia tollite verba!
Naufragus interiit. Vidi agnovique manusque
ad discedentem cupiens retinere tetendi.
Umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
vera mei. Non ille quidem, si quaeris, habebat
690adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
pallentem nudumque et adhuc umente capillo
infelix vidi: stetit hoc miserabilis ipso,
ecce, loco« (et quaerit, vestigia siqua supersint).
»Hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
695et ne me fugeres, ventos sequerere, rogabam.
At certe vellem, quoniam periturus abibas,
me quoque duxisses tecum: fuit utile tecum
ire mihi. Neque enim de vitae tempore quicquam
non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
700Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
et sine me me pontus habet. Crudelior ipso
sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
longius et tanto pugnem superesse dolori;
sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
705et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
si non urna, tamen iunget nos littera: si non
ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.«
Plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
710Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
dumque moratur ibi dumque »hic retinacula solvit,
hoc mihi discedens dedit oscula litore« dicit,
dumque notota locis reminiscitur acta fretumque
715prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
720et, tamquam ignoto lacrimam daret, »heu! miser« inquit
»quisquis es, et siqua est coniunx tibi !« Fluctibus actum
fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,
hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae
admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
725cernit: erat coniunx. »Ille est!« exclamat et una
ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
ad Ceyca manus »sic, o carissime coniunx,
sic ad me, miserande, redis?« ait. Adiacet undis
facta manu moles, quae primas aequoris undas
730frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
Insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
percutiensque levem modo natis aera pennis
stringebat summas ales miserabilis undas,
dumque volat, maesto similem plenumque querellae
735ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
Ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
dilectos artus amplexa recentibus alis
frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
Senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
740tollere sit visus, populus dubitabat: at ille
senserat, et tandem superis miserantibus, ambo
alite mutantur. Fatis obnoxius isdem
tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est
foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
745perque dies placidos hiberno tempore septem
incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
Tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.