Myrrha. Ov. met. 10, 298–518

Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset,

inter felices Cinyras potuisset haberi.

300Dira canam: procul hinc natae, procul este parentes,

aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,

desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,

vel, si credetis, facti quoque credite poenam.

Si tamen admissum sinit hoc natura videri,

305 gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,

gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,

quae tantum genuere nefas: sit dives amomo

cinnamaque costumque suum sudataque ligno

tura ferat floresque alios Panchaia tellus,

310dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.

Ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,

Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto:

stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis

e tribus una soror. Scelus est odisse parentem;

315hic amor est odio maius scelus.Undique lecti

te cupiunt proceres, totoque oriente iuventus

ad thalami certamen adest. Ex omnibus unum

elige, Myrrha, virum: dum ne sit in omnibus unus.

Illa quidem sentit foedoque repugnat amori

320et secumquo mente feror? quid molior?“ inquit

di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,

hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro,

si tamen hoc scelus est. Sed enim damnare negatur

hanc Venerem Pietas, coeuntque animalia nullo

325cetera delicto, nec habetur turpe iuvencae

ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,

quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius

semine concepta est, ex illo concipit ales.

Felices, quibus ista licent! Humana malignas

330cura dedit leges, et quod natura remittit,

invida iura negant. Gentes tamen esse feruntur,

in quibus et nato genetrix et nata parenti

iungitur, et pietas geminato crescit amore.

Me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,

335fortunaque loci laedor!Quid in ista revolvor?

Spes interdictae discedite! Dignus amari

ille, sed ut pater, est.Ergo si filia magni

non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem;

nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno

340est mihi proximitas: aliena potentior essem.

Ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,

dum scelus effugiam. Retinet malus ardor amantem,

ut praesens spectem Cinyram tangamque loquarque

osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.

345Ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo?

Et quot confundas et iura et nomina, sentis?

Tune eris et matris paelex et adultera patris?

Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?

Nec metues atro crinitas angue sorores,

350quas facibus saevis oculos atque ora petentes

noxia corda vident? At tu, dum corpore non es

passa nefas, animo ne concipe, neve potentis

concubitu vetito naturae pollue foedus.

Velle puta: res ipsa vetat. Pius ille memorque est

355moriset o vellem similis furor esset in illo!“

Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,

quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa

nominibus dictis, cuius velit esse mariti;

illa silet primo patriisque in vultibus haerens

360aestuat et tepido suffundit lumina rore.

Virginei Cinyras haec credens esse timoris,

flere vetat siccatque genas atque oscula iungit;

Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem

optet habere virum,similem tibidixit; at ille

365non intellectam vocem conlaudat etesto

tam pia semperait. Pietatis nomine dicto

demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

Noctis erat medium, curasque et corpora somnus

solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni

370carpitur indomito furiosaque vota retractat

et modo desperat, modo vult temptare, pudetque

et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi

saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,

quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur,

375sic animus vario labefactus vulnere nutat

huc levis atque illuc momentaque sumit utroque.

Nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris.

Mors placet. Erigitur laqueoque innectere fauces

destinat et zona summo de poste revincta

380care vale Cinyra causamque intellege mortis!“

dixit et aptabat pallenti vincula collo.

Murmura verborum fidas nutricis ad aures

pervenisse ferunt limen servantis alumnae.

Surgit anus reseratque fores mortisque paratae

385instrumenta videns spatio conclamat eodem

seque ferit scinditque sinus ereptaque collo

vincula dilaniat. Tum denique flere vacavit,

tum dare conplexus laqueique requirere causam.

Muta silet virgo terramque inmota tuetur

390et deprensa dolet tardae conamina mortis.

Instat anus canosque suos et inania nudans

ubera per cunas alimentaque prima precatur,

ut sibi committat, quidquid dolet: illa rogantem

aversata gemit; certa est exquirere nutrix

395nec solam spondere fidem.Dicinquitopemque

me sine ferre tibi; non est mea pigra senectus.

Seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis;

sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu;

ira deum sive est, sacris placabilis ira.

400Quid rear ulterius ? Certe fortuna domusque

sospes et in cursu est: vivit genetrixque paterque.“

Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo

pectore, nec nutrix etiamnum concipit ullum

mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem;

405propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi

indicet, et gremio lacrimantem tollit anili

atque ita conplectens infirmis membra lacertis

sensimus,“ inquitamas! Et in hoc mea (pone timorem)

sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam

410hoc pater.“ Exsiluit gremio furibunda torumque

ore premensdiscede, precor, miseroque pudori

parce!“ ait; instantidiscede, aut desinedixit

quaerere, quid doleam: scelus est, quod scire laboras.“

Horret anus tremulasque manus annisque metuque

415tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae

et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,

terret et indicium laquei coeptaeque minatur

mortis et officium commisso spondet amori.

Extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis

420pectora nutricis conataque saepe fateri

saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora

texit etodixitfelicem coniuge matrem!“

Hactenus, et gemuit. Gelidus nutricis in artus

ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto

425vertice canities rigidis stetit hirta capillis,

multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,

addidit; at virgo scit se non falsa moneri,

certa mori tamen est, si non potiatur amore.

Vive,“ ait haecpotiere tuo“ – et, non ausaparente

430dicere, conticuit promissaque numine firmat.

Festa piae Cereris celebrabant annua matres

illa, quibus nivea velatae corpora veste

primitias frugum dant spicea serta suarum

perque novem noctes venerem tactusque viriles

435in vetitis numerant. Turba Cenchreis in illa

regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat.

Ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,

nacta gravem vino Cinyram male sedula nutrix,

nomine mentito veros exponit amores

440et faciem laudat; quaesitis virginis annis

paraitest Myrrhae.“ Quam postquam adducere iussa est

utque domum rediit,gaude, meadixitalumna:

vicimus!“ Infelix non toto pectore sentit

laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent,

445sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.

Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones

flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:

ad facinus venit illa suum. Fugit aurea caelo

luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes,

450nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus

Erigoneque pio sacrata parentis amore.

Ter pedis offensi signo est revocata, ter omen

funereus bubo letali carmine fecit:

it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem;

455nutricisque manum laeva tenet, altera motu

caecum iter explorat. Thalami iam limina tangit,

iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi

poplite succiduo genua intremuere, fugitque

et color et sanguis, animusque relinquit euntem.

460Quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi

paenitet, et vellet non cognita posse reverti.

Cunctantem longaeva manu deducit et alto

admotam lecto cum traderetaccipedixit,

ista tua est, Cinyradevotaque corpora iunxit.

465Accipit obsceno genitor sua viscera lecto

virgineosque metus levat hortaturque timentem.

Forsitan aetatis quoque nominefiliadixit,

dixit et illapater,“ sceleri ne nomina desint.

Plena patris thalamis excedit et inpia diro

470semina fert utero conceptaque crimina portat.

Postera nox facinus geminat, nec finis in illa est;

cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem

post tot concubitus, inlato lumine vidit

et scelus et natam verbisque dolore retentis

475pendenti nitidum vagina deripit ensem;

Myrrha fugit tenebrisque et caecae munere noctis

intercepta neci est latosque vagata per agros

palmiferos Arabas Panchaeaque rura reliquit

perque novem erravit redeuntis cornua lunae,

480cum tandem terra requievit fessa Sabaea;

vixque uteri portabat onus. Tum nescia voti

atque inter mortisque metus et taedia vitae

est tales conplexa preces:O siqua patetis

numina confessis, merui nec triste recuso

485supplicium. Sed ne violem vivosque superstes

mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis

mutataeque mihi vitamque necemque negate.“

Numen confessis aliquod patet: ultima certe

vota suos habuere deos; nam crura loquentis

490terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues

porrigitur radix, longi firmamina trunci,

ossaque robur agunt, mediaque manente medulla

sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,

in parvos digiti, duratur cortice pellis.

495Iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor

pectoraque obruerat collumque operire parabat:

non tulit illa moram venientique obvia ligno

subsedit mersitque suos in cortice vultus.

Quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,

500flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.

Est honor et lacrimis, stillataque robore murra

nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

At male conceptus sub robore creverat infans

quaerebatque viam, qua se genetrice relicta

505exsereret; media gravidus tumet arbore venter.

Tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores,

nec Lucina potest parientis voce vocari.

Nitenti tamen est similis curvataque crebros

dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.

510Constitit ad ramos mitis Lucina dolentes

admovitque manus et verba puerpera dixit.

Arbor agit rimas et fissa cortice vivum

reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis

naides inpositum lacrimis unxere parentis.

515Laudaret faciem Livor quoque: qualia namque

corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,

talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus,

aut huic adde leves, aut illi deme pharetras.