135–170 Ov. ars 1

135Nec te nobilium fugiat certamen equorum;

Multa capax populi commoda Circus habet.

Nil opus est digitis, per quos arcana loquaris,

Nec tibi per nutus accipienda nota est:

Proximus a domina, nullo prohibente, sedeto,

140Iunge tuum lateri qua potes usque latus;

Et bene, quod cogit, si nolis, linea iungi,

Quod tibi tangenda est lege puella loci.

Hic tibi quaeratur socii sermonis origo,

Et moveant primos publica verba sonos.

145Cuius equi veniant, facito, studiose, requiras:

Nec mora, quisquis erit, cui favet illa, fave.

At cum pompa frequens caelestibus ibit eburnis,

Tu Veneri dominae plaude favente manu;

Utque fit, in gremium pulvis si forte puellae

150Deciderit, digitis excutiendus erit:

Etsi nullus erit pulvis, tamen excute nullum:

Quaelibet officio causa sit apta tuo.

Pallia si terra nimium demissa iacebunt,

Collige, et inmunda sedulus effer humo;

155Protinus, officii pretium, patiente puella

Contingent oculis crura videnda tuis.

Respice praeterea, post vos quicumque sedebit,

Ne premat opposito mollia terga genu.

Parva leves capiunt animos: fuit utile multis

160Pulvinum facili composuisse manu.

Profuit et tenui ventos movisse tabella,

Et cava sub tenerum scamna dedisse pedem.

Hos aditus Circusque novo praebebit amori,

Sparsaque sollicito tristis harena foro.

165Illa saepe puer Veneris pugnavit harena,

Et qui spectavit vulnera, vulnus habet.

Dum loquitur tangitque manum poscitque libellum

Et quaerit posito pignore, vincat uter,

Saucius ingemuit telumque volatile sensit,

170Et pars spectati muneris ipse fuit.