229–262 Ov. ars 1

Dant etiam positis aditum convivia mensis:

230Est aliquid praeter vina, quod inde petas.

Saepe illic positi teneris adducta lacertis

Purpureus Bacchi cornua pressit Amor:

Vinaque cum bibulas sparsere Cupidinis alas,

Permanet et capto stat gravis ille loco.

235Ille quidem pennas velociter excutit udas:

Sed tamen et spargi pectus amore nocet.

Vina parant animos faciuntque caloribus aptos:

Cura fugit multo diluiturque mero.

Tunc veniunt risus, tum pauper cornua sumit,

240Tum dolor et curae rugaque frontis abit.

Tunc aperit mentes aevo rarissima nostro

Simplicitas, artes excutiente deo.

Illic saepe animos iuvenum rapuere puellae,

Et Venus in vinis ignis in igne fuit.

245Hic tu fallaci nimium ne crede lucernae:

Iudicio formae noxque merumque nocent.

Luce deas caeloque Paris spectavit aperto,

Cum dixit Veneri »vincis utramque, Venus

Nocte latent mendae, vitioque ignoscitur omni,

250Horaque formosam quamlibet illa facit.

Consule de gemmis, de tincta murice lana,

Consule de facie corporibusque diem.

Quid tibi femineos coetus venatibus aptos

Enumerem? numero cedet harena meo.

255Quid referam Baias, praetextaque litora velis,

Et quae de calido sulpure fumat aqua?

Hinc aliquis vulnus referens in pectore dixit

»Non haec, ut fama est, unda salubris erat

Ecce suburbanae templum nemorale Dianae

260Partaque per gladios regna nocente manu:

Illa, quod est virgo, quod tela Cupidinis odit,

Multa dedit populo vulnera, multa dabit.