Cerastae et Propoetides. Ov. met. 10, 220–242

220At si forte roges fecundam Amathunta metallis,

an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque

atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu

frons erat; unde etiam nomen traxere Cerastae.

Ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;

225ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam

advena vidisset, mactatos crederet illic

lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:

hospes erat caesus! Sacris offensa nefandis

ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat

230deserere alma Venus.Sed quid loca grata, quid urbes

peccavere meae? Quoddixitcrimen in illis?

Exilio poenam potius gens inpia pendat,

vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque.

Idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?“

235Dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum

flexit et admonita est haec illis posse relinqui

grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae

esse negare deam; pro quo sua, numinis ira,

240corpora cum forma primae vulgasse feruntur:

utque pudor cessit sanguisque induruit oris,

in rigidum parvo silicem discrimine versae.