Peleus et Thetis. Ov. met. 11, 221–265

Namque senex Thetidi Proteus »dea« dixerat »undae,

concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis

acta patris vincet maiorque vocabitur illo

Ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,

225quamvis haud tepidos sub pectore senserat ignes,

Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit

in suaque Aeaciden succedere vota nepotem

iussit et amplexus in virginis ire marinae.

Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus;

230bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,

portus erat; summis inductum est aequor harenis.

Litus habet solidum, quod nec vestigia servet

nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;

myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis

235est specus in medio, natura factus an arte,

ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire

frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.

Illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,

occupat et, quoniam precibus temptata repugnas,

240vim parat, innectens ambobus colla lacertis;

quod nisi venisses variatis saepe figuris

ad solitas artes, auso foret ille potitus;

sed modo tu volucris (volucrem tamen ille tenebat),

nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;

245tertia forma fuit maculosae tigridis: illa

territus Aeacides a corpore bracchia solvit.

Isque deos pelagi vino super aequora fuso

et pecoris fibris et fumo turis adorat,

donec Carpathius medio de gurgite vates

250»Aeacidedixit, »thalamis potiere petitis.

Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,

ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.

Nec te decipiat centum mentita figuras,

sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante, reformet

255Dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum

admisitque suos in verba novissima fluctus.

Pronus erat Titan inclinatoque tenebat

Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto

Nereis ingreditur consueta cubilia ponto.

260Vix bene virgineos Peleus invaserat artus,

illa novat formas, donec sua membra teneri

sentit et in partes diversas bracchia tendi.

Tum demum ingemuit, »neque« ait »sine numine vincis«

exhibita estque Thetis. Confessam amplectitur heros

265et potitur votis ingentique inplet Achille.