243–286 Ov. ars 2

Si tibi per tutum planumque negabitur ire,

Atque erit opposita ianua fulta sera,

245At tu per praeceps tecto delabere aperto:

Det quoque furtivas alta fenestra vias.

Laeta erit, et causam tibi se sciet esse pericli;

Hoc dominae certi pignus amoris erit.

Saepe tua poteras, Leandre, carere puella:

250Transnabas, animum nosset ut illa tuum.

Nec pudor ancillas, ut quaeque erit ordine prima,

Nec tibi sit servos demeruisse pudor.

Nomine quemque suo (nulla est iactura) saluta,

Iunge tuis humiles, ambitiose, manus.

255Sed tamen et servo (levis est inpensa) roganti

Porrige Fortunae munera parva die:

Porrige et ancillae, qua poenas luce pependit

Lusa maritali Gallica veste manus.

Fac plebem, mihi crede, tuam; sit semper in illa

260Ianitor et thalami qui iacet ante fores.

Nec dominam iubeo pretioso munere dones:

Parva, sed e parvis callidus apta dato.

Dum bene dives ager, cum rami pondere nutant,

Adferat in calatho rustica dona puer.

265Rure suburbano poteris tibi dicere missa,

Illa vel in Sacra sint licet empta via.

Adferat aut uvas, aut quas Amaryllis amabat,

At nunc castaneas non amat illa nuces.

Quin etiam turdoque licet missaque columba

270Te memorem dominae testificere tuae.

Turpiter his emitur spes mortis et orba senectus.

A, pereant, per quos munera crimen habent!

Quid tibi praecipiam teneros quoque mittere versus?

Ei mihi, non multum carmen honoris habet.

275Carmina laudantur, sed munera magna petuntur:

Dummodo sit dives, barbarus ipse placet.

Aurea sunt vere nunc saecula: plurimus auro

Venit honos: auro conciliatur amor.

Ipse licet venias Musis comitatus, Homere,

280Si nihil attuleris, ibis, Homere, foras.

Sunt tamen et doctae, rarissima turba, puellae;

Altera non doctae turba, sed esse volunt.

Utraque laudetur per carmina: carmina lector

Commendet dulci qualiacumque sono;

285His ergo aut illis vigilatum carmen in ipsas

Forsitan exigui muneris instar erit.