3Briseis Achilli Ov. epist. her. 3

Quam legis, a rapta Briseide littera venit,

Vix bene barbarica Graeca notata manu.

Quascumque adspicies, lacrimae fecere lituras;

Sed tamen et lacrimae pondera vocis habent.

5Si mihi pauca queri de te dominoque viroque

Fas est, de domino pauca viroque querar.

Non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,

Culpa tua estquamvis haec quoque culpa tua est;

Nam simul Eurybates me Talthybiusque vocarunt,

10Eurybati data sum Talthybioque comes.

Alter in alterius iactantes lumina vultum

Quaerebant taciti, noster ubi esset amor.

Differri potui; poenae mora grata fuisset.

Ei mihi! discedens oscula nulla dedi;

15At lacrimas sine fine dedi rupique capillos

Infelix iterum sum mihi visa capi!

Saepe ego decepto volui custode reverti,

Sed, me qui timidam prenderet, hostis erat.

Si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,

20Quamlibet ad Priami munus itura nurum.

Sed data sim, quia danda fuitot noctibus absum

Nec repetor; cessas, iraque lenta tua est.

Ipse Menoetiades tum, cum tradebar, in aurem

»Quid fles? hic parvo temporedixit, »eris

25Nec repetisse parum; pugnas ne reddar, Achille!

I nunc et cupidi nomen amantis habe!

Venerunt ad te Telamone et Amyntore nati

Ille gradu propior sanguinis, ille comes

Laertaque satus, per quos comitata redirem

30(auxerunt blandas grandia dona preces)

Viginti fulvos operoso ex aere lebetas,

Et tripodas septem pondere et arte pares;

Addita sunt illis auri bis quinque talenta,

Bis sex adsueti vincere semper equi,

35Quodque supervacuum est, forma praestante puellae

Lesbides, eversa corpora capta domo,

Cumque tot hissed non opus est tibi coniugeconiunx

Ex Agamemnoniis una puella tribus.

Si tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,

40Quae dare debueras, accipere illa negas!

Qua merui culpa fieri tibi vilis, Achille?

Quo levis a nobis tam cito fugit amor?

An miseros tristis fortuna tenaciter urget,

Nec venit inceptis mollior hora malis?

45Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia vidi

Et fueram patriae pars ego magna meae;

Vidi consortes pariter generisque necisque

Tres cecidisse, quibus, quae mihi, mater erat;

Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta

50Pectora iactantem sanguinolenta virum.

Tot tamen amissis te conpensavimus unum;

Tu dominus, tu vir, tu mihi frater eras.

Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,

Utile dicebas ipse fuisse capi

55Scilicet ut, quamvis veniam dotata, repellas

Et mecum fugias quae tibi dantur opes!

Quin etiam fama est, cum crastina fulserit Eos,

Te dare nubiferis lintea velle Notis.

Quod scelus ut pavidas miserae mihi contigit aures,

60Sanguinis atque animi pectus inane fuit.

Ibis eto miseram!cui me, violente, relinquis?

Quis mihi desertae mite levamen erit?

Devorer ante, precor, subito telluris hiatu

Aut rutilo missi fulminis igne cremer,

65Quam sine me Pthiis canescant aequora remis,

Et videam puppes ire relicta tuas!

Si tibi iam reditusque placent patriique Penates,

Non ego sum classi sarcina magna tuae.

Victorem captiva sequar, non nupta maritum;

70Est mihi, quae lanas molliat, apta manus.

Inter Achaeiadas longe pulcherrima matres

In thalamos coniunx ibit eatque tuos,

Digna nurus socero, Iovis Aeginaeque nepote,

Cuique senex Nereus prosocer esse velit.

75Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,

Et minuent plenas stamina nostra colos.

Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor

Quae mihi nescio quo non erit aequa modo

Neve meos coram scindi patiare capillos

80Et leviter dicas: »haec quoque nostra fuit

Vel patiare licet, dum ne contempta relinquar

Hic mihi vae! miserae concutit ossa metus.

Quid tamen expectas? Agamemnona paenitet irae,

Et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.

85Vince animos iramque tuam, qui cetera vincis!

Quid lacerat Danaas inpiger Hector opes?

Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,

Et preme turbatos Marte favente viros!

Propter me mota est, propter me desinat ira,

90Simque ego tristitiae causa modusque tuae.

Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;

Coniugis Oenides versus in arma prece est.

Res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba

Devovit nati spemque caputque parens.

95Bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis

Et patriae rigida mente negavit opem.

Sola virum coniunx flexit. felicior illa!

At mea pro nullo pondere verba cadunt.

Nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi

100Saepius in domini serva vocata torum.

Me quaedam, memini, dominam captiva vocabat.

»Servitiodixi, »nominis addis onus

Per tamen ossa viri subito male tecta sepulcro,

Semper iudiciis ossa verenda meis;

105Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,

Qui bene pro patria cum patriaque iacent;

Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,

Perque tuos enses, cognita tela meis

Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum

110Iuro; fallentem deseruisse velis!

Si tibi nunc dicam, fortissime: »tu quoque iura

Nulla tibi sine me gaudia captaneges.

At Danai maerere putanttibi plectra moventur,

Te tenet in tepido mollis amica sinu!

115Et quisquam quaerit, quare pugnare recuses?

Pugna nocet, citharae voxque Venusque iuvant.

Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,

Threiciam digitis increpuisse lyram,

Quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam,

120Et galeam pressa sustinuisse coma.

Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,

Partaque bellando gloria dulcis erat.

An tantum dum me caperes, fera bella probabas,

Cumque mea patria laus tua victa iacet?

125Di melius! validoque, precor, vibrata lacerto

Transeat Hectoreum Pelias hasta latus!

Mittite me, Danai! dominum legata rogabo

Multaque mandatis oscula mixta feram.

Plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Ulixes,

130Plus ego quam Teucri, credite, frater agam.

Est aliquid collum solitis tetigisse lacertis,

Praesentisque oculos admonuisse sui.

Sis licet inmitis matrisque ferocior undis,

Ut taceam, lacrimis conminuere meis.

135Nunc quoquesic omnes Peleus pater inpleat annos,

Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis!

Respice sollicitam Briseida, fortis Achille,

Nec miseram lenta ferreus ure mora!

Aut, si versus amor tuus est in taedia nostri,

140Quam sine te cogis vivere, coge mori!

Utque facis, coges. abiit corpusque colorque;

Sustinet hoc animae spes tamen una tui.

Qua si destituor, repetam fratresque virumque

Nec tibi magnificum femina iussa mori.

145Cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;

Est mihi qui fosso pectore sanguis eat.

Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,

Ensis in Atridae pectus iturus erat!

A, potius serves nostram, tua munera, vitam!

150Quod dederas hosti victor, amica rogo.

Perdere quos melius possis, Neptunia praebent

Pergama; materiam caedis ab hoste pete.

Me modo, sive paras inpellere remige classem,

Sive manes, domini iure venire iube!