561–600 Ov. ars 2

Fabula narratur toto notissima caelo,

Mulciberis capti Marsque Venusque dolis.

Mars pater, insano Veneris turbatus amore,

De duce terribili factus amator erat.

565Nec Venus oranti (neque enim dea mollior ulla est)

Rustica Gradivo difficilisque fuit.

A, quotiens lasciva pedes risisse mariti

Dicitur, et duras igne vel arte manus.

Marte palam simul est Vulcanum imitata, decebat,

570Multaque cum forma gratia mixta fuit.

Sed bene concubitus primos celare solebant.

Plena verecundi culpa pudoris erat.

Indicio Solis (quis Solem fallere possit?)

Cognita Vulcano coniugis acta suae.

575Quam mala, Sol, exempla moves! Pete munus ab ipsa

Et tibi, si taceas, quod dare possit, habet.

Mulciber obscuros lectum circaque superque

Disponit laqueos: lumina fallit opus.

Fingit iter Lemnon; veniunt ad foedus amantes:

580Impliciti laqueis nudus uterque iacent.

Convocat ille deos; praebent spectacula capti:

Vix lacrimas Venerem continuisse putant.

Non vultus texisse suos, non denique possunt

Partibus obscenis opposuisse manus.

585Hic aliquis ridens »in me, fortissime Mavors,

Si tibi sunt oneri, vincula transferait.

Vix precibus, Neptune, tuis captiva resolvit

Corpora: Mars Thracen occupat, illa Paphon.

Hoc tibi pro facto, Vulcane: quod ante tegebant,

590Liberius faciunt, ut pudor omnis abest:

Saepe tamen demens stulte fecisse fateris,

Teque ferunt artis paenituisse tuae.

Hoc vetiti vos este; vetat deprensa Dione

Insidias illas, quas tulit ipsa, dare.

595Nec vos rivali laqueos disponite, nec vos

Excipite arcana verba notata manu.

Ista viri captent, si iam captanda putabunt,

Quos faciet iustos ignis et unda viros.

En, iterum testor: nihil hic, nisi lege remissum

600Luditur: in nostris instita nulla iocis.