10Ariadne Theseo Ov. epist. her. 10

aIlla relicta feris etiamnunc, improbe Theseu,

bVivit: et haec aequa mente tulisse velis:

Mitius inveni quam te genus omne ferarum;

Credita non ulli quam tibi peius eram.

Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto

Unde tuam sine me vela tulere ratem,

5In quo me somnusque meus male prodidit et tu,

Per facinus somnis insidiate meis.

Tempus erat, vitrea quo primum terra pruina

Spargitur et tectae fronde queruntur aves.

Incertum vigilans ac somno languida movi

10Thesea prensuras semisupina manus

Nullus erat! referoque manus iterumque retempto,

Perque torum moveo bracchianullus erat!

Excussere metus somnum; conterrita surgo,

Membraque sunt viduo praecipitata toro.

15Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,

Utque erat e somno turbida, rupta coma est.

Luna fuit; specto, siquid nisi litora cernam.

Quod videant oculi, nil nisi litus habent.

Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;

20Alta puellares tardat harena pedes.

Interea toto clamavi in litore »Theseu!«:

Reddebant nomen concava saxa tuum,

Et quotiens ego te, totiens locus ipse vocabat.

Ipse locus miserae ferre volebat opem.

25Mons fuitapparent frutices in vertice rari;

Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.

Adscendovires animus dabatatque ita late

Aequora prospectu metior alta meo.

Inde egonam ventis quoque sum crudelibus usa

30Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.

Ut vidi haut dignam quae me vidisse putarem,

Frigidior glacie semianimisque fui.

Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,

Excitor et summa Thesea voce voco.

35»Quo fugisexclamo; »scelerate revertere Theseu!

Flecte ratem! numerum non habet illa suum

Haec ego; quod voci deerat, plangore replebam;

Verbera cum verbis mixta fuere meis.

Si non audires, ut saltem cernere posses,

40Iactatae late signa dedere manus;

Candidaque inposui longae velamina virgae

Scilicet oblitos admonitura mei!

Iamque oculis ereptus eras. tum denique flevi;

Torpuerant molles ante dolore genae.

45Quid potius facerent, quam me mea lumina flerent,

Postquam desieram vela videre tua?

Aut ego diffusis erravi sola capillis,

Qualis ab Ogygio concita Baccha deo,

Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,

50Quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.

Saepe torum repeto, qui nos acceperat ambos,

Sed non acceptos exhibiturus erat,

Et tua, quae possum pro te, vestigia tango

Strataque quae membris intepuere tuis.

55Incumbo, lacrimisque toro manante profusis,

»Pressimusexclamo, »te duoredde duos!

Venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?

Perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est

Quid faciam? quo sola ferar? vacat insula cultu.

60Non hominum video, non ego facta boum.

Omne latus terrae cingit mare; navita nusquam,

Nulla per ambiguas puppis itura vias.

Finge dari comitesque mihi ventosque ratemque

Quid sequar? accessus terra paterna negat.

65Ut rate felici pacata per aequora labar,

Temperet ut ventos Aeolusexul ero!

Non ego te, Crete centum digesta per urbes,

Adspiciam, puero cognita terra Iovi,

Ut pater et tellus iusto regnata parenti

70Prodita sunt facto, nomina cara, meo.

Cum tibi, ne victor tecto morerere recurvo,

Quae regerent passus, pro duce fila dedi,

Tum mihi dicebas: »per ego ipsa pericula iuro,

Te fore, dum nostrum vivet uterque, meam

75Vivimus, et non sum, Theseu, tuasi modo vivit

Femina periuri fraude sepulta viri.

Me quoque, qua fratrem mactasses, inprobe, clava;

Esset, quam dederas, morte soluta fides.

Nunc ego non tantum, quae sum passura, recordor,

80Et quaecumque potest ulla relicta pati:

Occurrunt animo pereundi mille figurae,

Morsque minus poenae quam mora mortis habet.

Iam iam venturos aut hac aut suspicor illac,

Qui lanient avido viscera dente, lupos.

85Quis scit an et fulvos tellus alat ista leones?

Forsitan et saevas tigridas insula habet.

Et freta dicuntur magnas expellere phocas!

Quis vetat et gladios per latus ire meum?

Tantum ne religer dura captiva catena,

90Neve traham serva grandia pensa manu,

Cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi,

Quodque magis memini, quae tibi pacta fui!

Si mare, si terras porrectaque litora vidi,

Multa mihi terrae, multa minantur aquae.

95Caelum restabattimeo simulacra deorum!

Destitutor rabidis praeda cibusque feris;

Sive colunt habitantque viri, diffidimus illis

Externos didici laesa timere viros.

Viveret Androgeos utinam! nec facta luisses

100Inpia funeribus, Cecropi terra, tuis;

Nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,

Ardua parte virum dextera, parte bovem;

Nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem,

Fila per adductas saepe recepta manus.

105Non equidem miror, si stat victoria tecum,

Strataque Cretaeam belua planxit humum.

Non poterant figi praecordia ferrea cornu;

Ut te non tegeres, pectore tutus eras.

Illic tu silices, illic adamanta tulisti,

110Illic, qui silices, Thesea, vincat, habes.

Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?

Aut semel aeterna nocte premenda fui.

Vos quoque crudeles, venti, nimiumque parati

Flaminaque in lacrimas officiosa meas.

115Dextera crudelis, quae me fratremque necavit,

Et data poscenti, nomen inane, fides!

In me iurarunt somnus ventusque fidesque;

Prodita sum causis una puella tribus!

Ergo ego nec lacrimas matris moritura videbo,

120Nec, mea qui digitis lumina condat, erit?

Spiritus infelix peregrinas ibit in auras,

Nec positos artus unguet amica manus?

Ossa superstabunt volucres inhumata marinae?

Haec sunt officiis digna sepulcra meis?

125Ibis Cecropios portus patriaque receptus,

Cum steteris turbae celsus in ore tuae

Et bene narraris letum taurique virique

Sectaque per dubias saxea tecta vias,

Me quoque narrato sola tellure relictam!

130Non ego sum titulis subripienda tuis.

Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae

Filius; auctores saxa fretumque tui!

Di facerent, ut me summa de puppe videres;

Movisset vultus maesta figura tuos!

135Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, adspice mente

Haerentem scopulo, quem vaga pulsat aqua.

Adspice demissos lugentis more capillos

Et tunicas lacrimis sicut ab imbre gravis.

Corpus, ut inpulsae segetes aquilonibus, horret,

140Litteraque articulo pressa tremente labat.

Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro;

Debita sit facto gratia nulla meo.

Sed ne poena quidem! si non ego causa salutis,

Non tamen est, cur sis tu mihi causa necis.

145Has tibi plangendo lugubria pectora lassas

Infelix tendo trans freta lata manus;

Hos tibiqui superantostendo maesta capillos!

Per lacrimas oro, quas tua facta movent

Flecte ratem, Theseu, versoque relabere velo!

150Si prius occidero, tu tamen ossa feres!