99–160 Ov. ars 2

Fallitur, Haemonias siquis decurrit ad artes,

100Datque quod a teneri fronte revellit equi.

Non facient, ut vivat amor, Medeïdes herbae

Mixtaque cum magicis nenia Marsa sonis.

Phasias Aesoniden, Circe tenuisset Ulixem,

Si modo servari carmine posset amor.

105Nec data profuerint pallentia philtra puellis:

Philtra nocent animis, vimque furoris habent.

Sit procul omne nefas; ut ameris, amabilis esto:

Quod tibi non facies solave forma dabit:

Sis licet antiquo Nireus adamatus Homero,

110Naïadumque tener crimine raptus Hylas,

Ut dominam teneas, nec te mirere relictum,

Ingenii dotes corporis adde bonis.

Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos

Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.

115Nec violae semper nec hiantia lilia florent,

Et riget amissa spina relicta rosa.

Et tibi iam venient cani, formose, capilli,

Iam venient rugae, quae tibi corpus arent.

Iam molire animum, qui duret, et adstrue formae:

120Solus ad extremos permanet ille rogos.

Nec levis ingenuas pectus coluisse per artes

Cura sit et linguas edidicisse duas.

Non formosus erat, sed erat facundus Ulixes,

Et tamen aequoreas torsit amore deas.

125A quotiens illum doluit properare Calypso,

Remigioque aptas esse negavit aquas!

Haec Troiae casus iterumque iterumque rogabat:

Ille referre aliter saepe solebat idem.

Litore constiterant: illic quoque pulchra Calypso

130Exigit Odrysii fata cruenta ducis.

Ille levi virga (virgam nam forte tenebat)

Quod rogat, in spisso litore pingit opus.

»Haec« inquit »Troia est« (muros in litore fecit):

»Hic tibi sit Simois; haec mea castra puta.

135Campus erat« (campumque facit), »quem caede Dolonis

Sparsimus, Haemonios dum vigil optat equos.

Illic Sithonii fuerant tentoria Rhesi:

Hac ego sum captis nocte revectus equis

Pluraque pingebat, subitus cum Pergama fluctus

140Abstulit et Rhesi cum duce castra suo.

Tum dea »quas« inquit »fidas tibi credis ituro,

Perdiderint undae nomina quanta, vides

Ergo age, fallaci timide confide figurae,

Quisquis es, aut aliquid corpore pluris habe.

145Dextera praecipue capit indulgentia mentes;

Asperitas odium saevaque bella movet.

Odimus accipitrem, quia vivit semper in armis,

Et pavidum solitos in pecus ire lupos.

At caret insidiis hominum, quia mitis, hirundo,

150Quasque colat turres, Chaonis ales habet.

Este procul, lites et amarae proelia linguae:

Dulcibus est verbis mollis alendus amor.

Lite fugent nuptaeque viros nuptasque mariti,

Inque vicem credant res sibi semper agi;

155Hoc decet uxores; dos est uxoria lites:

Audiat optatos semper amica sonos.

Non legis iussu lectum venistis in unum:

Fungitur in vobis munere legis amor.

Blanditias molles auremque iuvantia verba

160Adfer, ut adventu laeta sit illa tuo.