35–100 Ov. ars 1
35Principio, quod amare velis, reperire labora,
Qui nova nunc primum miles in arma venis.
Proximus huic labor est placitam exorare puellam:
Tertius, ut longo tempore duret amor.
Hic modus, haec nostro signabitur area curru:
40Haec erit admissa meta terenda rota.
Dum licet, et loris passim potes ire solutis,
Elige cui dicas »tu mihi sola places.«
Haec tibi non tenues veniet delapsa per auras:
Quaerenda est oculis apta puella tuis.
45Scit bene venator, cervis ubi retia tendat,
Scit bene, qua frendens valle moretur aper;
Aucupibus noti frutices; qui sustinet hamos,
Novit quae multo pisce natentur aquae:
Tu quoque, materiam longo qui quaeris amori,
50Ante frequens quo sit disce puella loco.
Non ego quaerentem vento dare vela iubebo,
Nec tibi, ut invenias, longa terenda via est.
Andromedan Perseus nigris portarit ab Indis,
Raptaque sit Phrygio Graia puella viro,
55Tot tibi tamque dabit formosas Roma puellas,
»Haec habet« ut dicas »quicquid in orbe fuit.«
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
Aequore quot pisces, fronde teguntur aves,
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas:
60Mater in Aeneae constitit urbe sui.
Seu caperis primis et adhuc crescentibus annis,
Ante oculos veniet vera puella tuos:
Sive cupis iuvenem, iuvenes tibi mille placebunt.
Cogeris voti nescius esse tui:
65Seu te forte iuvat sera et sapientior aetas,
Hoc quoque, crede mihi, plenius agmen erit.
Tu modo Pompeia lentus spatiare sub umbra,
Cum sol Herculei terga leonis adit:
Aut ubi muneribus nati sua munera mater
70Addidit, externo marmore dives opus.
Nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis,
Porticus auctoris Livia nomen habet:
Quaque parare necem miseris patruelibus ausae
Belides et stricto stat ferus ense pater.
75Nec te praetereat Veneri ploratus Adonis,
Cultaque Iudaeo septima sacra Syro.
Nec fuge linigerae Memphitica templa iuvencae:
Multas illa facit, quod fuit ipsa Iovi.
Et fora conveniunt (quis credere possit?) amori:
80Flammaque in arguto saepe reperta foro:
Subdita qua Veneris facto de marmore templo
Appias expressis aëra pulsat aquis,
Illo saepe loco capitur consultus Amori,
Quique aliis cavit, non cavet ipse sibi:
85Illo saepe loco desunt sua verba diserto,
Resque novae veniunt, causaque agenda sua est.
Hunc Venus e templis, quae sunt confinia, ridet:
Qui modo patronus, nunc cupit esse cliens.
Sed tu praecipue curvis venare theatris:
90Haec loca sunt voto fertiliora tuo.
Illic invenies quod ames, quod ludere possis,
Quodque semel tangas, quodque tenere velis.
Ut redit itque frequens longum formica per agmen,
Granifero solitum cum vehit ore cibum,
95Aut ut apes saltusque suos et olentia nactae
Pascua per flores et thyma summa volant,
Sic ruit ad celebres cultissima femina ludos:
Copia iudicium saepe morata meum est.
Spectatum veniunt, veniunt spectentur ut ipsae:
100Ille locus casti damna pudoris habet.