21– 98 Ov. ars 2

Hospitis effugio praestruxerat omnia Minos:

Audacem pinnis repperit ille viam.

Daedalus ut clausit conceptum crimine matris

Semibovemque virum semivirumque bovem,

25»Sit modus exiliodixit »iustissime Minos:

Accipiat cineres terra paterna meos.

Et quoniam in patria, fatis agitatus iniquis,

Vivere non potui, da mihi posse mori.

Da reditum puero, senis est si gratia vilis:

30Si non vis puero parcere, parce seni

Dixerat haec; sed et haec et multo plura licebat

Dicere: regressus non dabat ille viro.

Quod simul ut sensit, »nunc, nunc, o Daedaledixit:

»Materiam, qua sis ingeniosus, habes.

35Possidet et terras et possidet aequora Minos:

Nec tellus nostrae nec patet unda fugae.

Restat iter caeli: caelo temptabimus ire.

Da veniam coepto, Iupiter alte, meo:

Non ego sidereas adfecto tangere sedes:

40Qua fugiam dominum, nulla, nisi ista, via est.

Per Styga detur iter, Stygias transnabimus undas;

Sunt mihi naturae iura novanda meae

Ingenium mala saepe movent: quis crederet umquam

Aërias hominem carpere posse vias?

45Remigium volucrum disponit in ordine pinnas,

Et leve per lini vincula nectit opus,

Imaque pars ceris adstringitur igne solutis,

Finitusque novae iam labor artis erat.

Tractabat ceramque puer pinnasque renidens,

50Nescius haec umeris arma parata suis.

Cui pater »his« inquit »patria est adeunda carinis,

Hac nobis Minos effugiendus ope.

Aëra non potuit Minos, alia omnia clausit;

Quem licet, inventis aëra rumpe meis.

55Sed tibi non virgo Tegeaea comesque Bootae

Ensiger Orion aspiciendus erit:

Me pinnis sectare datis; ego praevius ibo:

Sit tua cura sequi; me duce tutus eris.

Nam sive aetherias vicino sole per auras

60Ibimus, impatiens cera caloris erit:

Sive humiles propiore freto iactabimus alas,

Mobilis aequoreis pinna madescet aquis.

Inter utrumque vola; ventos quoque, nate, timeto,

Quaque ferent aurae, vela secunda dato

65Dum monet, aptat opus puero, monstratque moveri,

Erudit infirmas ut sua mater aves.

Inde sibi factas umeris accommodat alas,

Perque novum timide corpora librat iter.

Iamque volaturus parvo dedit oscula nato,

70Nec patriae lacrimas continuere genae.

Monte minor collis, campis erat altior aequis:

Hinc data sunt miserae corpora bina fugae.

Et movet ipse suas, et nati respicit alas

Daedalus, et cursus sustinet usque suos.

75Iamque novum delectat iter, positoque timore

Icarus audaci fortius arte volat.

Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,

Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.

Iam Samos a laeva (fuerant Naxosque relictae

80Et Paros et Clario Delos amata deo)

Dextra Lebinthos erat silvisque umbrosa Calymne

Cinctaque piscosis Astypalaea vadis,

Cum puer, incautis nimium temerarius annis,

Altius egit iter, deseruitque patrem.

85Vincla labant, et cera deo propiore liquescit,

Nec tenues ventos brachia mota tenent.

Territus a summo despexit in aequora caelo:

Nox oculis pavido venit oborta metu.

Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,

90Et trepidat nec, quo sustineatur, habet.

Decidit, atque cadens »pater, o pater, auferorinquit,

Clauserunt virides ora loquentis aquae.

At pater infelix, nec iam pater, »Icareclamat,

»Icareclamat »ubi es, quoque sub axe volas

95»Icare« clamabat, pinnas aspexit in undis.

Ossa tegit tellus: aequora nomen habent.

Non potuit Minos hominis conpescere pinnas;

Ipse deum volucrem detinuisse paro.