615–680 Ov. ars 1
615Saepe tamen vere coepit simulator amare,
Saepe, quod incipiens finxerat esse, fuit.
Quo magis, o, faciles imitantibus este, puellae:
Fiet amor verus, qui modo falsus erat.
Blanditiis animum furtim deprendere nunc sit,
620Ut pendens liquida ripa subestur aqua.
Nec faciem, nec te pigeat laudare capillos
Et teretes digitos exiguumque pedem:
Delectant etiam castas praeconia formae;
Virginibus curae grataque forma sua est.
625Nam cur in Phrygiis Iunonem et Pallada silvis
Nunc quoque iudicium non tenuisse pudet?
Laudatas ostendit avis Iunonia pinnas:
Si tacitus spectes, illa recondit opes.
Quadrupedes inter rapidi certamina cursus
630Depexaeque iubae plausaque colla iuvant.
Nec timide promitte: trahunt promissa puellas;
Pollicito testes quoslibet adde deos.
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
Et iubet Aeolios inrita ferre notos.
635Per Styga Iunoni falsum iurare solebat
Iuppiter; exemplo nunc favet ipse suo.
Expedit esse deos, et, ut expedit, esse putemus;
Dentur in antiquos tura merumque focos;
Nec secura quies illos similisque sopori
640Detinet; innocue vivite: numen adest;
Reddite depositum; pietas sua foedera servet:
Fraus absit; vacuas caedis habete manus.
Ludite, si sapitis, solas impune puellas:
Hac minus est una fraude tuenda fides.
645Fallite fallentes: ex magna parte profanum
Sunt genus: in laqueos quos posuere, cadant.
Dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva
Imbribus, atque annos sicca fuisse novem,
Cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari
650Hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
Illi Busiris »fies Iovis hostia primus,«
Inquit »et Aegypto tu dabis hospes aquam.«
Et Phalaris tauro violenti membra Perilli
Torruit: infelix inbuit auctor opus.
655Iustus uterque fuit: neque enim lex aequior ulla est,
Quam necis artifices arte perire sua.
Ergo ut periuras merito periuria fallant,
Exemplo doleat femina laesa suo.
Et lacrimae prosunt: lacrimis adamanta movebis:
660Fac madidas videat, si potes, illa genas.
Si lacrimae (neque enim veniunt in tempore semper)
Deficient, uda lumina tange manu.
Quis sapiens blandis non misceat oscula verbis?
Illa licet non det, non data sume tamen.
665Pugnabit primo fortassis, et »improbe« dicet:
Pugnando vinci se tamen illa volet.
Tantum ne noceant teneris male rapta labellis,
Neve queri possit dura fuisse, cave.
Oscula qui sumpsit, si non et cetera sumet,
670Haec quoque, quae data sunt, perdere dignus erit.
Quantum defuerat pleno post oscula voto?
Ei mihi, rusticitas, non pudor ille fuit.
Vim licet appelles: grata est vis ista puellis:
Quod iuvat, invitae saepe dedisse volunt.
675Quaecumque est veneris subita violata rapina,
Gaudet, et inprobitas muneris instar habet.
At quae cum posset cogi, non tacta recessit,
Ut simulet vultu gaudia, tristis erit.
Vim passa est Phoebe: vis est allata sorori;
680Et gratus raptae raptor uterque fuit.