287–336 Ov. ars 2
At quod eris per te facturus, et utile credis,
Id tua te facito semper amica roget.
Libertas alicui fuerit promissa tuorum:
290Hanc tamen a domina fac petat ille tua:
Si poenam servo, si vincula saeva remittis,
Quod facturus eras, debeat illa tibi:
Utilitas tua sit, titulus donetur amicae:
Perde nihil, partes illa potentis agat.
295Sed te, cuicumque est retinendae cura puellae,
Attonitum forma fac putet esse sua.
Sive erit in Tyriis, Tyrios laudabis amictus:
Sive erit in Cois, Coa decere puta.
Aurata est? ipso tibi sit pretiosior auro;
300Gausapa si sumpsit, gausapa sumpta proba.
Astiterit tunicata, »moves incendia« clama,
Sed timida, caveat frigora, voce roga.
Conpositum discrimen erit, discrimina lauda:
Torserit igne comam, torte capille, place.
305Brachia saltantis, vocem mirare canentis,
Et, quod desierit, verba querentis habe.
Ipsos concubitus, ipsum venerere licebit
Quod iuvat, et quae dat gaudia voce notes.
Ut fuerit torva violentior illa Medusa,
310Fiet amatori lenis et aequa suo.
Tantum, ne pateas verbis simulator in illis,
Effice, nec vultu destrue dicta tuo.
Si latet, ars prodest: adfert deprensa pudorem,
Atque adimit merito tempus in omne fidem.
315Saepe sub autumnum, cum formosissimus annus,
Plenaque purpureo subrubet uva mero,
Cum modo frigoribus premimur, modo solvimur aestu,
Aëre non certo, corpora languor habet.
Illa quidem valeat; sed si male firma cubarit,
320Et vitium caeli senserit aegra sui,
Tunc amor et pietas tua sit manifesta puellae,
Tum sere, quod plena postmodo falce metas.
Nec tibi morosi veniant fastidia morbi,
Perque tuas fiant, quae sinet ipsa, manus.
325Et videat flentem, nec taedeat oscula ferre,
Et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
Multa vove, sed cuncta palam; quotiesque libebit,
Quae referas illi, somnia laeta vide.
Et veniat, quae lustret anus lectumque locumque,
330Praeferat et tremula sulpur et ova manu.
Omnibus his inerunt gratae vestigia curae:
In tabulas multis haec via fecit iter.
Nec tamen officiis odium quaeratur ab aegra:
Sit suus in blanda sedulitate modus:
335Neve cibo prohibe, nec amari pocula suci
Porrige: rivalis misceat illa tuus.