739–772 Ov. ars 1

Conquerar, an moneam mixtum fas omne nefasque?

740Nomen amicitia est, nomen inane fides.

Ei mihi, non tutum est, quod ames, laudare sodali;

Cum tibi laudanti credidit, ipse subit.

At non Actorides lectum temeravit Achillis:

Quantum ad Pirithoum, Phaedra pudica fuit.

745Hermionam Pylades quo Pallada Phoebus, amabat,

Quodque tibi geminus, Tyndari, Castor, erat.

Siquis idem sperat, laturas poma myricas

Speret, et e medio flumine mella petat.

Nil nisi turpe iuvat: curae sua cuique voluptas:

750Haec quoque ab alterius grata dolore venit.

Heu facinus! non est hostis metuendus amanti;

Quos credis fidos, effuge, tutus eris.

Cognatum fratremque cave carumque sodalem:

Praebebit veros haec tibi turba metus.

755Finiturus eram, sed sunt diversa puellis

Pectora: mille animos excipe mille modis.

Nec tellus eadem parit omnia; vitibus illa

Convenit, haec oleis; hac bene farra virent.

Pectoribus mores tot sunt, quot in ore figurae;

760Qui sapit, innumeris moribus aptus erit,

Utque leves Proteus modo se tenuabit in undas,

Nunc leo, nunc arbor, nunc erit hirtus aper.

Hi iaculo pisces, illi capiuntur ab hamis:

Hos cava contento retia fune trahunt.

765Nec tibi conveniet cunctos modus unus ad annos:

Longius insidias cerva videbit anus.

Si doctus videare rudi, petulansve pudenti,

Diffidet miserae protinus illa sibi.

Inde fit, ut quae se timuit committere honesto,

770Vilis ad amplexus inferioris eat.

Pars superat coepti, pars est exhausta laboris.

Hic teneat nostras ancora iacta rates.