Liber IV
Aprilis Ov. fast. 4

»Alma, favedixi »geminorum mater Amorum

ad vatem voltus rettulit illa suos:

»quid tibi« ait »mecum? certe maiora canebas.

num vetus in molli pectore volnus habes

5 »scis, dearespondi »de volnererisit, et aether

protinus ex illa parte serenus erat.

»saucius an sanus numquid tua signa reliqui?

tu mihi propositum, tu mihi semper opus.

quae decuit, primis sine crimine lusimus annis,

10 nunc teritur nostris area maior equis:

tempora cum causis annalibus eruta priscis

lapsaque sub terras ortaque signa cano.

venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:

et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos

15 mota Cytheriaca leviter mea tempora myrto

contigit et »coeptum perfice« dixit »opus

sensimus, et causae subito patuere dierum:

dum licet et spirant flamina, navis eat.

Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,

20 Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.

hic ad te magna descendit imagine mensis

et fit adoptiva nobilitate tuus.

hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,

vidit et auctores rettulit ipse suos:

25 utque fero Marti primam dedit ordine sortem,

quod sibi nascenti proxima causa fuit,

sic Venerem gradibus multis in gente repertam

alterius voluit mensis habere locum;

principiumque sui generis revolutaque quaerens

30 saecula cognatos venit adusque deos.

Dardanon Electra nesciret Atlantide natum

scilicet, Electram concubuisse Iovi?

huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:

Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.

35 proximus Anchises, cum quo commune parentis

non dedignata est nomen habere Venus,

hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes

sacra patremque humeris, altera sacra, tulit,

venimus ad felix aliquando nomen Iuli,

40 unde domus Teucros Iulia tangit avos.

Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis,

Silvius in Latia gente vocatus erat.

isque, Latine, tibi pater est. subit Alba Latinum:

proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.

45 ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae

et tuus est idem, Calpete, factus avus.

cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,

dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.

iam tamen Agrippan natum Remulumque nepotem

50 viderat: in Remulum fulmina missa ferunt,

venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,

mons quoque, post illum tradita regna Procae.

quem sequitur duri Numitor germanus Amuli.

Ilia cum Lauso de Numitore sati.

55 ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti

teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.

ille suos semper Venerem Martemque parentes

dixit et emeruit vocis habere fidem;

neve secuturi possent nescire nepotes,

60 tempora dis generis continuata dedit,

sed Veneris mensem Graio sermone notatum

auguror: a spumis est dea dicta maris,

nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;

Itala nam tellus Graecia maior erat.

65 venerat Evander plena cum classe suorum:

venerat Alcides, Graius uterque genus

(hospes Aventinis armentum pavit in herbis

claviger, et tanto est Albula pota deo):

dux quoque Neritius; testes Laestrygones extant

70 et quod adhuc Circes nomina litus habet,

et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udi

stabant, Argolicae quod posuere manus,

venerat Atridae fatis agitatus Halesus,

a quo se dictam terra Falisca putat.

75 adice Troianae suasorem Antenora pacis

et generum Oeniden, Apule Daune, tuum.

serus ab Iliacis et post Antenora flammis

attulit Aeneas in loca nostra deos.

huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,

80 a quo Sulmonis moenia nomen habent,

Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.

me miserum, Scythico quam procul illa solo est!

ergo ego tam longesed subprime, Musa, querellas!

non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.

85 quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honorem

eripuisse velint invideantque, Venus,

nam quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit

frigoris asperitas, fetaque terra patet,

Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,

90 quem Venus iniecta vindicat alma manu.

illa quidem totum dignissima temperat orbem;

illa tenet nullo regna minora deo,

iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,

perque suos initus continet omne genus.

95 illa deos omnes (longum est numerare) creavit:

illa satis causas arboribusque dedit:

illa rudes animos hominum contraxit in unum

et docuit iungi cum pare quemque sua.

quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?

100 nec coeant pecudes, si levis absit amor.

cum mare trux aries cornu decertat; at idem

frontem dilectae laedere parcit ovis.

deposita sequitur taurus feritate iuvencam,

quem toti saltus, quem nemus omne tremit.

105 vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit,

servat et innumeris piscibus implet aquas.

prima feros habitus homini detraxit: ab illa

venerunt cultus mundaque cura sui.

primus amans carmen vigilatum nocte negata

110 dicitur ad clausas concinuisse fores,

eloquiumque fuit duram exorare puellam,

proque sua causa quisque disertus erat.

mille per hanc artes motae; studioque placendi

quae latuere prius, multa reperta ferunt.

115 hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi

audeat? a nobis sit furor iste procul,

quid, quod ubique potens templisque frequentibus aucta,

urbe tamen nostra ius dea maius habet?

pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,

120 cum gemuit teneram cuspide laesa manum:

caelestesque duas Troiano iudice vicit

(a! nolim victas hoc meminisse deas!),

Assaracique nurus dicta est, ut scilicet olim

magnus Iuleos Caesar haberet avos.

125 nec Veneri tempus quam ver erat aptius ullum i

vere nitent terrae, vere remissus ager,

nunc herbae rupta tellure cacumina tollunt,

nunc tumido gemmas cortice palmes agit.

et formosa Venus formoso tempore digna est,

130 utque solet, Marti continuata suo est:

vere monet curvas materna per aequora puppes

ire nec hibernas iam timuisse minas.

1. CK – APRIL – NP

Rite deam colitis Latiae matresque nurusque

et vos, quis vittae longaque vestis abest.

135 aurea marmoreo redimicula demite collo,

demite divitias: tota lavanda dea est.

aurea siccato redimicula reddite collo:

nunc alii flores, nunc nova danda rosa est.

vos quoque sub viridi myrto iubet ipsa lavari:

140 causaque, cur iubeat (discite!), certa subest

litore siccabat rorantes nuda capillos:

viderunt satyri, turba proterva, deam.

sensit et opposita texit sua corpora myrto:

tuta fuit facto vosque referre iubet.

145 discite nunc, quare Fortunae tura Virili

detis eo, calida qui locus umet aqua.

accipit ille locus posito velamine cunctas

et vitium nudi corporis omne videt;

ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis

150 praestat et hoc parvo ture rogata facit,

nec pigeat tritum niveo cum lacte papaver

sumere et expressis mella liquata favis;

cum primum cupido Venus est deducta marito,

hoc bibit: ex illo tempore nupta fuit.

155 supplicibus verbis illam placate: sub illa

et forma et mores et bona fama manet.

Roma pudicitia proavorum tempore lapsa est:

Cymaeam, veteres, consuluistis anum.

templa iubet fieri Veneri, quibus ordine factis

160 inde Venus verso nomina corde tenet.

semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu

respice totque tuas, diva, tuere nurus.

dum loquor, elatae metuendus acumine caudae

Scorpios in viridis praecipitatur aquas.2. D F

2. DF

165 Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo

coeperit, et tactae rore querentur aves,

semiustamque facem vigilata nocte viator

ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,

Pleiades incipient humeros relevare paternos,

170 quae septem dici, sex tamen esse solent:

seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (

nam Steropen Marti concubuisse ferunt,

Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,

Maian et Electram Taygetemque Iovi),

175 septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;

paenitet, et facti sola pudore latet:

sive quod Electra Troiae spectare ruinas

non tulit, ante oculos opposuitque manum.3. EC 4. FC LVDI – MATR – MAG

(3. EC)  4. FC

Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,

180 ter iungat Titan terque resolvat equos,

protinus inflexo Berecyntia tibia cornu

flabit, et Idaeae festa parentis erunt.

ibunt semimares et inania tympana tundent,

aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:

185 ipsa sedens molli comitum cervice feretur

urbis per medias exululata vias.

scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites,

et fora Marte suo litigiosa vacent,

quaerere multa libet, sed me sonus aeris acuti

190 terret et horrendo lotos adunca sono.

»da, dea, quem sciterdoctas Cybeleia neptes

vidit et has curae iussit adesse meae.

»pandite, mandati memores, Heliconis alumnae,

gaudeat assiduo cur dea Magna sono

195 sic ego, sic Erato (mensis Cythereius illi

cessit, quod teneri nomen amoris habet):

»reddita Saturno sors haec erat,optime regum,

a nato sceptris excutiere tuis.“

ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolem

200 devorat, immersam visceribusque tenet.

saepe Rhea questa est, totiens fecunda nec umquam

mater, et indoluit fertilitate sua.

Iuppiter ortus erat (pro magno teste vetustas

creditur; acceptam parce movere fidem):

205 veste latens saxum caelesti gutture sedit:

sic genitor fatis decipiendus erat.

ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide,

tutus ut infanti vagiat ore puer.

pars clipeos rudibus, galeas pars tundit inanes:

210 hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus.

res latuit, priscique manent imitamina facti;

aera deae comites raucaque terga movent,

cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant;

tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos

215 desierat. coepi: »cur huic genus acre leonum

praebent insolitas ad iuga curva iubas

desieram. coepit: »feritas mollita per illam

creditur; id curru testificata suo est

»at cur turrifera caput est onerata corona?

220 an primis turres urbibus illa dedit

annuit. »unde venit« dixi »sua membra secandi

impetusut tacui, Pieris orsa loqui:

»Phryx puer in silvis, facie spectabilis, Attis

turrigeram casto vinxit amore deam.

225 hunc sibi servari voluit, sua templa tueri,

et dixitsemper fac puer esse velis.“

ille fidem iussis dedit etsi mentiar,“ inquit

ultima, qua fallam, sit Venus illa mihi.“

fallit et in nympha Sagaritide desinit esse

230 quod fuit: hinc poenas exigit ira deae.

Naida volneribus succidit in arbore factis,

illa perit: fatum Naidos arbor erat.

hic furit et credens thalami procumbere tectum

effugit et cursu Dindyma summa petit

235 et modotolle faces!“ „removemodoverbera!“ clamat;

saepe Palaestinas iurat adesse deas.

ille etiam saxo corpus laniavit acuto,

longaque in immundo pulvere tracta coma est,

voxque fuitmerui! meritas do sanguine poenas.

240 a! pereant partes, quae nocuere mihi!

a! pereantdicebat adhuc, onus inguinis aufert,

nullaque sunt subito signa relicta viri.

venit in exemplum furor hic, mollesque ministri

caedunt iactatis vilia membra comis

245 talibus Aoniae facunda voce Camenae

reddita quaesiti causa furoris erat.

»hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petita

venerit, an nostra semper in urbe fuit

»Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Iden

250 semper et Iliacas Mater amavit opes:

cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,

est dea sacriferas paene secuta rates,

sed nondum fatis Latio sua numina posci

senserat, adsuetis substiteratque locis.

255 post, ut Roma potens opibus iam saecula quinque

vidit et edomito sustulit orbe caput,

carminis Euboici fatalia verba sacerdos

inspicit; inspectum tale fuisse ferunt:

mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.

260 cum veniet, casta est accipienda manu.“

obscurae sortis patres ambagibus errant,

quaeve parens absit, quove petenda loco.

consulitur Paean,divumquearcessite Matrem,“

inquitin Idaeo est invenienda iugo.“

265 mittuntur proceres. Phrygiae tunc sceptra tenebat

Attalus: Ausoniis rem negat ille viris,

mira canam, longo tremuit cum murmure tellus,

et sic est adytis diva locuta suis:

ipsa peti volui, nec sit mora, mitte volentem.

270 dignus Roma locus, quo deus omnis eat.“

ille soni terrore pavensproficiscere,“ dixit

nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.“

protinus innumerae caedunt pineta secures

illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat:

275 mille manus coeunt, et picta coloribus ustis

caelestum Matrem concava puppis habet,

illa sui per aquas fertur tutissima nati

longaque Phrixeae stagna sororis adit

Rhoeteumque rapax Sigeaque litora transit

280 et Tenedum et veteres Eetionis opes.

Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta,

quaeque Carysteis frangitur unda vadis.

transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas

Icarus et vastae nomina fecit aquae.

285 tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas

deserit et Veneris sacra Cythera petit,

hinc mare Trinacrium, candens ubi tinguere ferrum

Brontes et Steropes Acmonidesque solent,

aequoraque Afra legit Sardoaque regna sinistris

290 respicit a remis Ausoniamque tenet.

Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum

dividit et campo liberiore natat:

omnis eques mixtaque gravis cum plebe senatus

obvius ad Tusci fluminis ora venit.

295 procedunt pariter matres nataeque nurusque

quaeque colunt sanctos virginitate focos,

sedula fune viri contento brachia lassant:

vix subit adversas hospita navis aquas,

sicca diu fuerat tellus, sitis usserat herbas:

300 sedit limoso pressa carina vado.

quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat,

adiuvat et fortis voce sonante manus,

illa velut medio stabilis sedet insula ponto:

attoniti monstro stantque paventque viri.

305 Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto,

nec facies impar nobilitate fuit:

casta quidem, sed non et credita: rumor iniquus

laeserat, et falsi criminis acta rea est;

cultus et ornatis varie prodisse capillis

310 obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes,

conscia mens recti famae mendacia risit,

sed nos in vitium credula turba sumus,

haec ubi castarum processit ab agmine matrum

et manibus puram fluminis hausit aquam,

315 ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas (

quicumque aspiciunt, mente carere putant)

summissoque genu voltus in imagine divae

figit et hos edit crine iacente sonos:

supplicis, alma, tuae, genetrix fecunda deorum,

320 accipe sub certa condicione preces.

casta negor. si tu damnas, meruisse fatebor;

morte luam poenas iudice victa dea.

sed si crimen abest, tu nostrae pignora vitae

re dabis et castas casta sequere manus.“

325 dixit et exiguo funem conamine traxit

(mira, sed et scaena testificata loquar):

mota dea est sequiturque ducem laudatque sequendo:

index laetitiae fertur ad astra sonus,

fluminis ad flexum veniunt (Tiberina priores

330 atria dixerunt), unde sinister abit.

nox aderat: querno religant in stipite funem

dantque levi somno corpora functa cibo.

lux aderat: querno solvunt a stipite funem;

ante tamen posito tura dedere foco,

335 ante coronarunt puppem et sine labe iuvencam

mactarunt operum coniugiique rudem,

est locus, in Tiberim qua lubricus influit Almo

et nomen magno perdit in amne minor:

illic purpurea canus cum veste sacerdos

340 Almonis dominam sacraque lavit aquis,

exululant comites, furiosaque tibia flatur,

et feriunt molles taurea terga manus.

Claudia praecedit laeto celeberrima voltu,

credita vix tandem teste pudica dea;

345 ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:

sparguntur iunctae flore recente boves.

Nasica accepit, templi non perstitit auctor:

Augustus nunc est, ante Metellus erat

substitit hic Erato, mora fit; sic cetera quaero:

350 »dicinquam »parva cur stipe quaerat opes

»contulit aes populus, de quo delubra Metellus

fecitait »dandae mos stipis inde manet

cur vicibus factis ineant convivia, quaero,

tunc magis, indictas concelebrentque dapes

355 »quod bene mutant sedem Berecyntiadixit

»captant mutatis sedibus omen idem

institeram, quare primi Megalesia ludi

urbe forent nostra, cum dea (sensit enim)

»illa deos« inquit »peperit, cessere parenti,

360 principiumque dati Mater honoris habet

»cur igitur Gallos, qui se excidere, vocamus,

cum tanto a Phrygia Gallica distet humus

»inter« ait »viridem Cybelen altasque Celaenas

amnis it insana, nomine Gallus, aqua.

365 qui bibit inde, furit: procul hinc discedite, quis est

cura bonae mentis: qui bibit inde, furit.«,

»non pudet herbosum« dixi »posuisse moretum

in dominae mensis, an sua causa subest

»lacte mero veteres usi narrantur et herbis,

370 sponte sua si quas terra ferebat« ait.

»candidus elisae miscetur caseus herbae,

cognoscat priscos ut dea prisca cibos5. G NON LVNI

5. G NON – N

Postera cum caelo motis Pallantias astris

fulserit, et niveos Luna levarit equos,

375 qui dicet »quondam sacrata est colle Quirini

hac Fortuna die Publicaverus erit.6. HNP LVDI 7. AN LVDI 8. BN LVDI 9- CN LVDI

6. H NP  (7. AN)  (8. BN)  9. CN

Tertia lux (memini) ludis erat, ac mihi quidam

spectanti senior continuusque loco

»haec« ait »illa dies, Libycis qua Caesar in oris

380 perfida magnanimi contudit arma Iubae.

dux mihi Caesar erat, sub quo meruisse tribunus

glorior: officio praefuit ille meo.

hanc ego militia sedem, tu pace parasti,

inter bis quinos usus honore viros

385 plura locuturi subito seducimur imbre:

pendula caelestis Libra movebat aquas.

Ante tamen, quam summa dies spectacula sistat,

ensifer Orion aequore mersus erit.10. DN LVD – IN – CIR

10. DN

Proxima victricem cum Romam inspexerit Eos,

390 et dederit Phoebo stella fugata locum,

circus erit pompa celeber numeroque deorum,

primaque ventosis palma petetur equis.11. EN 12. FN LVDI – CERERI

11. EN  12. FN

Hinc Cereris ludi. non est opus indice causae;

sponte deae munus promeritumque patet.

395 panis erat primis virides mortalibus herbae,

quas tellus nullo sollicitante dabat;

et modo carpebant vivax e cespite gramen,

nunc epulae tenera fronde cacumen erant,

postmodo glans nata est: bene erat iam glande reperta,

400 duraque magnificas quercus habebat opes.

prima Ceres homine ad meliora alimenta vocato

mutavit glandes utiliore cibo.

illa iugo tauros collum praebere coegit:

tunc primum soles eruta vidit humus.

405aes erat in pretio, chalybeia massa latebat:

eheu! perpetuo debuit illa tegi.

pace Ceres laeta est; et vos orate, coloni,

perpetuam pacem pacificumque ducem,

farra deae micaeque licet salientis honorem

410 detis et in veteres turea grana focos,

et, si tura aberunt, unctas accendite taedas:

parva bonae Cereri, sint modo casta, placent,

a bove succincti cultros removete ministri:

bos aret; ignavam sacrificate suem.

415 apta iugo cervix non est ferienda securi:

vivat et in dura saepe laboret humo.

Exigit ipse locus, raptus ut virginis edam:

plura recognosces, pauca docendus eris.

terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor

420 Trinacris, a positu nomen adepta loci,

grata domus Cereri, multas ea possidet urbes,

in quibus est culto fertilis Henna solo.

frigida caelestum matres Arethusa vocarat:

venerat ad sacras et dea flava dapes.

425 filia, consuetis ut erat comitata puellis,

errabat nudo per sua prata pede.

valle sub umbrosa locus est aspergine multa

uvidus ex alto desilientis aquae.

tot fuerant illic, quot habet natura, colores,

430 pictaque dissimili flore nitebat humus.

quam simul aspexit, »comites, accedite« dixit

»et mecum plenos flore referte sinus

praeda puellares animos prolectat inanis,

et non sentitur sedulitate labor.

435 haec implet lento calathos e vimine nexos,

haec gremium, laxos degravat illa sinus:

illa legit calthas, huic sunt violaria curae,

illa papavereas subsecat ungue comas:

has, hyacinthe, tenes; illas, amarante, moraris:

440 pars thyma, pars rorem, pars meliloton amat.

plurima lecta rosa est, sunt et sine nomine flores;

ipsa crocos tenues liliaque alba legit,

carpendi studio paulatim longius itur,

et dominam casu nulla secuta comes.

445 hanc videt et visam patruus velociter aufert

regnaque caeruleis in sua portat equis,

illa quidem clamabat »io, carissima mater,

auferoripsa suos abscideratque sinus:

panditur interea Diti via, namque diurnum

450 lumen inadsueti vix patiuntur equi.

at chorus aequalis, cumulatis flore canistris,

»Persephoneclamant »ad tua dona veni

ut clamata silet, montes ululatibus implent

et feriunt maesta pectora nuda manu.

455 attonita est plangore Ceres (modo venerat Hennam)

nec mora, »me miseram! filiadixit »ubi es

mentis inops rapitur, quales audire solemus

Threicias fusis maenadas ire comis,

ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto

460 et quaerit fetus per nemus omne suos:

sic dea nec retinet gemitus et concita cursu

fertur et a campis incipit, Henna, tuis.

inde puellaris nacta est vestigia plantae

et pressam noto pondere vidit humum;

465 forsitan illa dies erroris summa fuisset,

si non turbassent signa reperta sues.

iamque Leontinos Amenanaque flumina cursu

praeterit et ripas, herbifer Aci, tuas;

praeterit et Cyanen et fontes lenis Anapi

470 et te, verticibus non adeunde Gela.

liquerat Ortygien Megareaque Pantagienque,

quaque Symaetheas accipit aequor aquas,

antraque Cyclopum positis exusta caminis,

quique locus curvae nomina falcis habet,

475 Himeraque et Didymen Acragantaque Tauromenumque

sacrarumque Melan pascua laeta boum.

hinc Camerinan adit Thapsonque et Heloria Tempe.

quaque iacet Zephyro semper apertus Eryx.

iamque Peloriadem Lilybaeaque, iamque Pachynon

480 lustrarat, terrae cornua trina suae.

quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis

implet, ut amissum cum gemit ales Ityn,

perque vices modo »Persephonemodo »filiaclamat,

clamat et alternis nomen utrumque ciet.

485 sed neque Persephone Cererem nec filia matrem

audit, et alternis nomen utrumque perit;

unaque, pastorem vidisset an arva colentem,

vox erat »hac gressus ecqua puella tufit

iam color unus inest rebus, tenebrisque teguntur

490 omnia, iam vigiles conticuere canes:

alta iacet vasti super ora Typhoeos Aetne,

cuius anhelatis ignibus ardet humus;

illic accendit geminas pro lampade pinus:

hinc Cereris sacris nunc quoque taeda datur.

495 est specus exesi structura pumicis asper,

non homini regio, non adeunda ferae:

quo simul ac venit, frenatos curribus angues

iungit et aequoreas sicca pererrat aquas,

effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis,

500 et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes,

Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:

sic venit ad portus, Attica terra, tuos.

hic primum sedit gelido maestissima saxo:

illud Cecropidae nunc quoque triste vocant.

505 sub Iove duravit multis inmota diebus,

et lunae patiens et pluvialis aquae,

fors sua cuique loco est: quod nunc Cerialis Eleusin

dicitur, hoc Celei rura fuere senis.

ille domum glandes excussaque mora rubetis

510 portat et arsuris arida ligna focis.

filia parva duas redigebat monte capellas,

et tener in cunis filius aeger erat.

»materait virgo (mota est dea nomine matris)

»quid facis in solis incomitata locis

515 restitit et senior, quamvis onus urget, et orat,

tecta suae subeat quantulacumque casae.

illa negat, simularat anum mitraque capillos

presserat. instanti talia dicta refert:

»sospes eas semperque parens! mihi filia rapta est.

520 heu, melior quanto sors tua sorte mea est

dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)

decidit in tepidos lucida gutta sinus,

flent pariter molles animis virgoque senexque;

e quibus haec iusti verba fuere senis:

525 »sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes,

surge nec exiguae despice tecta casae

cui dea »ducinquit »scisti, qua cogere posses

seque levat saxo subsequiturque senem,

dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger

530 nec capiat somnos invigiletque malis.

illa soporiferum, parvos initura penates,

colligit agresti lene papaver humo;

dum legit, oblito fertur gustasse palato

longamque imprudens exsoluisse famem.

535 quae quia principio posuit ieiunia noctis,

tempus habent mystae sidera visa cibi.

limen ut intravit, luctus videt omnia plena:

iam spes in puero nulla salutis erat.

matre salutata (mater Metanira vocatur)

540 iungere dignata est os puerile suo.

pallor abit, subitasque vident in corpore vires:

tantus caelesti venit ab ore vigor.

tota domus laeta est, hoc est materque paterque

nataque: tres illi tota fuere domus.

545 mox epulas ponunt, liquefacta coagula lacte

pomaque et in ceris aurea mella suis.

abstinet alma Ceres somnique papavera causas

dat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.

noctis erat medium placidique silentia somni:

550 Triptolemum gremio sustulit illa suo

terque manu permulsit eum, tria carmina dixit,

carmina mortali non referenda sono,

inque foco corpus pueri vivente favilla

obruit, humanum purget ut ignis onus.

555 excutitur somno stulte pia mater et amens

»quid facisexclamat membraque ab igne rapit.

cui dea »dum non es« dixit »scelerata, fuisti:

inrita materno sunt mea dona metu.

iste quidem mortalis erit, sed primus arabit

560 et seret et culta praemia tollet humo

dixit et egrediens nubem trahit inque dracones

transit et alifero tollitur axe Ceres.

Sunion expositum Piraeaque tuta recessu

linquit et in dextrum quae iacet ora latus.

565 hinc init Aegaeum, quo Cycladas aspicit omnes,

Ioniumque rapax Icariumque legit,

perque urbes Asiae longum petit Hellespontum,

diversumque locis alta pererrat iter.

nam modo turilegos Arabas, modo despicit Indos,

570 hinc Libys, hinc Meroe siccaque terra subest;

nunc adit Hesperios Rhenum Rhodanumque Padumque

teque, future parens, Thybri, potentis aquae,

quo feror? inmensum est erratas dicere terras:

praeteritus Cereri nullus in orbe locus.

575 errat et in caelo liquidique inmunia ponti

adloquitur gelido proxima signa polo:

»Parrhasides stellae (namque omnia nosse potestis,

aequoreas numquam cum subeatis aquas),

Persephonen natam miserae monstrate parenti

580 dixerat, huic Helice talia verba refert:

»crimine nox vacua est; Solem de virgine rapta

consule, qui late facta diurna videt

Sol aditus »quam quaerisait »ne vana labores,

nupta Iovis fratri tertia regna tenet

585questa diu secum, sic est adfata Tonantem,

maximaque in voltu signa dolentis erant:

»si memor es, de quo mihi sit Proserpina nata,

dimidium curae debet habere tuae.

orbe pererrato sola est iniuria facti

590 cognita: commissi praemia raptor habet.

at neque Persephone digna est praedone marito,

nec gener hoc nobis more parandus erat.

quid gravius victore Gyge captiva tulissem,

quam nunc te caeli sceptra tenente tuli?

595 verum impune ferat, nos haec patiemur inultae;

reddat et emendet facta priora novis

Iuppiter hanc lenit factumque excusat amore,

»nec gener est nobis ille pudendus« ait.

»non ego nobilior: posita est mihi regia caelo,

600 possidet alter aquas, alter inane chaos,

sed si forte tibi non est mutabile pectus,

statque semel iuncti rumpere vincla tori,

hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;

si minus, inferni coniugis uxor erit

605 Tartara iussus adit sumptis Caducifer alis

speque redit citius visaque certa refert:

»rapta tribus« dixit »solvit ieiunia granis,

Punica quae lento cortice poma tegunt

non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,

610 maesta parens, longa vixque refecta mora est,

atque ita »nec nobis caelum est habitabile« dixit;

»Taenaria recipi me quoque valle iube

et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,

bis tribus ut caelo mensibus illa foret.

615 tum demum voltumque Ceres animumque recepit

imposuitque suae spicea serta comae;

largaque provenit cessatis messis in arvis,

et vix congestas area cepit opes.

alba decent Cererem: vestis Cerialibus albas

620 sumite; nunc pulli velleris usus abest.13. G EID – NP LVDI

13. G EID – NP

Occupat Aprilis Idus cognomine Victor

Iuppiter: hac illi sunt data templa die.

hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostro

atria Libertas coepit habere sua.14. HN LVDI

14. HN

625 Luce secutura tutos pete, navita, portus:

ventus ab occasu grandine mixtus erit. sit

hcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesar

grandine militia perculit arma sua.15. A FORD – NP LVDI 16. BN LVDI

15. A FORD – NP  16. BN

Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,

630 pontifices, forda sacra litate bove.

forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:

hinc etiam fetus nomen habere putant,

nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:

Telluri plenae victima plena datur.

635 pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccas

accipit et largo sparsa cruore madet.

ast ubi visceribus vitulos rapuere ministri

sectaque fumosis exta dedere focis,

igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est,

640 luce Palis populos purget ut ille cinis,

rege Numa, fructu non respondente labori,

inrita decepti vota colentis erant,

nam modo siccus erat gelidis aquilonibus annus,

nunc ager assidua luxuriabat aqua:

645 saepe Ceres primis dominum fallebat in herbis,

et levis obsesso stabat avena solo,

et pecus ante diem partus edebat acerbos,

agnaque nascendo saepe necabat ovem.

silva vetus nullaque diu violata securi

650 stabat, Maenalio sacra relicta deo:

ille dabat tacitis animo responsa quieto

noctibus, hic geminas rex Numa mactat oves.

prima cadit Fauno, leni cadit altera Somno:

sternitur in duro vellus utrumque solo.

655 bis caput intonsum fontana spargitur unda,

bis sua faginea tempora fronde tegit,

usus abest Veneris, nec fas animalia mensis

ponere, nec digitis anulus ullus inest,

veste rudi tectus supra nova vellera corpus

660 ponit, adorato per sua verba deo.

interea placidam redimita papavere frontem

nox venit et secum somnia nigra trahit.

Faunus adest, oviumque premens pede vellera duro

edidit a dextro talia verba toro:

665 »morte boum tibi, rex, Tellus placanda duarum:

det sacris animas una iuvenca duas

excutitur terrore quies: Numa visa revolvit

et secum ambages caecaque iussa refert,

expedit errantem nemori gratissima coniunx

670 et dixit »gravidae posceris exta bovis

exta bovis gravidae dantur, fecundior annus

provenit, et fructum terra pecusque ferunt,

hanc quondam Cytherea diem properantius ire

iussit et admissos praecipitavit equos,

675 ut titulum imperii quam primum luce sequenti

Augusto iuveni prospera bella darent.17. CN LVDI 18. DN LVDI

17. CN  (18. DN)

Sed iam praeteritas quartus tibi Lucifer Idus

respicit: hac Hyades Dorida nocte tenent.19. E CER – N LVD – IN – CIR

19. E CER – NP

Tertia post Hyadas cum lux erit orta remotas

680 carcere partitos Circus habebit equos,

cur igitur missae vinctis ardentia taedis

terga ferant volpes, causa docenda mihi est.

frigida Carseolis nec olivis apta ferendis

terra, sed ad segetes ingeniosus ager;

685 hac ego Pelignos, natalia rura, petebam,

parva, sed assiduis uvida semper aquis.

hospitis antiqui solitas intravimus aedes;

dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.

is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,

690 unde meum praesens instrueretur opus:

»hoc« ait »in campo« (campumque ostendit) »habebat

rus breve cum duro parca colona viro.

ille suam peragebat humum, sive usus aratri

seu curvae falcis sive bidentis erat.

695 haec modo verrebat stantem tibicine villam,

nunc matris plumis ova fovenda dabat,

aut virides malvas aut fungos colligit albos,

aut humilem grato calfacit igne focum,

et tamen assiduis exercet brachia telis

700 adversusque minas frigoris arma parat,

filius huius erat primo lascivus in aevo

addideratque annos ad duo lustra duo

is capit extremi volpem convalle salicti:

abstulerat multas illa cohortis aves.

705 captivam stipula faenoque involvit et ignes

admovet: urentes effugit illa manus:

qua fugit, incendit vestitos messibus agros;

damnosis vires ignibus aura dabat,

factum abiit, monumenta manent; nam dicere certa

710 nunc quoque lex volpem Carseolana vetat;

utque luat poenas gens haec Cerialibus ardet,

quoque modo segetes perdidit, ipsa perit20. FN

20. FN

Proxima cum veniet terras visura patentes

Memnonis in roseis lutea mater equis,

715 de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,

sol abit: egresso victima maior adest.

vacca sit an taurus, non est cognoscere promptum:

pars prior apparet, posteriora latent.

seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,

720 Iunone invita munus amoris habet.21. G PAR – NP

21. G PAR – NP

Nox abiit, oriturque Aurora. Parilia poscor:

non poscor frustra, si favet alma Pales,

alma Pales, faveas pastoria sacra canenti,

prosequor officio si tua festa meo.

725 certe ego de vitulo cinerem stipulasque fabalis

saepe tuli plena, februa casta, manu:

certe ego transilui positas ter in ordine flammas,

udaque roratas laurea misit aquas,

mota dea est operique favet: navalibus exit

730 puppis, habent ventos iam mea vela suos.

i, pete virginea, populus, suffimen ab ara:

Vesta dabit, Vestae munere purus eris.

sanguis equi suffimen erit vitulique favilla,

tertia res durae culmen inane fabae.

735 pastor, oves saturas ad prima crepuscula lustra:

unda prius spargat, virgaque verrat humum,

frondibus et fixis decorentur ovilia ramis,

et tegat ornatas longa corona fores.

caerulei fiant puro de sulphure fumi,

740 tactaque fumanti sulphure balet ovis.

ure mares oleas taedamque herbasque Sabinas,

et crepet in mediis laurus adusta focis,

libaque de milio milii fiscella sequatur:

rustica praecipue est hoc dea laeta cibo.

745 adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis

silvicolam tepido lacte precare Palem.

»consule« dic »pecori pariter pecorisque magistris:

effugiat stabulis noxa repulsa meis.

sive sacro pavi sedive sub arbore sacra,

750 pabulaque e bustis inscia carpsit ovis:

si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae

sunt oculis nymphae semicaperque deus:

si mea falx ramo lucum spoliavit opaco,

unde data est aegrae fiscina frondis ovi:

755 da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit

agresti fano supposuisse pecus,

nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae,

mota quod obscuras ungula fecit aquas,

tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa

760 numina, tu sparsos per nemus omne deos.

nec Dryadas nec nos videamus labra Dianae,

nec Faunum, medio cum premit arva die.

pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,

et valeant vigiles, provida turba, canes.

765 neve minus multos redigam, quam mane fuerunt,

neve gemam referens vellera rapta lupo.

absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,

quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.

ubera plena premam, referat mihi caseus aera,

770 dentque viam liquido vimina rara sero.

sitque salax aries, conceptaque semina coniunx

reddat, et in stabulo multa sit agna meo.

lanaque proveniat nullas laesura puellas,

mollis et ad teneras quamlibet apta manus.

775 quae precor eveniant, et nos faciemus ad annum

pastorum dominae grandia liba Pali

his dea placanda est: haec tu conversus ad ortus

dic quater et vivo perlue rore manus,

tum licet adposita, veluti cratere, camella

780 lac niveum potes purpureamque sapam;

moxque per ardentes stipulae crepitantis acervos

traicias celeri strenua membra pede.

expositus mos est: moris mihi restat origo:

turba facit dubium coeptaque nostra tenet.

785 omnia purgat edax ignis vitiumque metallis

excoquit: idcirco cum duce purgat ovis.

an, quia cunctarum contraria semina rerum

sunt duo discordes, ignis et unda, dei,

iunxerunt elementa patres aptumque putarunt

790 ignibus et sparsa tangere corpus aqua?

an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,

his nova fit coniunx, haec duo magna putant?

vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referri

credant et nimias Deucalionis aquas.

795 pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,

scintillam subito prosiluisse ferunt;

prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:

hoc argumentum flamma Parilis habet?

an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,

800 innocuum victo cui dedit ignis iter?

num tamen est vero propius, cum condita Roma est,

transferri iussos in nova tecta Lares

mutantesque domum tectis agrestibus ignem

et cessaturae supposuisse casae,

805 per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?

quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.

Ipse locus causas vati facit, urbis origo

venit, ades factis, magne Quirine, tuis!

iam luerat poenas frater Numitoris, et omne

810 pastorum gemino sub duce volgus erat.

contrahere agrestes et moenia ponere utrique

convenit: ambigitur, moenia ponat uter.

»nil opus est« dixit »certamine« Romulus »ullo:

magna fides avium est, experiamur aves

815 res placet, alter adit nemorosi saxa Palati,

alter Aventinum mane cacumen init.

sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pacto

statur, et arbitrium Romulus urbis habet,

apta dies legitur, qua moenia signet aratro.

820 sacra Palis suberant: inde movetur opus.

fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in ima

et de vicino terra petita solo.

fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,

et novus accenso fungitur igne focus.

825 inde premens stivam designat moenia sulco;

alba iugum niveo cum bove vacca tulit,

vox fuit haec regis: »condenti, Iuppiter, urbem

et genitor Mavors Vestaque mater, ades;

quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti.

830 auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.

longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,

sitque sub hac oriens occiduusque dies

ille precabatur, tonitru dedit omina laevo

Iuppiter, et laevo fulmina missa polo.

835 augurio laeti iaciunt fundamina cives,

et novus exiguo tempore murus erat.

hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,

»sintque »Celer, curae« dixerat »ista tuae,

neve quis aut muros aut factam vomere fossam

840 transeat: audentem talia dede neci

quod Remus ignorans humiles contemnere muros

coepit et »his populus« dicere »tutus erit

nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;

ille premit duram sanguinulentus humum.

845 haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas

devorat et clausum pectore volnus habet,

flere palam non volt exemplaque fortia servat,

»sic« que »meos muros transeat hostis« ait.

dat tamen exequias nec iam suspendere fletum

850 sustinet, et pietas dissimulata patet;

osculaque adplicuit posito suprema feretro

atque ait »invito frater adempte, vale

arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,

Faustulus et maestas Acca soluta comas.

855 tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;

ultima plorato subdita flamma rogo est.

urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)

victorem terris impositura pedem,

cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,

860 saepe etiam pluris nominis huius habe;

et quotiens steteris domito sublimis in orbe,

omnia sint numeris inferiora tuis.22. HN 23. A VIN – NP

(22. HN)  23. A VIN – FP (ut vid.)

Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;

una tamen media est inter utramque dies.

865 numina volgares Veneris celebrate puellae:

multa professarum quaestibus apta Venus,

poscite ture dato formam populique favorem,

poscite blanditias dignaque verba ioco,

cumque sua dominae date grata sisymbria myrto

870 tectaque composita iuncea vincla rosa.

templa frequentari Collinae proxima portae

nunc decet, a Siculo nomina colle tenent;

utque Syracusas Arethusidas abstulit armis

Claudius et bello te quoque cepit, Eryx,

875 carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,

inque suae stirpis maluit urbe coli.

cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,

quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?

Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,

880 bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.

clarus erat sumptisque ferox Mezentius armis

et vel equo magnus vel pede maior erat;

quem Rutuli Turnusque suis adsciscere temptat

partibus, haec contra dux ita Tuscus ait:

885 »stat mihi non parvo virtus mea: volnera testor

armaque, quae sparsi sanguine saepe meo.

qui petis auxilium, non grandia divide mecum

praemia, de lacubus proxima musta tuis.

nulla mora est operae: vestrum est dare, vincere nostrum.

890 quam velit Aeneas ista negata mihi

adnuerant Rutuli. Mezentius induit arma,

induit Aeneas alloquiturque Iovem:

»hostica Tyrrheno vota est vindemia regi:

Iuppiter, e Latio palmite musta feres

895 vota valent meliora, cadit Mezentius ingens

atque indignanti pectore plangit humum,

venerat Autumnus calcatis sordidus uvis:

redduntur merito debita vina Iovi.

dicta dies hinc est Vinalia: Iuppiter illam

900 vindicat et festis gaudet inesse suis,24. BC 25. C ROB – NP

(24. BC)  25. C ROB – NP

Sex ubi, quae restant, luces Aprilis habebit,

in medio cursu tempora veris erunt,

et frustra pecudem quaeres Athamantidos Helles,

signaque dant imbres, exoriturque Canis.

905 hac mihi Nomento Romam cum luce redirem,

obstitit in media candida turba via.

flamen in antiquae lucum Robiginis ibat,

exta canis flammis, exta daturus ovis.

protinus accessi, ritus ne nescius essem:

910 edidit haec flamen verba, Quirine, tuus:

»aspera Robigo, parcas Cerialibus herbis,

et tremat in summa leve cacumen humo.

tu sata sideribus caeli nutrita secundis

crescere, dum fiant falcibus apta, sinas.

915 vis tua non levis est: quae tu frumenta notasti,

maestus in amissis illa colonus habet,

nec venti tantum Cereri nocuere nec imbres,

nec sic marmoreo pallet adusta gelu,

quantum, si culmos Titan incalfacit udos:

920 tunc locus est irae, diva timenda, tuae.

parce, precor, scabrasque manus a messibus aufer

neve noce cultis: posse nocere sat est.

nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum,

quodque potest alios perdere, perde prior.

925 utilius gladios et tela nocentia carpes:

nil opus est illis, otia mundus agit.

sarcula nunc durusque bidens et vomer aduncus,

ruris opes, niteant; inquinet arma situs,

conatusque aliquis vagina ducere ferrum

930 adstrictum longa sentiat esse mora.

at tu ne viola Cererem, semperque colonus

absenti possit solvere vota tibi

dixerat: a dextra villis mantele solutis

cumque meri patera turis acerra fuit.

935 tura focis vinumque dedit fibrasque bidentis

turpiaque obscenae (vidimus) exta canis.

tum mihi »cur detur sacris nova victima, quaeris?« (

quaesieram) »causam percipe« flamen ait.

»est Canis, Icarium dicunt, quo sidere moto

940 tosta sitit tellus, praecipiturque seges,

pro cane sidereo canis hic imponitur arae,

et quare pereat, nil nisi nomen habet26. DF 27. EC 28. F NP LVD – FLOR 29. GC LVDI 30. HC LVDI

(26. DF)  (27. EC)  28. F NP  29. GC  30. HC

Cum Phrygis Assaraci Tithonia fratre relicto

sustulit inmenso ter iubar orbe suum,

945 mille venit variis florum dea nexa coronis:

scaena ioci morem liberioris habet.

exit et in Maias sacrum Florale Kalendas;

tunc repetam, nunc me grandius urget opus.

aufer Vesta diem! cognati Vesta recepta est

950 limine: sic iusti constituere patres.

Phoebus habet partem, Vestae pars altera cessit;

quod superest illis, tertius ipse tenet,

state Palatinae laurus, praetextaque quercu

stet domus: aeternos tres habet una deos.