437–486 Ov. ars 1

Cera vadum temptet, rasis infusa tabellis:

Cera tuae primum conscia mentis eat.

Blanditias ferat illa tuas imitataque amantem

440Verba; nec exiguas, quisquis es, adde preces.

Hectora donavit Priamo prece motus Achilles;

Flectitur iratus voce rogante deus.

Promittas facito: quid enim promittere laedit?

Pollicitis dives quilibet esse potest.

445Spes tenet in tempus, semel est si credita, longum:

Illa quidem fallax, sed tamen apta dea est.

Si dederis aliquid, poteris ratione relinqui:

Praeteritum tulerit, perdideritque nihil.

At quod non dederis, semper videare daturus:

450Sic dominum sterilis saepe fefellit ager:

Sic, ne perdiderit, non cessat perdere lusor,

Et revocat cupidas alea saepe manus.

Hoc opus, hic labor est, primo sine munere iungi;

Ne dederit gratis quae dedit, usque dabit.

455Ergo eat et blandis peraretur littera verbis,

Exploretque animos, primaque temptet iter.

Littera Cydippen pomo perlata fefellit,

Insciaque est verbis capta puella suis.

Disce bonas artes, moneo, Romana iuventus,

460Non tantum trepidos ut tueare reos;

Quam populus iudexque gravis lectusque senatus,

Tam dabit eloquio victa puella manus.

Sed lateant vires, nec sis in fronte disertus;

Effugiant voces verba molesta tuae.

465Quis, nisi mentis inops, tenerae declamat amicae?

Saepe valens odii littera causa fuit.

Sit tibi credibilis sermo consuetaque verba,

Blanda tamen, praesens ut videare loqui.

Si non accipiet scriptum, inlectumque remittet,

470Lecturam spera, propositumque tene.

Tempore difficiles veniunt ad aratra iuvenci,

Tempore lenta pati frena docentur equi:

Ferreus adsiduo consumitur anulus usu,

Interit adsidua vomer aduncus humo.

475Quid magis est saxo durum, quid mollius unda?

Dura tamen molli saxa cavantur aqua.

Penelopen ipsam, persta modo, tempore vinces:

Capta vides sero Pergama, capta tamen.

Legerit, et nolit rescribere? cogere noli:

480Tu modo blanditias fac legat usque tuas.

Quae voluit legisse, volet rescribere lectis:

Per numeros venient ista gradusque suos.

Forsitan et primo veniet tibi littera tristis,

Quaeque roget, ne se sollicitare velis.

485Quod rogat illa, timet; quod non rogat, optat, ut instes;

Insequere, et voti postmodo compos eris.