703–732 Ov. ars 2

Conscius, ecce, duos accepit lectus amantes:

Ad thalami clausas, Musa, resiste fores.

705Sponte sua sine te celeberrima verba loquentur,

Nec manus in lecto laeva iacebit iners.

Invenient digiti, quod agant in partibus illis,

In quibus occulte spicula tingit Amor.

Fecit in Andromache prius hoc fortissimus Hector,

710Nec solum bellis utilis ille fuit.

Fecit et in capta Lyrneside magnus Achilles,

Cum premeret mollem lassus ab hoste torum.

Illis te manibus tangi, Briseï, sinebas,

Imbutae Phrygia quae nece semper erant.

715An fuit hoc ipsum, quod te, lasciva, iuvaret,

Ad tua victrices membra venire manus?

Crede mihi, non est veneris properanda voluptas,

Sed sensim tarda prolicienda mora.

Cum loca reppereris, quae tangi femina gaudet,

720Non obstet, tangas quo minus illa, pudor.

Aspicies oculos tremulo fulgore micantes,

Ut sol a liquida saepe refulget aqua.

Accedent questus, accedet amabile murmur,

Et dulces gemitus aptaque verba ioco.

725Sed neque tu dominam velis maioribus usus

Desere, nec cursus anteat illa tuos;

Ad metam properate simul: tum plena voluptas,

Cum pariter victi femina virque iacent.

Hic tibi versandus tenor est, cum libera dantur

730Otia, furtivum nec timor urget opus.

Cum mora non tuta est, totis incumbere remis

Utile, et admisso subdere calcar equo.