263–326 Ov. ars 1

Hactenus, unde legas quod ames, ubi retia ponas,

Praecipit imparibus vecta Thalea rotis.

265Nunc tibi, quae placuit, quas sit capienda per artes,

Dicere praecipuae molior artis opus.

Quisquis ubique, viri, dociles advertite mentes,

Pollicitisque favens, vulgus, adeste meis.

Prima tuae menti veniat fiducia, cunctas

270Posse capi; capies, tu modo tende plagas.

Vere prius volucres taceant, aestate cicadae,

Maenalius lepori det sua terga canis,

Femina quam iuveni blande temptata repugnet:

Haec quoque, quam poteris credere nolle, volet.

275Utque viro furtiva venus, sic grata puellae:

Vir male dissimulat: tectius illa cupit.

Conveniat maribus, ne quam nos ante rogemus,

Femina iam partes victa rogantis agat.

Mollibus in pratis admugit femina tauro:

280Femina cornipedi semper adhinnit equo.

Parcior in nobis nec tam furiosa libido:

Legitimum finem flamma virilis habet.

Byblida quid referam, vetito quae fratris amore

Arsit et est laqueo fortiter ulta nefas?

285Myrrha patrem, sed non qua filia debet, amavit,

Et nunc obducto cortice pressa latet:

Illius lacrimis, quas arbore fundit odora,

Unguimur, et dominae nomina gutta tenet.

Forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae

290Candidus, armenti gloria, taurus erat,

Signatus tenui media inter cornua nigro:

Una fuit labes, cetera lactis erant.

Illum Cnosiadesque Cydoneaeque iuvencae

Optarunt tergo sustinuisse suo.

295Pasiphaë fieri gaudebat adultera tauri;

Invida formosas oderat illa boves.

Nota cano: non hoc, centum quae sustinet urbes,

Quamvis sit mendax, Creta negare potest.

Ipsa novas frondes et prata tenerrima tauro

300Fertur inadsueta subsecuisse manu.

It comes armentis, nec ituram cura moratur

Coniugis, et Minos a bove victus erat.

Quo tibi, Pasiphaë, pretiosas sumere vestes?

Ille tuus nullas sentit adulter opes.

305Quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?

Quid totiens positas fingis, inepta, comas?

Crede tamen speculo, quod te negat esse iuvencam.

Quam cuperes fronti cornua nata tuae!

Sive placet Minos, nullus quaeratur adulter:

310Sive virum mavis fallere, falle viro!

In nemus et saltus thalamo regina relicto

Fertur, ut Aonio concita Baccha deo.

A, quotiens vaccam vultu spectavit iniquo,

Et dixit »domino cur placet ista meo?

315Aspice, ut ante ipsum teneris exultet in herbis:

Nec dubito, quin se stulta decere putet

Dixit, et ingenti iamdudum de grege duci

Iussit et inmeritam sub iuga curva trahi,

Aut cadere ante aras commentaque sacra coegit,

320Et tenuit laeta paelicis exta manu.

Paelicibus quotiens placavit numina caesis,

Atque ait, exta tenens »ite, placete meo

Et modo se Europen fieri, modo postulat Io,

Altera quod bos est, altera vecta bove.

325Hanc tamen implevit, vacca deceptus acerna,

Dux gregis, et partu proditus auctor erat.