7Dido Aeneae Ov. epist. her. 7

a Accipe, Dardanide, moriturae carmen Elissae;

bQuae legis, a nobis ultima verba legis:

Sic ubi fata vocant, udis abiectus in herbis

Ad vada Maeandri concinit albus olor.

Nec quia te nostra sperem prece posse moveri,

Adloquoradverso movimus ista deo;

5Sed merita et famam corpusque animumque pudicum

Cum male perdiderim, perdere verba leve est.

Certus es ire tamen miseramque relinquere Dido,

Atque idem venti vela fidemque ferent?

Certus es, Aenea, cum foedere solvere naves,

10Quaeque ubi sint nescis, Itala regna sequi?

Nec nova Carthago, nec te crescentia tangunt

Moenia nec sceptro tradita summa tuo?

Facta fugis, facienda petis; quaerenda per orbem

Altera, quaesita est altera terra tibi.

15Ut terram invenias, quis eam tibi tradet habendam?

Quis sua non notis arva tenenda dabit?

Scilicet alter amor tibi restat et altera Dido;

Quamque iterum fallas altera danda fides.

Quando erit, ut condas instar Carthaginis urbem

20Et videas populos altus ab arce tuos?

Omnia ut eveniant, nec te tua vota morentur,

Unde tibi, quae te sic amet, uxor erit?

Uror, ut inducto ceratae sulpure taedae,

Ut pia fumosis addita tura focis.

25Aeneas oculis semper vigilantis inhaeret;

Aenean animo noxque quiesque refert.

Ille quidem male gratus et ad mea munera surdus,

Et quo, si non sim stulta, carere velim;

Non tamen Aenean, quamvis male cogitat, odi,

30Sed queror infidum questaque peius amo.

Parce, Venus, nurui, durumque amplectere fratrem,

Frater Amor, castris militet ille tuis!

Aut ego, quae coepi, (neque enim dedignor) amorem,

Materiam curae praebeat ille meae!

35Fallor, et ista mihi falso iactatur imago;

Matris ab ingenio dissidet ille suae.

Te lapis et montes innataque rupibus altis

Robora, te saevae progenuere ferae,

Aut mare, quale vides agitari nunc quoque ventis,

40Qua tamen adversis fluctibus ire paras.

Quo fugis? obstat hiemps. hiemis mihi gratia prosit!

Adspice, ut eversas concitet Eurus aquas!

Quod tibi malueram, sine me debere procellis;

Iustior est animo ventus et unda tuo.

45Non ego sum tantiquid non censeris inique?

Ut pereas, dum me per freta longa fugis.

Exerces pretiosa odia et constantia magno,

Si, dum me careas, est tibi vile mori.

Iam venti ponent, strataque aequaliter unda

50Caeruleis Triton per mare curret equis.

Tu quoque cum ventis utinam mutabilis esses!

Et, nisi duritia robora vincis, eris.

Quid, quasi nescires, insana quid aequora possint,

Expertae totiens tam male credis aquae?

55Ut, pelago suadente viam, retinacula solvas,

Multa tamen latus tristia pontus habet.

Nec violasse fidem temptantibus aequora prodest;

Perfidiae poenas exigit ille locus,

Praecipue cum laesus amor, quia mater Amorum

60Nuda Cytheriacis edita fertur aquis.

Perdita ne perdam, timeo, noceamve nocenti,

Neu bibat aequoreas naufragus hostis aquas.

Vive, precor! sic te melius quam funere perdam.

Tu potius leti causa ferere mei.

65Finge, age, te rapidonullum sit in omine pondus!

Turbine deprendi; quid tibi mentis erit?

Protinus occurrent falsae periuria linguae,

Et Phrygia Dido fraude coacta mori;

Coniugis ante oculos deceptae stabit imago

70Tristis et effusis sanguinolenta comis.

Quid tanti est ut tum »merui! conceditedicas,

Quaeque cadent, in te fulmina missa putes?

Da breve saevitiae spatium pelagique tuaeque;

Grande morae pretium tuta futura via est.

75Haec minus ut cures, puero parcatur Iulo!

Te satis est titulum mortis habere meae.

Quid puer Ascanius, quid di meruere Penates?

Ignibus ereptos obruet unda deos?

Sed neque fers tecum, nec, quae mihi, perfide, iactas,

80Presserunt umeros sacra paterque tuos.

Omnia mentiris, neque enim tua fallere lingua

Incipit a nobis, primaque plector ego.

Si quaeras, ubi sit formosi mater Iuli

Occidit a duro sola relicta viro!

85Haec mihi narrarassat me monuere! merentem

Ure; minor culpa poena futura mea est.

Nec mihi mens dubia est, quin te tua numina damnent.

Per mare, per terras septima iactat hiemps.

Fluctibus eiectum tuta statione recepi

90Vixque bene audito nomine regna dedi.

His tamen officiis utinam contenta fuissem,

Et mihi concubitus fama sepulta foret!

Illa dies nocuit, qua nos declive sub antrum

Caeruleus subitis conpulit imber aquis.

95Audieram vocem; nymphas ululasse putavi

Eumenides fati signa dedere mei!

Exige, laese pudor, poenas! violate Sychaei

Ad quas, me miseram, plena pudoris eo.

Est mihi marmorea sacratus in aede Sychaeus

100(Oppositae frondes velleraque alba tegunt).

Hinc ego me sensi noto quater ore citari;

Ipse sono tenui dixit »Elissa, veni

Nulla mora est, venio, venio tibi debita coniunx;

Sum tamen admissi tarda pudore mei.

105Da veniam culpae! decepit idoneus auctor;

Invidiam noxae detrahit ille meae.

Diva parens seniorque pater, pia sarcina nati,

Spem mihi mansuri rite dedere viri.

Si fuit errandum, causas habet error honestas;

110Adde fidem, nulla parte pigendus erit.

Durat in extremum vitaeque novissima nostrae

Prosequitur fati, qui fuit ante, tenor.

Occidit internas coniunx mactatus ad aras,

Et sceleris tanti praemia frater habet;

115Exul agor cineresque viri patriamque relinquo,

Et feror in dubias hoste sequente vias.

Adplicor his oris fratrique elapsa fretoque

Quod tibi donavi, perfide, litus emo.

Urbem constitui lateque patentia fixi

120Moenia finitimis invidiosa locis.

Bella tument; bellis peregrina et femina temptor,

Vixque rudis portas urbis et arma paro.

Mille procis placui, qui me coiere querentes

Nescio quem thalamis praeposuisse suis.

125Quid dubitas vinctam Gaetulo tradere Iarbae?

Praebuerim sceleri bracchia nostra tuo.

Est etiam frater, cuius manus inpia poscit

Respergi nostro, sparsa cruore viri.

Pone deos et quae tangendo sacra profanas!

130Non bene caelestis inpia dextra colit.

Si tu cultor eras elapsis igne futurus,

Paenitet elapsos ignibus esse deos.

Forsitan et gravidam Dido, scelerate, relinquas,

Parsque tui lateat corpore clausa meo.

135Accedet fatis matris miserabilis infans,

Et nondum nato funeris auctor eris,

Cumque parente sua frater morietur Iuli,

Poenaque conexos auferet una duos.

»Sed iubet ire deusvellem, vetuisset adire,

140Punica nec Teucris pressa fuisset humus!

Hoc duce nempe deo ventis agitaris iniquis

Et teris in rabido tempora longa freto?

Pergama vix tanto tibi erant repetenda labore,

Hectore si vivo quanta fuere forent.

145Non patrium Simoenta petis, sed Thybridis undas

Nempe ut pervenias, quo cupis, hospes eris;

Utque latet vitatque tuas abstrusa carinas,

Vix tibi continget terra petita seni.

Hos potius populos in dotem, ambage remissa,

150Accipe et advectas Pygmalionis opes.

Ilion in Tyriam transfer felicius urbem

Resque loco regis sceptraque sacra tene!

Si tibi mens avida est belli, si quaerit Iulus,

Unde suo partus Marte triumphus eat,

155Quem superet, nequid desit, praebebimus hostem;

Hic pacis leges, hic locus arma capit.

Tu modo, per matrem fraternaque tela, sagittas,

Perque fugae comites, Dardana sacra, deos

Sic superent, quoscumque tua de gente reportat

160Mars ferus, et damni sit modus ille tui,

Ascaniusque suos feliciter inpleat annos,

Et senis Anchisae molliter ossa cubent!

Parce, precor, domui, quae se tibi tradit habendam!

Quod crimen dicis praeter amasse meum?

165Non ego sum Pthias magnisque oriunda Mycenis,

Nec steterunt in te virque paterque meus.

Si pudet uxoris, non nupta, sed hospita dicar;

Dum tua sit, Dido quidlibet esse feret.

Nota mihi freta sunt Afrum plangentia litus;

170Temporibus certis dantque negantque viam.

Cum dabit aura viam, praebebis carbasa ventis;

Nunc levis eiectam continet alga ratem.

Tempus ut observem, manda mihi; certius ibis,

Nec te, si cupies, ipsa manere sinam.

175Et socii requiem poscunt, laniataque classis

Postulat exiguas semirefecta moras;

Pro meritis et siqua tibi debebimus ultra,

Pro spe coniugii tempora parva peto

Dum freta mitescunt et amor, dum tempore et usu

180Fortiter edisco tristia posse pati.

Si minus, est animus nobis effundere vitam;

In me crudelis non potes esse diu.

Adspicias utinam, quae sit scribentis imago!

Scribimus, et gremio Troicus ensis adest,

185Perque genas lacrimae strictum labuntur in ensem,

Qui iam pro lacrimis sanguine tinctus erit.

Quam bene conveniunt fato tua munera nostro!

Instruis inpensa nostra sepulcra brevi.

Nec mea nunc primum feriuntur pectora telo;

190Ille locus saevi vulnus amoris habet.

Anna soror, soror Anna, meae male conscia culpae,

Iam dabis in cineres ultima dona meos.

Nec consumpta rogis inscribar Elissa Sychaei,

Hoc tantum in tumuli marmore carmen erit:

195Praebuit Aeneas et causam mortis et ensem;

Ipsa sua Dido concidit usa manu.