Orphei mors. Ov. met. 11, 1–84

Carmine dum tali silvas animosque ferarum

Threicius vates et saxa sequentia ducit,

ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis

pectora velleribus tumuli de vertice cernunt

5Orphea percussis sociantem carmina nervis.

E quibus una leves iactato crine per auras,

»enait »en, hic est nostri contemptoret hastam

vatis Apollinei vocalia misit in ora,

quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;

10alterius telum lapis est, qui missus in ipso

aere concentu victus vocisque lyraeque est

ac veluti supplex pro tam furialibus ausis

ante pedes iacuit. Sed enim temeraria crescunt

bella modusque abiit, insanaque regnat Erinys.

15Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens

clamor et infracto Berecyntia tibia cornu

tympanaque et plausus et Bacchei ululatus

obstrepuere sono citharae. Tum denique saxa

non exauditi rubuerunt sanguine vatis.

20Ac primum attonitas etiamnum voce canentis

innumeras volucres anguesque agmenque ferarum

Maenades, Orphei titulum rapuere theatri.

Inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris

et coeunt ut aves, si quando luce vagantem

25noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro

ceu matutina cervus periturus harena

praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes

coniciunt thyrsos non haec in munera factos.

Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,

30pars torquent silices; neu desint tela furori,

forte boves presso subigebant vomere terram,

nec procul hinc multo fructum sudore parantes

dura lacertosi fodiebant arva coloni;

agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt

35arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros

sarculaque rastrique graves longique ligones.

Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci

divulsere boves, ad vatis fata recurrunt

Tendentemque manus et in illo tempore primum

40inrita dicentem nec quicquam voce moventem

sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud

auditum saxis intellectumque ferarum

sensibus in ventos anima exhalata recessit.

Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,

45te rigidi silices, tua carmina saepe secutae

fleverunt silvae, positis te frondibus arbor

tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt

increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo

naides et dryades passosque habuere capillos.

50Membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque

excipis, et (mirum!) medio dum labitur amne,

flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua

murmurat exanimis, respondent flebile ripae.

Iamque mare invectae flumen populare relinquunt

55et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:

hic ferus expositum peregrinis anguis harenis

os petit et sparsos stillanti rore capillos.

57alambit et hymniferos inhiat divellere vultus

Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem

arcet et in lapidem rictus serpentis apertos

60congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

Umbra subit terras et, quae loca viderat ante,

cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum

invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.

Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,

65nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit

Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus

amissoque dolens sacrorum vate suorum

protinus in silvis matres Edonidas omnes,

70quae videre nefas, torta radice ligavit.

Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta,

traxit et in solidam detrusit acumina terram,

utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,

crus ubi commisit volucris sensitque teneri,

75plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:

sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,

exsternata fugam frustra temptabat; at illam

lenta tenet radix exsultantemque coercet,

dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,

80adspicit in teretes lignum succedere suras

et conata femur maerenti plangere dextra

robora percussit: pectus quoque robora fiunt,

robora sunt umeri, longos quoque bracchia veros

esse putes ramos, et non fallere putando.