Ganymedes. Hyacinthus. Ov. met. 10, 143–219

Tale nemus vates attraxerat inque ferarum

concilio medius turba volucrumque sedebat.

145Ut satis inpulsas temptavit pollice chordas

et sensit varios, quamvis diversa sonarent,

concordare modos, hoc vocem carmine movit:

»Ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno)

carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas

150dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas

sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis;

nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus

dilectos superis, inconcessisque puellas

ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

155Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore

arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,

quam quod erat, mallet. Nulla tamen alite verti

dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.

Nec mora, percusso mendacibus aere pennis

160abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet

invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.

Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,

tristia si spatium ponendi fata dedissent.

Qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit

165ver hiemem Piscique Aries succedit aquoso,

tu totiens oreris viridique in caespite flores.

Te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe

in medio positi caruerunt praeside Delphi,

dum deus Eurotan inmunitamque frequentat

170Sparten. Nec citharae nec sunt in honore sagittae:

inmemor ipse sui non retia ferre recusat,

non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui

ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.

Iamque fere medius Titan venientis et actae

175noctis erat spatioque pari distabat utrimque:

corpora veste levant et suco pinguis olivi

splendescunt latique ineunt certamina disci.

Quem prius aerias libratum Phoebus in auras

misit et oppositas disiecit pondere nubes;

180reccidit in solidam longo post tempore terram

pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.

Protinus inprudens actusque cupidine lusus

tollere Taenarides orbem properabat, at illum

dura repercusso subiecit in aere tellus

185in vultus, Hyacinthe, tuos. Expalluit aeque

quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,

et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,

nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.

Nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.

190Ut, siquis violas rigidumve papaver in horto

liliaque infringat fulvis horrentia linguis,

marcida demittant subito caput illa vietum

nec se sustineant spectentque cacumine terram:

sic vultus moriens iacet, et defecta vigore

195ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.

Laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,“

Phoebus aitvideoque tuum, mea crimina, vulnus.

Tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto

inscribenda tuo est. Ego sum tibi funeris auctor.

200Quae mea culpa tamen? Nisi si lusisse vocari

culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari.

Atque utinam pro te vitam tecumque liceret

reddere! Quod quoniam fatali lege tenemur,

semper eris mecum memorique haerebis in ore.

205Te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,

flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.

Tempus et illud erit, quo se fortissimus heros

addat in hunc florem folioque legatur eodem.“

Talia dum vero memorantur Apollinis ore,

210ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,

desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro

flos oritur formamque capit quam lilia, si non

purpureus color his, argenteus esset in illis.

Non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):

215ipse suos gemitus foliis inscribit, et ai ai

flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.

Nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon, honorque

durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum

annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.