747–812 Ov. ars 3
Sed repetamus opus: mihi nudis rebus eundum est,
Ut tangat portus fessa carina suos.
Sollicite expectas, dum te in convivia ducam,
750Et quaeris monitus hac quoque parte meos.
Sera veni, positaque decens incede lucerna:
Grata mora venies; maxima lena mora est.
Etsi turpis eris, formosa videbere potis,
Et latebras vitiis nox dabit ipsa tuis.
755Carpe cibos digitis: est quiddam gestus edendi:
Ora nec immunda tota perungue manu.
Neve domi praesume dapes, sed desine citra
Quam capis; es paulo quam potes esse minus;
Priamides Helenen avide si spectet edentem,
760Oderit, et dicat »stulta rapina mea est.«
Aptius est, deceatque magis potare puellas:
Cum Veneris puero non male, Bacche, facis.
Hoc quoque, qua patiens caput est, animusque pedesque
Constant: nec, quae sunt singula, bina vide.
765Turpe iacens mulier multo madefacta Lyaeo:
Digna est concubitus quoslibet illa pati.
Nec somnis posita tutum succumbere mensa:
Per somnos fieri multa pudenda solent.
Ulteriora pudet docuisse: sed alma Dione
770»Praecipue nostrum est, quod pudet« inquit »opus.«
Nota sibi sit quaeque: modos a corpore certos
Sumite: non omnes una figura decet.
Quae facie praesignis erit, resupina iaceto:
Spectentur tergo, quis sua terga placent.
775Milanion umeris Atalantes crura ferebat:
Si bona sunt, hoc sunt accipienda modo.
Parva vehatur equo: quod erat longissima, numquam
Thebaïs Hectoreo nupta resedit equo.
Strata premat genibus, paulum cervice reflexa,
780Femina per longum conspicienda latus.
Cui femur est iuvenale, carent quoque pectora menda,
Stet vir, in obliquo fusa sit ipsa toro.
Nec tibi turpe puta crinem, ut Phylleïa mater,
Solvere, et effusis colla reflecte comis.
785Tu quoque, cui rugis uterum Lucina notavit,
Ut celer aversis utere Parthus equis.
Mille modi veneris; simplex minimique laboris,
Cum iacet in dextrum semisupina latus.
Sed neque Phoebei tripodes nec corniger Ammon
790Vera magis vobis, quam mea Musa, canet:
Siqua fides arti, quam longo fecimus usu,
Credite: praestabunt carmina nostra fidem.
Sentiat ex imis venerem resoluta medullis
Femina, et ex aequo res iuvet illa duos.
795Nec blandae voces iucundaque murmura cessent,
Nec taceant mediis improba verba iocis.
Tu quoque, cui veneris sensum natura negavit,
Dulcia mendaci gaudia finge sono.
Infelix, cui torpet hebes locus ille, puella,
800Quo pariter debent femina virque frui.
Tantum, cum finges, ne sis manifesta, caveto:
Effice per motum luminaque ipsa fidem.
Quam iuvet, et voces et anhelitus arguat oris;
A! pudet, arcanas pars habet ista notas.
805Gaudia post Veneris quae poscet munus amantem,
Illa suas nolet pondus habere preces.
Nec lucem in thalamos totis admitte fenestris;
Aptius in vestro corpore multa latent.
Lusus habet finem: cygnis descendere tempus,
810Duxerunt collo qui iuga nostra suo.
Ut quondam iuvenes, ita nunc, mea turba, puellae
Inscribant spoliis »Naso magister erat.«