161–242 Ov. ars 2

Non ego divitibus venio praeceptor amandi:

Nil opus est illi, qui dabit, arte mea;

Secum habet ingenium, qui, cum libet, »accipe« dicit;

Cedimus: inventis plus placet ille meis.

165Pauperibus vates ego sum, quia pauper amavi;

Cum dare non possem munera, verba dabam.

Pauper amet caute: timeat maledicere pauper,

Multaque divitibus non patienda ferat.

Me memini iratum dominae turbasse capillos:

170Haec mihi quam multos abstulit ira dies!

Nec puto, nec sensi tunicam laniasse; sed ipsa

Dixerat, et pretio est illa redempta meo.

At vos, si sapitis, vestri peccata magistri

Effugite, et culpae damna timete meae.

175Proelia cum Parthis, cum culta pax sit amica,

Et iocus, et causas quicquid amoris habet.

Si nec blanda satis, nec erit tibi comis amanti,

Perfer et obdura: postmodo mitis erit.

Flectitur obsequio curvatus ab arbore ramus:

180Frangis, si vires experiere tuas.

Obsequio tranantur aquae: nec vincere possis

Flumina, si contra, quam rapit unda, nates.

Obsequium tigresque domat Numidasque leones;

Rustica paulatim taurus aratra subit.

185Quid fuit asperius Nonacrina Atalanta?

Succubuit meritis trux tamen illa viri.

Saepe suos casus nec mitia facta puellae

Flesse sub arboribus Milaniona ferunt;

Saepe tulit iusso fallacia retia collo,

190Saepe fera torvos cuspide fixit apros:

Sensit et Hylaei contentum saucius arcum:

Sed tamen hoc arcu notior alter erat.

Non te Maenalias armatum scandere silvas,

Nec iubeo collo retia ferre tuo:

195Pectora nec missis iubeo praebere sagittis;

Artis erunt cauto mollia iussa meae.

Cede repugnanti: cedendo victor abibis:

Fac modo, quas partes illa iubebit, agas.

Arguet, arguito; quicquid probat illa, probato;

200Quod dicet, dicas; quod negat illa, neges.

Riserit, adride; si flebit, flere memento;

Imponat leges vultibus illa tuis.

Seu ludet, numerosque manu iactabit eburnos,

Tu male iactato, tu male iacta dato:

205Seu iacies talos, victam ne poena sequatur,

Damnosi facito stent tibi saepe canes:

Sive latrocinii sub imagine calculus ibit,

Fac pereat vitreo miles ab hoste tuus.

Ipse tene distenta suis umbracula virgis,

210Ipse fac in turba, qua venit illa, locum.

Nec dubita tereti scamnum producere lecto,

Et tenero soleam deme vel adde pedi.

Saepe etiam dominae, quamvis horrebis et ipse,

Algenti manus est calfacienda sinu.

215Nec tibi turpe puta (quamvis sit turpe, placebit),

Ingenua speculum sustinuisse manu.

Ille, fatigata praebendo monstra noverca

Qui meruit caelum, quod prior ipse tulit,

Inter Ioniacas calathum tenuisse puellas

220Creditur, et lanas excoluisse rudes.

Paruit imperio dominae Tirynthius heros:

I nunc et dubita ferre, quod ille tulit.

Iussus adesse foro, iussa maturius hora

Fac semper venias, nec nisi serus abi.

225Occurras aliquo, tibi dixerit: omnia differ,

Curre, nec inceptum turba moretur iter.

Nocte domum repetens epulis perfuncta redibit:

Tum quoque pro servo, si vocat illa, veni.

Rure erit, et dicet »venias«: Amor odit inertes:

230Si rota defuerit, tu pede carpe viam.

Nec grave te tempus sitiensque Canicula tardet,

Nec via per iactas candida facta nives.

Militiae species amor est; discedite, segnes:

Non sunt haec timidis signa tuenda viris.

235Nox et hiems longaeque viae saevique dolores

Mollibus his castris et labor omnis inest.

Saepe feres imbrem caelesti nube solutum,

Frigidus et nuda saepe iacebis humo.

Cynthius Admeti vaccas pavisse Pheraei

240Fertur, et in parva delituisse casa.

Quod Phoebum decuit, quem non decet? exue fastus,

Curam mansuri quisquis amoris habes.