493–534 Ov. ars 2

Haec ego cum canerem, subito manifestus Apollo

Movit inauratae pollice fila lyrae.

495In manibus laurus, sacris inducta capillis

Laurus erat; vates ille videndus adit.

Is mihi »Lascivi« dixit »praeceptor Amoris,

Duc, age, discipulos ad mea templa tuos,

Est ubi diversum fama celebrata per orbem

500Littera, cognosci quae sibi quemque iubet.

Qui sibi notus erit, solus sapienter amabit,

Atque opus ad vires exiget omne suas.

Cui faciem natura dedit, spectetur ab illa:

Cui color est, umero saepe patente cubet:

505Qui sermone placet, taciturna silentia vitet:

Qui canit arte, canat; qui bibit arte, bibat.

Sed neque declament medio sermone diserti,

Nec sua non sanus scripta poeta legat

Sic monuit Phoebus: Phoebo parete monenti;

510Certa dei sacro est huius in ore fides.

Ad propiora vocor. Quisquis sapienter amabit

Vincet, et e nostra, quod petet, arte feret.

Credita non semper sulci cum faenore reddunt,

Nec semper dubias adiuvat aura rates;

515Quod iuvat, exiguum, plus est, quod laedat amantes;

Proponant animo multa ferenda suo.

Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla,

Caerula quot bacas Palladis arbor habet,

Litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;

520Quae patimur, multo spicula felle madent.

Dicta erit isse foras: intus fortasse videre est:

Isse foras, et te falsa videre puta.

Clausa tibi fuerit promissa ianua nocte:

Perfer et inmunda ponere corpus humo.

525Forsitan et vultu mendax ancilla superbo

Dicet »quid nostras obsidet iste fores

Postibus et durae supplex blandire puellae,

Et capiti demptas in fore pone rosas.

Cum volet, accedes: cum te vitabit, abibis;

530Dedecet ingenuos taedia ferre sui.

»Effugere hunc non est« quare tibi possit amica

Dicere? non omni tempore sensus obest.

Nec maledicta puta, nec verbera ferre puellae

Turpe, nec ad teneros oscula ferre pedes.