409–466 Ov. ars 2
Quae bene celaris, siqua tamen acta patebunt,
410Illa, licet pateant, tu tamen usque nega.
Tum neque subiectus, solito nec blandior esto:
Haec animi multum signa nocentis habent:
Sed lateri ne parce tuo: pax omnis in uno est;
Concubitu prior est infitianda venus.
415Sunt, qui praecipiant herbas, satureia, nocentes
Sumere; iudiciis ista venena meis;
Aut piper urticae mordacis semine miscent,
Tritaque in annoso flava pyrethra mero;
Sed dea non patitur sic ad sua gaudia cogi,
420Colle sub umbroso quam tenet altus Eryx.
Candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga,
Bulbus et, ex horto quae venit, herba salax
Ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella,
Quasque tulit folio pinus acuta nuces.
425Docta, quid ad magicas, Erato, deverteris artes?
Interior curru meta terenda meo est.
Qui modo celabas monitu tua crimina nostro,
Flecte iter, et monitu detege furta meo.
Nec levitas culpanda mea est: non semper eodem
430Impositos vento panda carina vehit.
Nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro,
Saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
Aspice, ut in curru modo det fluitantia rector
Lora, modo admissos arte retentet equos.
435Sunt quibus ingrate timida indulgentia servit,
Et, si nulla subest aemula, languet amor.
Luxuriant animi rebus plerumque secundis,
Nec facile est aequa commoda mente pati.
Ut levis absumptis paulatim viribus ignis
440Ipse latet, summo canet in igne cinis,
Sed tamen extinctas admoto sulpure flammas
Invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
Sic, ubi pigra situ securaque pectora torpent,
Acribus est stimulis eliciendus amor.
445Fac timeat de te, tepidamque recalface mentem:
Palleat indicio criminis illa tui;
O quater et quotiens numero conprendere non est
Felicem, de quo laesa puella dolet:
Quae, simul invitas crimen pervenit ad aures,
450Excidit, et miserae voxque colorque fugit.
Ille ego sim, cuius laniet furiosa capillos:
Ille ego sim, teneras cui petat ungue genas,
Quem videat lacrimans, quem torvis spectet ocellis,
Quo sine non possit vivere, posse velit.
455Si spatium quaeras, breve sit, quo laesa queratur,
Ne lenta vires colligat ira mora;
Candida iamdudum cingantur colla lacertis,
Inque tuos flens est accipienda sinus.
Oscula da flenti, Veneris da gaudia flenti,
460Pax erit: hoc uno solvitur ira modo.
Cum bene saevierit, cum certa videbitur hostis,
Tum pete concubitus foedera, mitis erit.
Illic depositis habitat Concordia telis:
Illo, crede mihi, Gratia nata loco est.
465Quae modo pugnarunt, iungunt sua rostra columbae,
Quarum blanditias verbaque murmur habet.